ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 7 › De Ira Dei

Caput I 第I章

Lactantius · De Ira Dei · PL 7, 79C · 11 sectiones

De Ira Dei 1.1

1

De sapientia divina et humana. Animadverti saepe, Donate, plurimos id existimare (quod etiam nonnulli philosophorum putaverunt), non irasci Deum; quoniam vel benefica sit tantummodo natura divina, nec cuiquam nocere, praestantissimae atque optimae congruat potestati; vel certe nil curet omnino, ut neque ex beneficentia eius quidquam boni perveniat ad nos, neque ex maleficentia quidquam mali.

PL 7, 79C

神の知恵と人の知恵について。ドナトゥスよ、私はしばしば気づいてきた。多くの者たちが——哲学者たちの幾人かもまたそう考えたように——神は怒らないと考えていることに。それは、神的な本性はただ恵み深いだけであって、誰にも害を加えないことこそ、最も優れた最善の権力にふさわしいと考えるからであるか、あるいは神はまったく何ものにも関わらないのであって、その恵み深さから何ら善いことも、その害意から何ら悪いことも我々には及ばないと考えるからである。

De Ira Dei 1.2

2

Quorum error, quia maximus est, et ad evertendum vitae humanae statum spectat, coarguendus est a nobis, ne et ipse fallaris, impulsus auctoritate hominum, qui se putant esse sapientes.

PL 7, 79C

彼らの誤りは、最大のものであり、人の生の在り方を覆すことに向かうがゆえに、我々によって論駁されねばならない。それは、自らを賢者だと思い込んでいる人々の権威に動かされて、お前自身もまた欺かれることのないためである。

De Ira Dei 1.3

3

Nec tamen nos tam arrogantes sumus, ut comprehensam nostro ingenio veritatem gloriemur: sed doctrinam Dei sequimur, qui scire solus potest, et revelare secreta. Cuius doctrinae philosophi expertes existimaverunt, naturam rerum coniectura posse deprehendi.

PL 7, 79C

とはいえ我々は、自らの才知によって真理を把握したと誇るほど傲慢ではない。むしろ我々は、ただ独り知ることができ、秘められたことを啓示することのできる神の教えに従う。哲学者たちはこの教えに与ることなく、事物の本性は推測によって把握しうると考えた。

De Ira Dei 1.4

4

Quod nequaquam fieri potest, quia mens hominis, tenebroso corporis domicilio circumsepta, longe a veri perspectione summota est; et hoc differt ab humanitate divinitas, quod humanitatis est ignoratio, divinitatis scientia.

PL 7, 79C

だがそれは決して起こりえない。人の心は、肉体という暗い住まいに取り囲まれており、真理を見通すことから遠く隔てられているからである。そして神性は人間性からこの点で異なる——人間性には無知があり、神性には知があるという点においてである。

De Ira Dei 1.5

5

Unde nobis aliquo lumine opus est ad depellendas tenebras, quibus offusa est hominis cogitatio, quoniam in carne mortali agentes, nostris sensibus divinare non possumus.

PL 7, 79C

それゆえ我々には、人の思考を覆う闇を払いのけるための、何らかの光が必要である。死すべき肉のうちに働く我々は、自らの感覚によっては見通すことができないからである。

De Ira Dei 1.6

6

Lumen autem mentis humanae Deus est, quem qui cognoverit, et in pectus admiserit, illuminato corde mysterium veritatis agnoscet: remoto autem Deo coelestique doctrina, omnia erroribus plena sunt.

PL 7, 80C

人の心の光とは神である。この方を知り、胸のうちに迎え入れた者は、心を照らされて真理の秘義を悟るであろう。だが神と天なる教えとが取り除かれれば、すべては誤りに満ちる。

De Ira Dei 1.7

7

Recteque Socrates, cum esset omnium philosophorum doctissimus, tamen ut caeterorum argueret inscitiam, qui se aliquid tenere arbitrabantur, ait se nihil scire, nisi unum, quod nihil sciret.

PL 7, 80C

そしてソクラテスは正しくも、あらゆる哲学者のうちで最も博識でありながら、何ごとかを知っていると思い込んでいた他の者たちの無知を暴くために、自分は何も知らない、ただ何も知らないということだけを知っている、と言ったのである。

De Ira Dei 1.8

8

Intellexit enim, doctrinam illam nihil habere in se certi, nihil veri; nec, ut putant quidam, simulavit ipse doctrinam, ut alios refelleret; sed vidit ex parte aliqua veritatem.

PL 7, 80C

というのも彼は、あの学説がそれ自体のうちに確かなものも真なるものも何一つ持たないことを見抜いていたからである。また、ある者たちが思うように、他人を論駁するために自らの学識について見せかけを装った〔simulavit を dissimulavit(隠した)と読む校訂もある〕のでもなく、むしろ彼はある部分において真理を見ていたのである。

De Ira Dei 1.9

9

Testatusque est etiam in iudicio (sicut traditur a Platone) quod nulla esset humana sapientia: adeo doctrinam, qua tum philosophi gloriabantur, contempsit, derisit, abiecit, ut id ipsum pro summa doctrina profiteretur, quod nihil scire didicisset.

PL 7, 80C

彼はまた、法廷においても(プラトンが伝えるところによれば)、人の知恵など存在しないと証言した。当時の哲学者たちが誇っていた学説を、彼はそれほどまでに軽んじ、あざけり、投げ捨てたので、何も知らないということを学んだという、まさにそのことを最高の学識として公言したのである。

De Ira Dei 1.10

10

Si ergo nulla est sapientia humana, ut Socrates docuit, ut Plato tradidit, apparet esse divinam, nec ulli alii, quam Deo veritatis notitiam subiacere. Deus igitur noscendus est, in quo solo veritas est.

PL 7, 81B

したがって、ソクラテスが教え、プラトンが伝えたように、人の知恵など存在しないのであれば、知恵は神のものであることが明らかになる。真理の知識は、神以外の何ものにも属さないのである。それゆえ、真理がその方のうちにのみある神が、知られなければならない。

De Ira Dei 1.11

11

Ille mundi parens, et conditor rerum, qui oculis non videtur, mente vix cernitur. Cuius religio multis modis impugnari solet ab iis, qui neque veram sapientiam tenere potuerunt, neque magni et coelestis arcani comprehendere rationem.

PL 7, 81B

この方は世界の父であり、万物の創造者であって、目には見えず、心によってもかろうじて捉えられるのみである。この方への信仰は、真の知恵を得ることも、この大いなる天の秘義の理を把握することもできなかった人々によって、多くのしかたで攻撃されるのが常である。