De Ira Dei 17.1
De Deo, cura et ira. Deus, inquit Epicurus, nihil curat; nullam igitur habet potestatem. Curare enim necesse est eum, qui habet potestatem; vel si habet, et non utitur, quae tanta causa est, ut ei, non dicam nostrum genus, sed etiam mundus ipse sit vilis?
PL 7, 126B神、その配慮と怒りについて。エピクロスは言う、「神は何も顧みない」と。それならば、神は何の権力も持たないことになる。というのも、権力を持つ者は必ず顧みるものだからである。あるいは、もし権力を持ちながらそれを用いないのだとしたら、我々人類はおろか、世界そのものさえも神にとって取るに足らないものだとする、これほどの理由がどこにあろうか。
De Ira Dei 17.2
Ideo, inquit, incorruptus est ac beatus, quia semper quietus. Cui ergo administratio tantarum rerum cessit, si haec a Deo negligantur, quae videmus ratione summa gubernari? aut quietus esse quomodo potest, qui vivit et sentit?
PL 7, 127A彼は言う、「神は常に静穏であるからこそ、朽ちることなく至福なのだ」と。しかし、もしこれほど大きな事柄が神によって顧みられないのだとしたら、我々が至高の理性によって治められているのを見るこの営みは、いったい誰に委ねられているというのか。あるいは、生きて感覚を持つ者が、どうして静穏でいられようか。
De Ira Dei 17.3
Nam quies aut somni res est, aut mortis. Sed nec somnus habet quietem. Nam cum soporati sumus, corpus quidem quiescit, animus tamen irrequietus agitatur: imagines sibi, quas cernat effingit, ut naturalem suum motum exerceat varietate visorum; avocatque se a falsis, dum membra saturentur, ac vigorem capiant de quiete.
PL 7, 127Aそもそも静穏とは、眠りに属することか、死に属することのいずれかである。しかし眠りでさえ静穏を持たない。我々が眠りに落ちるとき、体は確かに休むが、心はなお休むことなく動かされ、自ら見るべき像を形づくり、様々な幻を通して自然な自らの動きを働かせる。そして、手足が満ち足り、休息から活力を得る間、心は偽りのものから己を引き離すのである。
De Ira Dei 17.4
Quies igitur sempiterna solius mortis est. Si autem mors Deum non attingit, Deus igitur nunquam quietus est. Dei vero actio quae potest esse, nisi mundi administratio?
PL 7, 127Aしたがって、永遠の静穏は死のみに属するものである。しかし死が神に及ばないのであれば、神は決して静穏であることがない。神の働きとは、世界の統治以外に何がありうるであろうか。
De Ira Dei 17.5
Si vero mundi curam gerit, curat igitur hominum vitam Deus, ac singulorum actus animadvertit, eosque sapientes ac bonos esse desiderat. Haec est voluntas Dei, haec divina lex; quam qui sequitur, qui observat, Deo carus est.
PL 7, 127Aもし神が世界を顧みるのであれば、神は人間の生をも顧み、各人の行いに注意を払い、彼らが賢く善くあることを望んでいるのである。これが神の御旨であり、これが神の法である。これに従い、これを守る者は、神に愛される者である。
De Ira Dei 17.6
Necesse est igitur, ut ira moveatur adversus eum, qui hanc aeternam divinamque legem, aut violaverit, aut spreverit. Si nocet, inquit, alicui Deus, iam bonus non est.
PL 7, 127Bしたがって、この永遠にして神的な法を破った者、あるいは蔑ろにした者に対して、神が怒りに動かされるのは必然である。しかし彼は言う、「もし神が誰かを害するのであれば、神はもはや善ではない」と。
De Ira Dei 17.7
Non exiguo falluntur errore, qui censuram sive humanam, sive divinam, acerbitatis et malitiae nomine infamant, putantes nocentem dici oportere, qui nocentes afficit poena.
PL 7, 127B人間の処罰であれ神の処罰であれ、それを苛烈さや悪意の名でもって誹る者たちは、少なからぬ誤りに欺かれている。彼らは、害をなす者に刑罰を科す者もまた、害をなす者と呼ばれねばならないと考えているのである。
De Ira Dei 17.8
Quod si est, nocentes igitur leges habemus, quae peccantibus supplicia sanxerunt; nocentes iudices, qui scelere convictos poena capitis afficiunt.
PL 7, 128Aもしそうであるならば、我々は害をなす法律を持っていることになる。罪を犯した者に刑罰を定めた法律であるから。また害をなす裁判官を持っていることになる。罪を証明された者に死刑を科すからである。
De Ira Dei 17.9
Quod si et lex iusta est, quae et nocenti tribuit quod meretur, et iudex integer ac bonus dicitur, cum male facta vindicat (bonorum enim salutem custodit, qui malos punit), ergo et Deus, cum malis obest, nocens non est; ipse autem est nocens, qui aut innocenti nocet, aut nocenti parcit, ut pluribus noceat.
PL 7, 128Aもし、害をなす者にその値するものを与える法が正しいとされ、悪しき行いを罰する裁判官が清廉で善い者と言われるのであれば(悪しき者を罰する者は、善き者たちの安全を守るのだから)、それならば神もまた、悪しき者たちに害を及ぼすとき、害をなす者ではないことになる。むしろ害をなす者とは、無実の者を害する者、あるいは、害をなす者を見逃し、その結果その者がより多くの者を害するに至らせる者のことなのである。
De Ira Dei 17.10
Libet quaerere ab iis, qui Deum faciunt immobilem, si quis habeat rem, domum, familiam, servique eius contemnentes patientiam domini, omnia invaserint, ipsi bonis eius fruantur, ipsos familia eius honoret, dominus autem contemnatur ab omnibus, derideatur, relinquatur: utrumne sapiens esse possit, qui contumelias non vindicet, suisque rebus eos perfrui patiatur, in quos habeat potestatem?
PL 7, 128A神を動かされることのない方だとする者たちに、こう問うてみたい——ある人が財産と家と家の者たちを持っており、その召使たちが主人の忍耐を侮って、すべてを奪い取り、自らその人の財産を享受し、その人の家の者たちまでも自分たちを敬うようにさせ、しかし主人自身はすべての者から蔑まれ、嘲られ、見捨てられるとしたら、侮辱に報復せず、自らが権力を持つはずの者たちにその財産を享受させたままにしておく者を、賢者と呼べるであろうか。
De Ira Dei 17.11
Quae tanta in quoquam potest patientia reperiri? si tamen patientia nominanda est, et non stupor quidam insensibilis. Sed facile est ferre contemptum.
PL 7, 128Bこれほどの忍耐が、いったい誰のうちに見出されうるであろうか。もっとも、それが忍耐と呼ばれるべきものであって、ある種の感覚を欠いた無感覚でないならばの話である。とはいえ、軽蔑に耐えるのはたやすいことだと言われるかもしれない。
De Ira Dei 17.12
Quid si fiant illa, quae a Cicerone dicuntur? « Etenim quaero, si quis paterfamilias liberis suis a servo interfectis, uxore occisa, incensa domo, supplicium de servo non quam acerrimum sumpserit; utrum is clemens ac misericors, an inhumanus et crudelissimus esse videatur? » Quod si eiusmodi facinoribus ignoscere crudelitatis est potius quam pietatis; non est ergo virtutis in Deo, ad ea, quae iniuste fiunt, non commoveri.
PL 7, 128Bしかしもし、キケロの語るあの事態が起こったとしたらどうであろうか。「そこで私は問う。もしある家長が、子らを奴隷に殺され、妻を殺され、家を焼かれながら、その奴隷に対してこの上なく厳しい刑罰を科さなかったとしたら、その者は温和で慈悲深いと見えるであろうか、それとも非情で残酷きわまりないと見えるであろうか。」もし、この種の凶行を見逃すことが、情愛よりもむしろ残酷さに属するのであれば、不正になされることに対して神が動かされないというのは、徳に属することではないのである。
De Ira Dei 17.13
Nam mundus tanquam Dei domus est, et homines tanquam servi: quibus si ludibrio sit nomen eius, qualis aut quanta patientia est, ut honoribus suis cedat, prava et iniqua fieri videat, et non indignetur, quod proprium et naturale est ei, cui peccata non placeant?
PL 7, 129Aというのも、世界はいわば神の家であり、人間たちはいわばその召使いである。その召使いたちにとって神の名が嘲りの種となっているとしたら、自らの誉れを譲り渡し、よこしまで不正なことがなされるのを見ながら、罪を喜ばない者にとって当然で自然なはずの憤りすら覚えないというのは、いったいどれほどの、どのような忍耐だというのか。
De Ira Dei 17.14
Irasci ergo rationis est; auferuntur enim delicta, et refraenatur licentia, quod utique iuste sapienterque fit. Sed Stoici non viderunt esse discrimen recti et pravi; esse iram iustam et iniustam: et quia medelam rei non inveniebant, voluerunt eam penitus excidere.
PL 7, 129Aしたがって、怒ることは理にかなったことである。怒りによって罪が取り除かれ、放縦が抑えられるのであり、それは当然、正しく賢明になされることだからである。しかしストア派は、正と不正の区別があること、すなわち正しい怒りと不正な怒りとがあることを見て取らなかった。そして、この事柄への手当てを見出せなかったために、怒りをまるごと根絶しようとしたのである。
De Ira Dei 17.15
Peripatetici vero non excidendam, sed temperandam esse dixerunt: quibus in sexto libro Institutionum satis respondimus.
PL 7, 129B他方、ペリパトス派は、怒りは根絶すべきではなく、抑制すべきものだと言った。彼らに対しては、『神学提要』第六巻において十分に答えておいた。
De Ira Dei 17.16
Nescisse autem philosophos, quae ratio esset irae, apparet ex definitionibus eorum, quas Seneca enumeravit in libris, quos de Ira composuit. « Ira est, inquit, cupiditas ulciscendae iniuriae.
PL 7, 129Bしかし哲学者たちが怒りの理を知らなかったことは、セネカが『怒りについて』という書のうちに挙げた彼らの定義から明らかである。「怒りとは、」と彼は言う、「不正への報復を求める欲望である。」
De Ira Dei 17.17
Alii, ut ait Posidonius, cupiditas puniendi eius, a quo te inique putes laesum. » Quidam ita definierunt: « Ira est incitatio animi ad nocendum ei qui, aut nocuit, aut nocere voluit. » Aristotelis definitio non multum a nostra abest.
PL 7, 130A「他の者たちは、ポシドニオスの言うところによれば、自分を不当に害したと思う相手を罰することを求める欲望である、とした。」ある者たちはこう定義した。「怒りとは、害を与えた者、あるいは害を与えようとした者に、害を加えようとする心の駆り立てである。」アリストテレスの定義は、我々の定義〔底本の引用符は laesum の後で閉じるのでラクタンティウスの言葉として訳した。セネカの引用の続きと取れば「我々」はストア派を指す〕とさほど懸け離れていない。
De Ira Dei 17.18
Ait enim iram esse cupiditatem doloris rependendi. Haec est ira, de qua superius diximus, iniusta; quae etiam mutis inest: in homine vero cohibenda est, ne ad aliquod maximum malum prosiliat per furorem.
PL 7, 130A彼は、怒りとは苦痛を報い返すことを求める欲望であると言っているのである。これこそ、先に我々が述べた不正な怒りであり、物言わぬ獣にさえ備わっているものである。人間においては、これは狂乱によって何か最大の悪へと突き進まぬよう、抑えられねばならない。
De Ira Dei 17.19
Haec in Deo esse non potest, quia illaesibilis est; in homine autem, quia fragilis est, invenitur. Inurit enim laesio dolorem; et dolor facit ultionis cupiditatem.
PL 7, 130Aこの怒りは神のうちにはありえない。神は害されえない方だからである。しかし人間においては、脆い者であるがゆえに見出される。害を受けることは苦痛を刻みつけ、その苦痛が報復を求める欲望を生むのである。
De Ira Dei 17.20
Ubi est ergo illa ira iusta adversus delinquentes? quae utique non est cupiditas ultionis, quia non praecedit iniuria.
PL 7, 130Aでは、罪を犯す者たちに対するあの正しい怒りは、いったいどこにあるのか。それは決して報復を求める欲望ではない。なぜなら、それに先立つ不正な扱いというものがないからである。
De Ira Dei 17.21
Non dico de iis qui adversus leges peccant, quibus etsi iudex sine crimine irasci postest, fingamus tamen, eum sedato animo esse debere, cum subiicit poenae nocentem, quia legum sit minister, non animi, aut potestatis suae; sic enim volunt, qui iram conantur evellere.
PL 7, 130A私が言っているのは、法律に背いて罪を犯す者たちについてではない。彼らに対しては、裁判官が咎めを受けることなく怒ることができる〔底本は postest。potest と読む〕としても、害をなす者に刑罰を科すときには、裁判官は落ち着いた心でいるべきだと、ひとまず認めておこう。裁判官は自らの心や権力に仕える者ではなく、法律に仕える者だからである。怒りを取り除こうとする者たちは、まさにこのように考えたいのである。
De Ira Dei 17.22
Sed de iis potissimum dico, qui sunt nostrae potestatis, ut servi, liberi, coniuges et discipuli: quos cum delinquere videmus, incitamur ad coercendum. Necesse est enim bono ac iusto displicere, quae prava sunt; et cui malum displicet, moveri, cum id fieri videt.
PL 7, 130B私がとりわけ言っているのは、召使い、子ら、妻、弟子たちのように、我々の権力のもとにある者たちについてである。彼らが罪を犯すのを見るとき、我々は懲らしめようという気持ちに駆り立てられる。善く正しい者にとって、よこしまなことは不快でなければならないのは必然であり、悪を不快に思う者は、それがなされるのを見れば動かされるのが必然だからである。
De Ira Dei 17.23
Ergo surgimus ad vindictam; non quia laesi sumus, sed ut disciplina servetur, mores corrigantur, licentia comprimatur. Haec est ira iusta, quae sicut in homine necessaria est ad pravitatis correctionem, sic utique in Deo, a quo ad hominem pervenit exemplum.
PL 7, 131Aしたがって我々は報復に立ち上がるが、それは自分が害されたからではなく、規律が守られ、風紀が正され、放縦が抑えられるためである。これこそが正しい怒りであり、それは人間において悪を正すために必要であるのと同じく、神においても必要なのである。人間はこの実例を神から受け継いだのだから。
De Ira Dei 17.24
Nam sicuti nos potestati nostrae subiectos coercere debemus, ita etiam peccata universorum Deus coercere debet. Quod ut faciat, irascatur necesse est; quia naturale est bono ad alterius peccatum moveri et incitari.
PL 7, 131Aというのも、我々が自らの権力のもとにある者たちを懲らしめなければならないのと同じように、神もまた万人の罪を懲らしめなければならないからである。そしてそれをなすためには、神が怒ることが必然である。善き者が他者の罪によって動かされ駆り立てられるのは、自然なことだからである。
De Ira Dei 17.25
Ergo definire debuerunt: Ira est motus animi ad coercenda peccata insurgentis. Nam definitio Ciceronis « Ira est libido ulciscendi, » non multum a superioribus distat.
PL 7, 131Aしたがって、彼らは次のように定義すべきであった。怒りとは、罪を懲らしめるために立ち上がる心の動きである、と。キケロの定義「怒りとは報復への欲望である」は、先に挙げたものとさほど違わない。
De Ira Dei 17.26
Ira autem, quam possumus vel furorem, vel iracundiam nominare, haec ne in homine quidem debet esse, quia tota vitiosa est. Ira vero, quae ad correctionem vitiorum pertinet, nec homini adimi debet, nec Deo potest, quia et utilis est rebus humanis, et necessaria.
PL 7, 131Aしかし、狂乱とも怒りっぽさとも呼びうるあの怒りは、人間においてすらあってはならない。それはまるごと悪徳だからである。これに対して、悪徳の矯正にかかわる怒りは、人間から取り去られてはならないし、神から取り去ることもできない。それは人間の事柄にとって有益であり、必要なものだからである。