De Ira Dei 6.1
Quod Deus irascatur. Hae sunt de Deo philosophorum sententiae. Aliud praeterea nihil quisquam dixit.
PL 7, 92A神が怒ることについて。神についての哲学者たちの説は以上である。これ以外のことを言った者は誰もいない。
De Ira Dei 6.2
Quod si haec, quae dicta sunt, falsa esse deprehendimus, unum illud extremum superest, in quo solo possit veritas inveniri, quod a philosophis nec susceptum est unquam, nec aliquando defensum; consequens esse, ut irascatur Deus, quoniam gratia commovetur.
PL 7, 92Aしかし、これまで言われてきたことが偽りであると我々が見出すならば、あとに残るのはただ一つ、最後のものであり、それにおいてのみ真理が見出されうる。哲学者たちはこれをかつて取り上げたことも、擁護したこともなかった。すなわち、神は恩寵によって動かされるのだから、当然また怒りもする、ということである。
De Ira Dei 6.3
Haec tuenda nobis et asserenda sententia est. In eo enim summa omnis, et cardo religionis pietatisque versatur. Nam neque honos ullus deberi potest Deo, si nihil praestat colenti, nec ullus metus, si non irascitur non colenti.
PL 7, 92Aこの説こそ、我々が守り、主張しなければならないものである。なぜなら、宗教と敬虔の全体、その要はまさにここにかかっているからである。すなわち、もし神が礼拝する者に何も与えないのなら、神に何らの敬意も負うことはできず、もし神が礼拝しない者に怒らないのなら、いかなる畏れも生じないのである。