ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 7 › De Ira Dei

Caput XII 第XII章

Lactantius · De Ira Dei · PL 7, 113B · 6 sectiones

De Ira Dei 12.1

1

De religione et Dei timore. Nunc quoniam respondimus impiae quorumdam detestabilique prudentiae, vel potius amentiae, redeamus ad propositum.

PL 7, 113B

宗教と神への畏れについて。さて、ある者たちの不敬虔で忌まわしい知恵、いやむしろ狂気に対して我々は応えたのであるから、本題に立ち返ろう。

De Ira Dei 12.2

2

Diximus, religione sublata, nec sapientiam teneri posse, nec iustitiam; quia sapientia divinitatis intellectus est, quo differimus a belluis: in homine solo reperiri iustitiam, qua nisi cupiditates nostras Deus, qui falli non potest, coercuerit, scelerate impieque vivemus.

PL 7, 113B

我々はこう述べた——宗教が取り除かれれば、知恵も正義も保たれえない。なぜなら知恵とは神性の理解であり、それによって我々は獣どもと異なるのであり、正義は人間にのみ見出されるものであって、欺かれることのない神が我々の欲望を抑えなければ、我々は罪深く不敬虔に生きることになるからである、と。

De Ira Dei 12.3

3

Spectari ergo actus nostros a Deo, non modo ad utilitatem communis vitae attinet, sed etiam ad veritatem; quia religione iustitiaque detracta, vel ad stultitiam pecudum amissa ratione devolvimur, vel ad bestiarum immanitatem: imo vero amplius; siquidem bestiae sui generis animalibus parcunt.

PL 7, 114B

したがって、我々の行いが神によって見られているということは、共同生活の益にかかわるだけでなく、真理にもかかわる。なぜなら宗教と正義が取り去られれば、我々は理性を失って家畜の愚かさに転落するか、あるいは猛獣の獰猛さにまで落ちるからである。それどころか、なおひどいことになろう。猛獣でさえ、同族の動物には手加減するのだから。

De Ira Dei 12.4

4

Quid erit homine truculentius, quid immitius, si dempto metu superiore, vim legum aut fallere potuerit, aut contemnere? Timor igitur Dei solus est, qui custodit hominum inter se societatem, per quem vita ipsa sustinetur, munitur, gubernatur.

PL 7, 114B

上なる畏れが取り去られ、法の力を欺くか蔑ろにできるようになったなら、人間ほど残忍で無慈悲なものがあろうか。したがって、神への畏れこそが唯一、人間相互の共同体を守り、それによって生そのものが支えられ、守られ、治められるのである。

De Ira Dei 12.5

5

Is autem timor auferetur, si fuerit homini persuasum, quod irae sit expers Deus; quem moveri et indignari, cum iniusta fiunt, non modo communis utilitas, sed etiam ratio ipsa nobis et veritas persuadet.

PL 7, 115A

しかし、神は怒りを持たぬものだと人が信じ込まされるなら、この畏れは取り去られてしまう。不正なことがなされるとき神が動かされ憤るということは、共同の利益だけでなく、理そのものと真理とが我々に確信させることなのである。

De Ira Dei 12.6

6

Rursus nobis ad superiora redeundum est, ut quia docuimus a Deo factum esse mundum, doceamus quare sit effectus.

PL 7, 115A

我々は再び前段に立ち返らねばならない。世界が神によって造られたことを我々はすでに説いたのだから、次にそれが何のために造られたのかを説くためである。