De Ira Dei 11.1
De Deo, eoque uno, cuiusque providentia mundus regatur et constat. Quoniam constitit de providentia, sequitur ut doceamus, utrumne multorum esse credenda sit, an potius unius.
PL 7, 109C神について、また神が唯一であり、その摂理によって世界が治められ成り立っていることについて。摂理についてはすでに定まったので、次には、摂理が多数の者に属すると信ずべきか、それともむしろ唯一の者に属すると信ずべきかを、我々は教えねばならない。
De Ira Dei 11.2
Satis (ut opinor) ostendimus in nostris Institutionibus, deos multos esse non posse; quod divina vis ac potestas si distribuatur in plures, diminui eam necesse sit: quod autem minuitur, utique et mortale est; si vero mortalis non est, nec minui, nec dividi potest.
PL 7, 109C我々は、思うに、我々の『神学提要』のうちに、神々が多数存在することはあり得ないと十分に示しておいた。というのも、神的な力と権力が複数に分割されるならば、それは必然的に減じるからである。そして減じるものは、当然、死すべきものでもある。しかし死すべきものでないならば、減じることも分割されることもできない。
De Ira Dei 11.3
Deus igitur unus est, in quo vis et potestas consummata, nec minui potest, nec augeri. Si autem sunt multi, dum habent singuli potestatis aliquid ac numinis, summa ipsa decrescit: nec poterunt singuli habere totum, quod est commune cum pluribus: unicuique tantum deerit, quantum caeteri possidebunt.
PL 7, 109Cかくして神は唯一である。神においては力と権力とが完成されており、減じることも増すこともできない。だが、もし神々が多数あるならば、おのおのが権力と神威の幾らかを持つ間に、総体そのものが減じてしまう。おのおのは、複数のあいだで分かち合われるものの全体を持つことができず、他の者たちが所有するだけの分だけ、各自に欠けることになるであろう。
De Ira Dei 11.4
Non possunt igitur in hoc mundo multi esse rectores: nec in una domo multi domini, nec in navi una multi gubernatores, nec in armento aut grege duces multi, nec in uno examine multi reges.
PL 7, 110Cかくしてこの世界には多数の統治者があり得ない。一つの家に多数の主人があり得ず、一艘の船に多数の舵取りがあり得ず、牛群や羊群に多数の指導者があり得ず、一つの蜂群に多数の王があり得ないのと同じである。
De Ira Dei 11.5
Sed nec in coelo quidem multi soles esse potuerunt, sicut nec animae plures in uno corpore: adeo in unitate natura universa consentit.
PL 7, 110Cそれだけでなく、天にも多数の太陽はあり得なかったであろうし、一つの肉体に複数の魂もあり得ない。かくのごとく、自然全体は一性において調和しているのである。
De Ira Dei 11.6
Quod si mundum Spiritus intus alit totamque infusa per artus Mens agitat molem, et magno se corpore miscet, apparet testimonio poetae, unum esse mundi habitatorem Deum; siquidem corpus omne nisi ab una mente incoli regique non potest.
PL 7, 111Aもし、 「霊がその内側から世界を養い、四肢に染み渡った 精神がこの全体を動かし、みずからを巨大な物体に混じらせる」 のだとすれば、詩人の証言によって、世界に住まう者は唯一神であることが明らかになる。なぜなら、いかなる物体も、ただ一つの精神によってでなければ、宿られ治められることはできないからである。
De Ira Dei 11.7
Omnem igitur divinam potestatem necesse est in uno esse, cuius nutu et imperio regantur omnia; et ideo tantus est, ut ab homine non possit, aut verbis enarrari, aut sensibus aestimari. Unde igitur ad homines opinio multorum deorum persuasione pervenit?
PL 7, 111Aかくして、あらゆる神的な権力は必然的に唯一者のうちにあるのであって、その意向と命令によって万物は治められる。それゆえ神はかくも偉大であり、人間には言葉で語り尽くすことも、感覚で推し量ることもできない。それでは、多数の神々があるという思い込みは、どこから人間たちのもとに、説得力をもって届いたのであろうか。
De Ira Dei 11.8
Nimirum ii omnes, qui coluntur ut dii, homines fuerunt, et iidem primi, ac maximi reges: sed eos, aut ob virtutem, qua profuerant hominum generi, divinis honoribus affectos esse post mortem; aut ob beneficia et inventa, quibus humanam vitam excoluerant, immortalem memoriam consecutos, quis ignorat? nec tantum mares, sed et foeminas.
PL 7, 111Aすなわち、神として崇拝されている者たちは皆もともと人間であり、しかも最初の、また最も偉大な王たちであった。彼らが、人類を益した徳のゆえに死後に神的な栄誉を受けたこと、あるいは人間の生活を豊かにした恩恵と発明のゆえに不朽の記憶を得たことを、誰が知らずにいようか。しかもそれは男だけでなく、女もまた同様であった。
De Ira Dei 11.9
Quod cum vetustissimi Graeciae scriptores, quos illi θεολόγους nuncupant, tum etiam Romani, Graecos secuti et imitati, docent; quorum praecipue Euhemerus, ac noster Ennius, qui eorum omnium natales, coniugia, progenies, imperia, res gestas, obitus, sepulcra demonstrant.
PL 7, 111Bこのことは、ギリシアの最も古い著述家たち――ギリシア人たちは彼らを「テオロゴイ」(神学者たち)と呼ぶ――のみならず、ギリシア人に倣いこれを模したローマ人たちも教えるところである。とりわけエウヘメロスと、我々のエンニウスとがそうであって、彼らは神々すべての生誕、結婚、子孫、統治、事績、死、墓所を明らかにしている。
De Ira Dei 11.10
Et secutus eos Tullius tertio de Natura deorum libro dissolvit publicas religiones: sed tamen veram, quam ignorabat, nec ipse, nec alius quisquam potuit inducere. Adeo et ipse testatus est, falsum quidem apparere, veritatem tamen latere.
PL 7, 112Aそして彼らに倣ったキケロは、『神々の本性について』第三巻で、国家の公けの諸宗教を突き崩した。だが、彼自身の知らなかった真の宗教を、彼もほかの誰も打ち立てることはできなかった。かくして彼自身も、偽りのものは明らかになるが、真理は隠れたままである、と証言しているのである。
De Ira Dei 11.11
Utinam (inquit) tam facile vera invenire possem, quam falsa convincere! Quod quidem non dissimulanter, ut Academicus, sed vere atque ex animi sententia proclamavit: quia veritas humanis sensibus erui nunquam potest, quod assequi valuit humana providentia, id assecutus est, ut falsa detegeret.
PL 7, 112A「願わくは」と彼は言う、「偽りを論駁するのと同じくらいたやすく、真理を見出すことができればよいのだが」と。そしてこれを、アカデメイア派の常として韜晦しつつではなく、真実に、心底からの見解として彼は言い放った。すなわち、真理は人間の感覚によっては決して掘り出され得ないのだから、人間の先見の及び得た限りのことを彼は成し遂げ、偽りを暴くに至ったのである。
De Ira Dei 11.12
Quidquid enim fictum et commentitium, quia nulla ratione subnixum est, facile dissolvitur.
PL 7, 112A作り話や虚構はすべて、いかなる理由にも支えられていないがゆえに、たやすく崩れ去るものだからである。
De Ira Dei 11.13
Unus est igitur princeps, et origo rerum Deus, sicut Plato in Timaeo et sensit et docuit; cuius maiestatem tantam esse declarat, ut nec mente comprehendi, nec lingua exprimi possit.
PL 7, 112Aかくして神は唯一の首長であり、万物の根源である。プラトンも『ティマイオス』においてそう考え、そう教えた。彼は、神の威厳があまりに大きいので、精神によって捉えることも、言葉によって言い表すこともできない、と述べている。
De Ira Dei 11.14
Idem testatur Hermes, quem Cicero ait in numero deorum apud Aegyptios haberi, eum scilicet, qui ob virtutem multarumque artium scientiam Trismegistus nominatus, et erat non modo Platone, verum etiam Pythagora septemque illis sapientibus longe antiquior.
PL 7, 112B同じことをヘルメスも証言している。キケロによれば、彼はエジプト人のもとで神々の数に数えられていたという。すなわち、その徳と数々の技芸の知識ゆえに「トリスメギストス」と名づけられ、プラトンのみならずピュタゴラスや、かの七賢人たちよりもはるかに古い人物である。
De Ira Dei 11.15
Apud Xenophontem Socrates disputans ait, « formam Dei non oportere conquiri; » et Plato in Legum libris: « Quid omnino sit Deus, non esse quaerendum: quia nec inveniri possit, nec enarrari. ; » Pythagoras quoque unum Deum confitetur dicens, incorporalem esse mentem, quae per omnem rerum naturam diffusa et intenta, vitalem sensum cunctis animantibus tribuat.
PL 7, 112Bクセノフォンのもとで論じるソクラテスは、「神の姿を探し求めるべきではない」と言い、プラトンは『法律』の書のうちで、「神がそもそも何であるかを問うべきではない。なぜなら、見出すこともできず、言い表すこともできないからである」と言う。ピュタゴラスもまた、神は唯一であると認め、それは非物体的な精神であって、万物の自然のうちに行き渡り張りめぐらされ、あらゆる生き物に生命の感覚を与えるものである、と言っている。
De Ira Dei 11.16
Antisthenes autem in Physico unum esse naturalem Deum dixit, quamvis gentes et urbes suos habeant populares. Eadem fere et Aristoteles cum suis peripateticis, et Zeno cum suis stoicis.
PL 7, 113A他方、アンティステネスは『自然学』の中で、自然の神は唯一であると述べた。もっとも、諸国民や都市はそれぞれ民衆の神々を持っているとした。ほぼ同じことを、ペリパトス派を率いるアリストテレスも、ストア派を率いるゼノンも述べている。
De Ira Dei 11.17
Longum est enim singulorum sententias exequi, qui licet diversis nominibus sint abusi, ad unam tamen potestatem, quae mundum regeret, concurrerunt.
PL 7, 113A個々の学説を一つ一つ辿るのは長くなりすぎよう。彼らは互いに異なる名を用いはしたが、世界を治める唯一の権力へと収斂していったのである。
De Ira Dei 11.18
Sed tamen summum Deum, cum et philosophi, et poetae, et ipsi denique qui deos colunt, saepe fateantur; de cultu tamen et honoribus eius nemo unquam requisivit nemo disseruit; ea scilicet persuasione, qua semper beneficum incorruptumque credentes, nec irasci eum cuiquam, nec ullo cultu indigere arbitrantur. Adeo religio esse non potest, ubi metus nullus est.
PL 7, 113Aしかしながら、哲学者たちも、詩人たちも、そして神々を崇拝する当の者たちさえもが、至高神の存在をしばしば認めながらも、その崇拝と栄誉については、誰も問うたことがなく、誰も論じたことがない。というのも、神はつねに恵み深く朽ちることのない者であると信じ込み、それゆえ神は誰に対しても怒ることがなく、いかなる崇拝も必要としない、と考えているからである。かくのごとく、恐れがまったく存在しないところには、宗教もまたあり得ないのである。