De Ira Dei 21.1
De ira Dei et hominis. Superest una et extrema quaestio. Nam dixerit fortasse quispiam, adeo non irasci Deum, ut etiam in praeceptis hominem irasci vetet.
PL 7, 139A神の怒りと人間の怒りについて。残るは一つ、最後の問いである。というのも、あるいは誰かがこう言うかもしれない。神は怒らないというのはこれほどまでに徹底しているので、その教えの中でさえ人間が怒ることを禁じているのだ、と。
De Ira Dei 21.2
Possem dicere, quod ira hominis refraenanda fuerit, quia iniuste saepe irascitur; et praesentem habet motum, quia temporalis est.
PL 7, 139B私はこう言うこともできよう。人間の怒りは抑制されるべきものであった、なぜなら人間はしばしば不当に怒り、また一時的なものであるがゆえに、差し迫った動きを有するからである、と。
De Ira Dei 21.3
Itaque ne fierent ea, quae faciunt per iram et humiles, et mediocres, et magni reges, temperari debuit furor eius, et comprimi, ne mentis impos aliquod inexpiabile facinus admitteret.
PL 7, 139Bそれゆえ、卑しい者も、中位の者も、偉大な王たちも怒りによって行うようなことが起こらぬよう、その狂乱は和らげられ抑えられるべきであった。正気を失った者が、償いえぬ凶行を犯すことのないようにするためである。
De Ira Dei 21.4
Deus autem non ad praesens irascitur, quia aeternus est perfectaeque virtutis; et nunquam nisi merito irascitur. Sed tamen non ita res se habet.
PL 7, 139Bしかし神は、一時の感情として怒るのではない。神は永遠であり、完全な徳を備えているからである。そして神は、当然の理由による場合を除いては決して怒らない。だが実のところ、事はそのようなものではない。
De Ira Dei 21.5
Nam si omnino prohiberet irasci, ipse quodammodo reprehensor opificii sui fuisset, qui a principio iram iecori hominis indidisset: siquidem creditur, causam huius commotionis in humore fellis contineri.
PL 7, 139Bというのも、もし神が怒ることをまったく禁じたのであれば、神自身が、いわば自らの作品を非難する者となってしまったであろう。神は初めから怒りを人間の肝臓に据え置いたのだからである。というのも、この感情の動きの原因は、胆汁の液の中に含まれていると信じられているからである。
De Ira Dei 21.6
Non igitur in totum prohibet irasci, quia is affectus necessario datus est: sed prohibet in ira permanere. Ira enim mortalium debet esse mortalis; nam si maneat, confirmantur inimicitiae ad perniciem sempiternam.
PL 7, 140Aそれゆえ神は、怒ること自体を全面的に禁じているのではない。この感情は必然的に与えられたものだからである。神が禁じているのは、怒りのうちに留まり続けることである。死すべき者の怒りは死すべきものでなければならない。もしそれが留まり続けるならば、敵意が確固たるものとなり、永遠の破滅へと至るからである。
De Ira Dei 21.7
Deinde rursus cum irasci quidem, sed tamen non peccare praecepit, non utique evellit iram radicitus, sed temperavit: ut in omni castigatione modum ac iustitiam teneremus.
PL 7, 140Aさらにまた、怒ることは怒るにしても罪を犯すなと命じたとき、神は怒りを根こそぎ取り除いたのではなく、それを和らげたのである。あらゆる懲罰において、我々が節度と正義とを保つようにするためである。
De Ira Dei 21.8
Qui ergo irasci nos iubet, ipse utique irascitur: qui placari celerius praecipit, est utique ipse placabilis; ea enim praecepit, quae sunt iusta, et rebus utilia communibus.
PL 7, 140Aそれゆえ、我々に怒ることを命じる方は、当然自らも怒る。速やかに和らぐことを命じる方は、当然自らも和らぎうる方である。神が命じるのは、正しく、共通の益にかなうことだからである。
De Ira Dei 21.9
Sed quia dixeram non esse iram Dei temporalem, sicut hominis, qui praesentanea commotione fervescit, nec facile regere se potest propter fragilitatem; intelligere debemus, quia sit aeternus Deus, iram quoque eius in aeternum manere: sed rursum, quia virtute sit maxima praeditus, in potestate habere iram suam; nec ab ea regi, sed ipsum illam, quemadmodum velit, moderari: quod utique non repugnat superiori.
PL 7, 140Aしかし私は、神の怒りは、差し迫った感情の動きによって激して、もろさのゆえに自らを制しがたい人間の怒りのようには、一時的なものではないと述べた。我々は次のことを理解しなければならない。神は永遠であるから、神の怒りもまた永遠に留まる。しかし他方で、神は最大の徳を備えているから、自らの怒りを支配下に置き、怒りに支配されるのではなく、自らの望むままに怒りを制御しているのである。このことは、先に述べたこととは決して矛盾しない。
De Ira Dei 21.10
Nam si prorsus immortalis fuisset ira eius, non esset satisfactioni aut gratiae post delictum locus; cum ipse homines ante solis occasum reconciliari iubeat. Sed ira divina in aeternum manet adversus eos, qui peccant in aeternum.
PL 7, 140Bというのも、もし神の怒りが完全に不滅のものであったなら、過ちの後に償いや恩寵の入り込む余地はなかったであろう。神自身が、日没前に和解することを人間に命じているのだから。しかし神的な怒りは、永遠に罪を犯し続ける者たちに対しては、永遠に留まるのである。
De Ira Dei 21.11
Itaque Deus non thure, non hostia, non pretiosis muneribus, quae omnia sunt corruptibilia, sed morum emendatione placatur; et qui peccare desinit, iram Dei mortalem facit.
PL 7, 140Bそれゆえ神は、乳香によっても、犠牲によっても、高価な捧げ物によっても——これらはみな朽ちゆくものであるが——宥められるのではなく、生き方の改めによって宥められるのである。そして罪を犯すことをやめる者は、神の怒りを死すべきものとするのである。
De Ira Dei 21.12
Idcirco enim non ad praesens noxium quemque punit, ut habeat homo resipiscendi et corrigendi sui facultatem.
PL 7, 141Aそれゆえ神は、罪ある者を直ちに罰することをしない。人間に、我に返り自らを正す機会を持たせるためである。