ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 7 › De Ira Dei

Caput XV 第XV章

Lactantius · De Ira Dei · PL 7, 122C · 12 sectiones

De Ira Dei 15.1

1

Unde ad hominem peccata pervenerint. Hic fortasse quaerat aliquis, unde ad hominem peccata pervenerint, aut quae pravitas divini instituti regulam ad peiora detorserit, ut cum sit ad iustitiam genitus, opera tamen efficiat iniusta.

PL 7, 122C

罪はどこから人間に及んだのか。ここでおそらく誰かがこう問うであろう——罪はどこから人間に及んだのか、あるいは、いかなる悪しき歪みが、神の定めの規範をより悪いほうへとねじ曲げ、人間は正義のために生まれながらも不正な行いをなすに至ったのか、と。

De Ira Dei 15.2

2

Iam superius explanavi, simul Deum proposuisse bonum ac malum; et bonum quidem diligere, malum autem, quod huic repugnat, odisse: sed ideo malum permisisse, ut et bonum emicaret, quod alterum sine altero (sicut saepe docui) intelligimus constare non posse: denique ipsum mundum ex duobus elementis repugnantibus et invicem copulatis esse concretum, igneo et humido, nec potuisse lucem fieri, nisi et tenebrae fuissent; quia nec superum potest esse sine infero, nec oriens sine occidente, nec calidum sine frigido, nec molle sine duro.

PL 7, 123B

私はすでに前に説明した。神は善と悪とを同時に差し出したのであり、善を愛し、それに逆らう悪を憎むのであるが、しかし悪を許容したのは、善が輝き出るためであった。というのも、(しばしば教えてきたように)一方は他方なしには成り立たないと我々は理解しているからである。すなわち、この世界そのものが、互いに逆らい合いながら結び合わされた二つの元素、火と水気とから成り立っており、闇がなければ光も生じえなかったであろう。なぜなら、下がなければ上もなく、西がなければ東もなく、冷たさなければ熱さもなく、堅さなければ柔らかさもないからである。

De Ira Dei 15.3

3

Sic et nos ex duobus aeque repugnantibus compacti sumus, anima et corpore: quorum alterum coelo ascribitur, quia tenue est et intractabile; alterum terrae, quia comprehensibile est: alterum solidum et aeternum est, alterum fragile atque mortale.

PL 7, 123B

同様に我々もまた、等しく相反する二つのもの、すなわち魂と肉体とから組み立てられている。そのうち一方は、繊細で捉えがたいがゆえに天に属し、もう一方は、捉えうるものであるがゆえに地に属する。一方は堅固で永遠であり、もう一方は脆く死すべきものである。

De Ira Dei 15.4

4

Ergo alteri bonum adhaeret, alteri malum: alteri lux, vita, iustitia; alteri tenebrae, mors, iniustitia. Hinc extitit in hominibus naturae suae depravatio; ut esset necesse constitui legem, qua possent et vitia prohiberi, et virtutis officia imperari.

PL 7, 123B

したがって一方には善が、他方には悪が付き従う。一方には光と生命と正義が、他方には闇と死と不正義が付き従うのである。ここから人間のうちに、自らの本性の堕落が生じた。それゆえ、悪徳を禁じ、徳の務めを命じることができる法を定める必要が生じたのである。

De Ira Dei 15.5

5

Cum igitur sint in rebus humanis bona et mala, quorum rationem declaravi, necesse est in utramque partem moveri Deum, et ad gratiam, cum iusta fieri videt; et ad iram, cum cernit iniusta.

PL 7, 123C

このように、人間の事柄には善も悪もあり、そのことの理はすでに述べたとおりであるからには、神が両方の方向へ動かされるのは必然である。正しいことがなされるのを見れば恩寵へと、不正なことを見れば怒りへと動かされるのである。

De Ira Dei 15.6

6

Sed occurrit nobis Epicurus, ac dicit: « Si est in Deo laetitiae affectus ad gratiam, et odii ad iram, necesse est habeat, et timorem, et libidinem, et cupiditatem, caeterosque affectus, qui sunt imbecillitatis humanae. » Non est necesse ut timeat, qui irascitur; aut moereat, qui gaudet: denique iracundi, minus timidi sunt; et natura laeti, minus moerent.

PL 7, 123C

しかしここでエピクロスが我々に立ちはだかり、こう言う。「もし神のうちに、恩寵へ向かう喜びという感情と、怒りへ向かう憎しみという感情とがあるならば、神は必ず恐れも、欲情も、欲望も、その他もろもろの、人間の弱さに属する感情をも持たねばならない。」しかし、怒る者が必ずしも恐れるとは限らず、喜ぶ者が必ずしも悲しむとは限らない。実に、怒りっぽい者はそれだけ臆病でなく、生まれつき快活な者はそれだけ悲しむことが少ないのである。

De Ira Dei 15.7

7

Quid opus est de humanis affectibus dicere, quibus fragilitas nostra succumbit? Consideremus divinam necessitatem; nolo enim naturam dicere, quia Deus noster nunquam creditur natus. Timoris affectus habet in homine materiam, in Deo non habet.

PL 7, 124A

しかし、我々の脆さがそれに屈するような人間の感情について、なぜ論じる必要があろうか。むしろ神的な必然性を考えてみよう——「本性」とは言いたくない。なぜなら、我々の神は生まれた方とは決して信じられていないからである。恐れという感情は、人間のうちにはその材料を持つが、神のうちには持たない。

De Ira Dei 15.8

8

Homo, quia multis casibus periculisque subiectus est, metuit, ne qua vis maior existat, quae illum verberet, spoliet, laceret, affligat, interimat.

PL 7, 124A

人間は、多くの偶発事と危険にさらされているがゆえに、自分を打ちのめし、奪い、引き裂き、苦しめ、滅ぼすような、より大きな力が現れることを恐れるのである。

De Ira Dei 15.9

9

Deus autem, in quem nec egestas, nec iniuria, nec dolor, nec mors cadit, timere nullo pacto potest; quia nihil est, quod ei vim possit inferre. Item libidinis ratio et causa in homine manifesta est.

PL 7, 124A

しかし神には、欠乏も、不正な扱いも、苦痛も、死も及ぶことがないのだから、決して恐れることはできない。神に力を及ぼしうるものは何もないからである。同様に、欲情の理由と原因も、人間においては明らかである。

De Ira Dei 15.10

10

Nam quia fragilis et mortalis effectus est, necesse fuit alterum sexum diversumque constitui, cuius permistione soboles effici posset ad continuandam generis perpetuitatem.

PL 7, 124B

というのも、人間は脆く死すべきものとして造られたがゆえに、もう一つの異なる性を定める必要があった。その交わりによって子孫が生み出され、種族の永続が続けられるようにするためである。

De Ira Dei 15.11

11

Haec autem libido in Deo locum non habet; quia et fragilitas et interitus ab eo alienus est, nec ulla est apud eum foemina, cuius possit copulatione gaudere, nec successione indiget, qui semper futurus est.

PL 7, 124B

しかし、この欲情は神のうちには居場所を持たない。脆さも滅びも神には無縁であり、神のもとには、その交わりを喜びうる女性もいなければ、常に存在し続ける方である以上、後継を必要としないからである。

De Ira Dei 15.12

12

Eadem de invidia et cupiditate dici possunt; quae certis manifestisque de causis in hominem cadunt, in Deum nullo modo. At vero, et gratia, et ira, et miseratio habent in Deo materiam; recteque illis utitur summa illa et singularis potestas ad rerum conservationem.

PL 7, 124B

同じことは妬みと欲望についても言える。それらは、明確かつ明らかな理由によって人間には及ぶが、神にはまったく及ばない。しかし、恩寵と怒りと憐れみとは、神のうちにその材料を持っており、あの至高にして比類なき権力は、それらを万物の保持のために正しく用いるのである。