De Ira Dei 14.1
Cur Deus fecerit hominem. Sequitur ut ostendam cur fecerit hominem ipsum Deus. Sicut mundum propter hominem machinatus est, ita ipsum propter se, tamquam divini templi antistitem, spectatorem operum rerumque coelestium.
PL 7, 121C神はなぜ人間を造ったのか。次に、神がなぜ人間そのものを造ったのかを示さねばならない。神が世界を人間のために造り上げたように、人間そのものは神自身のために、いわば神の神殿の祭司として、また神の業と天なるものの観照者として造られたのである。
De Ira Dei 14.2
Solus est enim, qui sentiens, capaxque rationis, intelligere possit Deum, qui opera eius admirari, virtutem potestatemque perspicere; idcirco enim consilio, mente, prudentia instructus est.
PL 7, 121Cというのも、感覚を持ち理性を備えて、神を理解し、神の業に驚嘆し、その力と権力とを見極めることができるのは、人間のみだからである。それゆえに人間は思慮と知性と知恵とを備えて造られたのである。
De Ira Dei 14.3
Ideo solus praeter caeteras animantes recto corpore ac statu factus est, ut ad contemplationem parentis sui excitatus esse videatur. Ideo sermonem solus accepit, ac linguam cogitationis interpretem, ut enarrare maiestatem domini sui possit.
PL 7, 121Cそれゆえ人間だけが、他の生き物とは異なり、直立した体と姿勢をもって造られた。それは、自らの親なる方を観照するために促されている者と見えるためである。それゆえ人間だけが言葉を受け、思考の通訳としての舌を受けた。それは、自らの主の威厳を語り告げることができるためである。
De Ira Dei 14.4
Postremo idcirco ei cuncta subiecta sunt, ut factori atque artifici Deo esset ipse subiectus.
PL 7, 122B最後に、万物が人間に従わせられているのも、人間自身が造り主にして工匠である神に従うためなのである。
De Ira Dei 14.5
Si ergo Deus hominem suum voluit esse cultorem, ideoque illi tantum honoris attribuit, ut rerum omnium dominaretur; utique iustissimum est et eum qui tanta praestiterit, amare et hominem, qui sit nobiscum divini iuris societate coniunctus.
PL 7, 122Bしたがって、神が人間を自らの礼拝者たらしめようと欲し、それゆえ万物を支配するほどの栄誉を人間に与えたのであれば、これほどのものを与えた方を愛し、また神の法における交わりによって我々と結ばれている人間を愛することは、この上なく正しいことである。
De Ira Dei 14.6
Nec enim fas est cultorem Dei a Dei cultore violari. Unde intelligitur religionis ac iustitiae causa esse hominem figuratum.
PL 7, 122B神の礼拝者が、神の礼拝者によって害されることは許されないのである。ここから、人間は宗教と正義のために形づくられたのだということが理解される。
De Ira Dei 14.7
Cuius rei testis est Marcus Tullius in libris de Legibus, ita dicens: « Sed omnium, quae in doctorum hominum disputatione versantur, nihil est profecto praestabilius, quam plane intelligi, nos ad iustitiam esse natos. » Quod si est verissimum, Deus ergo vult omnes homines esse iustos, id est, Deum et hominem caros habere: Deum scilicet honorare tamquam patrem, hominem diligere velut fratrem; in his enim duobus tota iustitia consistit.
PL 7, 122Bこの事実の証人は、『法律について』の書のなかで次のように述べるキケロである。「されど、学識ある人々の論議のうちにあるものすべての中で、我々が正義のために生まれたのだと明らかに理解すること以上に優れたものは、まことにない。」もしこれがこの上なく真実であるならば、神はすべての人間が正しくあることを、すなわち神と人間とを大切にすることを欲しているのである。神を父として敬い、人間を兄弟として愛すること、この二つのうちに正義のすべてが存するのである。
De Ira Dei 14.8
Qui ergo aut Deum non agnoscit, aut homini nocet, iniuste et contra naturam suam vivit, et hoc modo rumpit institutum legemque divinam.
PL 7, 122Cしたがって、神を認めない者も、人間を害する者も、不正に、自らの本性に反して生きているのであり、そのようにして神の定めと律法とを破っているのである。