ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 7 › De Ira Dei

Caput XVI 第XVI章

Lactantius · De Ira Dei · PL 7, 124B · 12 sectiones

De Ira Dei 16.1

1

De Deo eiusque ira et affectibus. Quaeret quispiam, quae sit ista materia? Primum accidentibus malis afflicti homines ad Deum plerumque confugiunt, mitigant, obsecrant, credentes eum posse ab his iniurias propulsare.

PL 7, 124B

神とその怒りと感情について。誰かがこう問うであろう——その材料とは何であるのか、と。まず、偶発の災いに苦しめられた人間たちは、たいてい神のもとへ逃れ、なだめ、懇願する。神が彼らから不正な扱いを払いのけることができると信じているからである。

De Ira Dei 16.2

2

Habet igitur causam miserandi; nec enim tam immitis est hominumque contemptor, ut auxilium laborantibus deneget.

PL 7, 125A

したがって神は憐れむべき理由を持つのである。神は苦しむ者への助けを拒むほど無慈悲で、人間を蔑む方ではないからである。

De Ira Dei 16.3

3

Item plurimi, quibus persuasum est Deo placere iustitiam, eumque qui sit dominus ac parens omnium, venerantur, et precibus assiduis ac frequentibus votis, dona et sacrificia offerunt, nomen eius laudibus prosequuntur, iustis ac bonis operibus demereri eum laborantes.

PL 7, 125A

同様に、神が正義を喜ばれると確信している多くの者たちは、万物の主にして親である神を崇め、絶え間ない祈りと度重なる誓願とをもって、贈り物と生贄とを捧げ、その名を賛美をもって讃え、正しく善い行いによって神の心を得ようと努めるのである。

De Ira Dei 16.4

4

Ergo est, propter quod Deus et possit, et debeat gratificari. Nam si nihil est tam conveniens Deo, quam beneficentia, nihil autem tam alienum, quam ut sit ingratus: necesse est ut officiis optimorum sancteque viventium praestet aliquid, ac vicem reddat, ne subeat ingrati culpam, quae est etiam homini criminosa.

PL 7, 125A

したがって、神が恩恵を施すことができ、また施すべき理由が存在するのである。神にとって恵み深さほどふさわしいものはなく、恩知らずであることほど神に無縁なものはないのだから、最善の者たち、聖なる生き方をする者たちの務めに対して、神は何かを与え返し、報いを返さねばならない。さもなくば、人間にさえ罪となる恩知らずの咎めを負うことになろう。

De Ira Dei 16.5

5

Contra autem sunt alii facinorosi et nefarii, qui libidinibus omnia polluant, caedibus vexent, fraudent, rapiant, periurent; nec consanguineis, nec parentibus parcant; leges et ipsum etiam Deum negligant. Habet igitur ira in Deo materiam.

PL 7, 125A

これに対して他方には、凶行に走る不埒な者たちがいる。彼らは欲情によってすべてを汚し、殺戮によって苦しめ、欺き、奪い、偽誓をなし、血縁の者にも親にも容赦せず、法律をも、神自身さえも顧みない。したがって、神のうちに怒りの材料があるのである。

De Ira Dei 16.6

6

Non est enim fas eum, cum talia fieri videat, non moveri, et insurgere ad ultionem sceleratorum, et pestiferos nocentesque delere, ut bonis omnibus consulat: adeo et in ipsa ira inest et gratificatio.

PL 7, 125B

そのようなことがなされるのを見て、神が動かされず、悪者どもへの報復に立ち上がらず、有害な者、害をなす者どもを滅ぼして善き者すべてを顧みることをしないというのは、許されないことである。かくして、怒りそのもののうちにも、恩恵を施すことが含まれているのである。

De Ira Dei 16.7

7

Inania ergo et falsa reperiuntur argumenta, vel eorum, qui, cum irasci Deum nolunt, gratificari volunt, quia ne hoc quidem fieri sine ira potest; vel eorum, qui nullum animi motum esse in Deo putant.

PL 7, 125B

したがって、神が怒ることを望まずに恩恵を施すことを望む者たちの論法も、これすら怒りなしにはなされえないのであるから、空しく偽りであることが分かる。また、神のうちにはいかなる心の動きもないと考える者たちの論法も、同じく空しく偽りである。

De Ira Dei 16.8

8

Et quia sunt aliqui affectus, qui non cadunt in Deum, ut libido, timor, avaritia, moeror, invidia, omni prorsus affectu eum vacare dixerunt.

PL 7, 125B

そして、欲情、恐れ、貪欲、悲しみ、妬みのように、神には及ばない感情があることから、彼らは神がおよそあらゆる感情を欠いていると言ったのである。

De Ira Dei 16.9

9

His enim vacat, quia vitiorum affectus sunt: eos autem, qui sunt virtutis, id est, ira in malos, caritas in bonos, miseratio in afflictos, quoniam divina potestate sunt digna, proprios, et iustos, et veros habet.

PL 7, 126A

なるほど神は、これらの感情——悪徳に属する感情であるから——を欠いている。しかし、徳に属する感情、すなわち悪しき者への怒り、善き者への愛、苦しむ者への憐れみは、神の権力にふさわしいものであるから、神はそれらを自らに固有の、正しい、真実な感情として持っているのである。

De Ira Dei 16.10

10

Quae profecto nisi habeat, humana vita turbabitur; atque ad tantam confusionem deveniet status rerum, ut contemptis superatisque legibus, sola regnet audacia, ut nemo denique tutus esse possit, nisi qui viribus praevaleat.

PL 7, 126A

もし神がこれらを持たなければ、人間の生活はかき乱され、事態はこれほどの混乱に陥るであろう。すなわち、法律が蔑まれ乗り越えられて、ただ厚顔さのみが支配し、結局のところ力に勝る者でなければ、誰一人安全でいられなくなるであろう。

De Ira Dei 16.11

11

Ita quasi communi latrocinio terra omnis depopulabitur. Nunc vero quoniam et mali poenam, et boni gratiam, et afflicti opem sperant; et virtutibus locus est, et scelera rariora sunt.

PL 7, 126A

こうして、あたかも共同の強盗行為によって、全地は荒廃させられるであろう。しかし実際には、悪しき者は刑罰を、善き者は恩寵を、苦しむ者は助けを期待しているからこそ、もろもろの徳にも居場所があり、罪はより稀なものとなっているのである。

De Ira Dei 16.12

12

Atenim plerumque et scelerati feliciores sunt, et boni miseriores, et iusti ab iniustis impune vexantur. Considerabimus postea, cur ista fiant. Interim de ira explicemus, an sit aliqua in Deo; utrum nihil curet omnino, nec moveatur ad ea quae impie geruntur.

PL 7, 126A

しかし、たいていは悪人のほうが幸福で、善人のほうが不幸であり、正しい者が不正な者によって罰も受けずに苦しめられている、と言われるかもしれない。なぜそのようなことが起こるのかは、後で考察することにしよう。さしあたり、神のうちに何らかの怒りがあるのかどうか、あるいは神はまったく何も顧みず、不敬虔になされることに対して動かされることがないのかどうか、怒りについて論じることにしよう。