ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 7 › De Ira Dei

Caput III 第III章

Lactantius · De Ira Dei · PL 7, 84A · 5 sectiones

De Ira Dei 3.1

1

De bonis et malis in rebus humanis, eorumque auctore. Primum illud nemo de Deo dixit unquam, irasci eum tantummodo, et gratia non moveri. Est enim disconveniens Deo, ut eiusmodi potestate sit praeditus, qua noceat, et obsit, prodesse vero, ac benefacere nequeat.

PL 7, 84A

人間界における善きことと悪しきこと、そしてその創始者について。誰ひとりとして、神について、神はただ怒るだけであって恩寵によって動かされることはない、とはこれまで言わなかった。というのも、害を加え妨げることのできる権力を備えていながら、益を施し善を行うことができない、というようなことは、神にふさわしくないからである。

De Ira Dei 3.2

2

Quae igitur ratio, quae spes salutis hominibus proposita est, si malorum tantummodo auctor est Deus? Quod si sit, iam maiestas illa venerabilis, non ad iudicis potestatem, cui licet servare ac liberare, sed ad tortoris et carnificis officium deducetur.

PL 7, 84B

したがって、もし神が悪しきことのみの創始者であるならば、人間に差し出される救いの理も、望みも、いったい何であろうか。もしそうであるならば、あの畏るべき威厳は、救い解き放つことのできる裁判官の権力にではなく、拷問者や処刑人の務めへと引き下げられてしまうであろう。

De Ira Dei 3.3

3

Cum autem videamus, non modo mala esse in rebus humanis, sed etiam bona, utique si Deus est auctor malorum, esse alterum necesse est, qui contraria Deo faciat, et det nobis bona.

PL 7, 85A

しかし、我々は人間界のうちに悪しきことのみならず善きことも存在するのを見るのだから、もし神が悪しきことの創始者であるならば、当然、神に反することを為し、我々に善きことを与える別の者が存在するはずである。

De Ira Dei 3.4

4

Si est, quo nomine appellandus est? aut cur nobis, qui male faciat, notior est, quam ille, qui bene? Si autem nihil potest esse praeter Deum, absurdum est et vanum, divinam putare potestatem, qua nihil est maius, nihil melius, nocere posse, prodesse non posse.

PL 7, 85A

もしそのような者がいるならば、何という名で呼ぶべきであろうか。あるいはなぜ、悪を為す者の方が、善を為す者よりも我々によく知られているのか。だがもし神のほかに何ものも存在しえないのならば、これより大いなるものも、これより善いものもない神的な権力が、害を加えることはできても益を施すことはできないと考えるのは、不合理でむなしいことである。

De Ira Dei 3.5

5

Et ideo nemo extitit, qui auderet id dicere; quia nec rationem habet, nec ullo modo potest credi. Quod quia convenit, transeamus et veritatem alibi requiramus.

PL 7, 85A

それゆえ、あえてそのようなことを言おうとする者は、これまで誰もいなかった。それには理もなく、いかなる意味でも信じることができないからである。この点については意見が一致するのだから、これを措いて、真理を他のところに求めよう。