De Ira Dei 19.1
De anima et corpore, deque Providentia. Sed quoniam compactus est, ut diximus, e duobus, animo et corpore, in altero virtutes, in altero vitia continentur, et impugnant se invicem.
PL 7, 135A魂と肉体について、また摂理について。さて、既に述べたとおり、人間は心と肉体という二つのものから組み立てられており、一方には徳が、他方には悪徳が宿っていて、互いに争い合っている。
De Ira Dei 19.2
Animi enim bona, quae sunt in continendis libidinibus, contraria sunt corpori; et corporis bona, quae sunt in omni genere voluptatum, inimica sunt animo. Sed si virtus animi repugnaverit cupiditatibus, easque compresserit, erit vere Deo similis.
PL 7, 135Bすなわち、欲望を抑えることにある心の善さは肉体に反するものであり、あらゆる種類の快楽にある肉体の善さは心に敵対するものだからである。しかし、心の徳が欲望に逆らい、これを抑えつけたならば、その心はまことに神に似たものとなるであろう。
De Ira Dei 19.3
Unde apparet animam hominis, quae virtutem divinam capit, non esse mortalem. Sed discrimen illud est, quod cum virtus habeat amaritudinem, et sit dulcis illecebra voluptatis, vincuntur plurimi, et abstrahuntur ad suavitatem.
PL 7, 135Bここから、神の徳を受け取る人間の魂は死すべきものではないことが明らかになる。しかし違いはここにある。徳には苦みがあり、快楽の誘惑は甘美であるために、多くの者が打ち負かされ、快さのほうへと引きずられていくのである。
De Ira Dei 19.4
Ii vero, qui se corpori rebusque terrenis addixerunt, premuntur in terram, nec assequi possunt divini muneris gratiam, quia se vitiorum labibus inquinaverunt.
PL 7, 136A肉体と地上の事物とに身を委ねた者たちは、地に押しつけられ、神の賜物の恩寵に与ることができない。悪徳の汚れによって自らを穢したからである。
De Ira Dei 19.5
Qui autem Deum secuti, eique parentes, corporis desideria contempserint, et virtutem praeferentes voluptatibus, innocentiam iustitiamque servaverint: hos Deus ut sui similes recognoscit.
PL 7, 136Aこれに対して、神に従い、神に服し、肉体の欲望を軽んじ、徳を快楽よりも重んじて、無垢と正義とを守った者たち、こうした者たちを神は自らに似た者として認める。
De Ira Dei 19.6
Cum igitur sanctissimam legem posuerit, velitque universos, innocentes ac beneficos esse; potestne non irasci, cum videt contemni legem suam, abiici virtututem, appeti voluptatem?
PL 7, 136Aそれゆえ神は、いとも聖なる律法を定め、すべての人が無垢で恵み深い者であることを望んでいるのに、自らの律法が軽んじられ、徳が捨てられ、快楽が追い求められるのを見て、怒らずにいられるであろうか。
De Ira Dei 19.7
Quod si est mundi administrator, sicut esse debet, non utique contemnit id quod est in omni mundo vel maximum. Si est providus, ut oportet Deum, consulit utique generi humano, quo sit vita nostra et copiosior, et melior, et tutior.
PL 7, 136Aもし神が、当然そうあるべきように世界の統治者であるならば、世界全体の中でも最も重大なこの事柄を、決して軽んじることはないであろう。もし神が、神にふさわしく先を見通す方であるならば、我々の生がより豊かに、より善く、より安全になるよう、当然人類を顧みるであろう。
De Ira Dei 19.8
Si est pater ac Deus universorum, certe virtutibus hominum delectatur, et vitiis commovetur; ergo et iustos diligit, et impios odit. Odio (inquit) opus non est; semel enim statuit bonis praemium, et malis poenam.
PL 7, 136Bもし神が万物の父であり神であるならば、人間の徳を喜び、悪徳に心を動かされるに違いない。それゆえ正しい者を愛し、不敬な者を憎むのである。憎しみなど必要ない、と彼は言う。神は善人には報いを、悪人には刑罰を、一度で定めてしまったのだから、と。
De Ira Dei 19.9
Quod si aliquis iuste innocenterque vivat, et idem Deum nec colat, nec curet omnino, ut Aristides, ut Aristides et Timon, caeterique philosophorum, cedetne huic impune, quod cum legi Dei obtemperarit, ipsum tamen spreverit?
PL 7, 136Bでは、もし誰かが正しく無垢に生きながら、しかも神をまったく崇めず顧みもしないとすれば——たとえばアリステイデスやティモン〔底本は ut Aristides を二度重ねる。欄の変わり目での重複と見て一度だけ訳した〕、その他の哲学者たちのように——彼が神の律法には従いながら、神自身を蔑ろにしたということは、罰を受けずに済まされるであろうか。
De Ira Dei 19.10
Est igitur aliquid, propter quod Deus possit irasci, tanquam fiducia integritatis adversus eum rebellanti. Si huic potest irasci propter superbiam, cur non magis peccatori, qui legem cum ipso pariter latore contempserit?
PL 7, 137Aかくして、神が怒りうる理由となるものが確かにあるのであり、それは、自らの無垢に対する確信ゆえに神に対して反逆する者に向けられる怒りである。もし神がこの高慢のゆえにこの者に対して怒りうるのなら、律法をその立法者と共に軽んじた罪人に対しては、なおのこと怒らないはずがあろうか。
De Ira Dei 19.11
Iudex peccatis veniam dare non potest, quia voluntati servit alienae. Deus autem potest, quia est legis suae ipse disceptator et iudex: quam cum poneret, non utique ademit sibi omnem potestatem, sed habet ignoscendi licentiam.
PL 7, 137A人間の裁判官は罪に赦しを与えることができない。他人の意志に仕える身だからである。しかし神はそれができる。神は自らの律法の判定者であり審判者でもあるからである。律法を定めたとき、神はすべての権力を自らから奪い去ったわけではなく、赦す自由を保持しているのである。