ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 7 › De Ira Dei

Caput VIII 第VIII章

Lactantius · De Ira Dei · PL 7, 95B · 13 sectiones

De Ira Dei 8.1

1

De religione. Dissolvitur autem religio, si credamus Epicuro illa dicenti: Omnis enim per se divum natura necesse est, Immortali aevo summa cum pace fruatur, Semota a nostris rebus, seiunctaque longe.

PL 7, 95B

宗教について。もし我々が、エピクロスが語るこの言葉を信じるならば、宗教は崩れ去る—— 「およそ神々の本性は、それ自体として、  必ずや不死の齢を、この上ない平安のうちに享受し、  我々の事柄から遠く離れ、切り離されている」

De Ira Dei 8.2

2

Nam privata dolore omni, privata periclis, Ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri, Nec bene pro meritis capitur, nec tangitur ira. Quae cum dicit, utrum aliquem cultum Deo putat esse tribuendum, an evertit omnem religionem?

PL 7, 95B

「あらゆる苦しみを免れ、あらゆる危険を免れ、  みずからの力のみによって強く、我々を何一つ必要とせず、  善行によっても心を動かされることなく、怒りに触れられることもない」 彼はこう語りながら、神に何らかの礼拝を捧げるべきだと考えているのか、それとも宗教のすべてを覆しているのか。

De Ira Dei 8.3

3

Si enim Deus nihil cuiquam boni tribuit, si colentis obsequio nullam gratiam refert, quid tam vanum, tam stultum, quam templa aedificare, sacrificia facere, dona conferre, rem familiarem minuere, ut nihil assequamur? Atenim naturam excellentem honorari oportet.

PL 7, 95B

もし神が誰にも何ら善きものを与えず、礼拝する者の崇拝の行為に対して何の恩寵も返さないのなら、神殿を建て、生贄を捧げ、供物を捧げ、家産を減らして、それで何一つ得るものがないというのは、これほど空しく愚かなことがほかにあろうか。しかし、それでも卓越した本性には敬意を払うべきである、と言うのだろう。

De Ira Dei 8.4

4

Quis honos deberi potest nihil curanti et ingrato? An aliqua ratione obstricti esse possumus ei, qui nihil habeat commune nobiscum? « Deus, inquit Cicero, si talis est, ut nulla gratia, nulla hominum charitate teneatur, valeat.

PL 7, 96B

何も気にかけず、恩を知らぬ者に、いかなる敬意を負う義務があろうか。我々と何一つ共通するところのない者に、我々が何らかの理由で義務を負うということがありえようか。キケロは言う、「もし神がそのようなものであって、いかなる恩寵にも、人間への愛にもとらわれないというのなら、そんな神は消え失せるがいい」。

De Ira Dei 8.5

5

Quid enim dicam, propitius sit? esse enim propitius potest nemini. » Quid contemptius dici potuit in Deum? Valeat, inquit; id est, abeat et recedat, quando prodesse nulli potest.

PL 7, 96B

「神が恵み深くあってほしいなどと、どうして言えようか。誰に対しても恵み深くあることなど、できはしないのだから」と。神についてこれ以上に軽蔑した物言いがありえただろうか。「消え失せるがいい」と彼は言う。すなわち、去って退け、ということである。誰の益にもなりえないのだから、というわけである。

De Ira Dei 8.6

6

Quod si negotium Deus nec habet, nec exhibet, cur non ergo delinquamus, quoties hominum conscientiam fallere licebit, ac leges publicas circumscribere?

PL 7, 96B

もし神が自ら煩いを持つこともなく、他に煩いを及ぼすこともないのなら、人々の認識を欺き、公けの法律の目を逃れることができるたびに、なぜ我々は過ちを犯してはならないのか。

De Ira Dei 8.7

7

Ubicumque nobis latendi occasio arriserit, consulamus rei, auferamus aliena, vel sine cruore, vel etiam cum sanguine si praeter leges nihil est amplius quod colendum sit.

PL 7, 97A

人目を逃れる機会がどこであれ巡ってくるならば、我々は自分の利益をはかり、他人のものを奪えばよい——法律のほかに顧みるべきものが何もないのならば、血を流さずにでも、あるいは血を流してでも。

De Ira Dei 8.8

8

Haec dum sentit Epicurus, religionem funditus delet; qua sublata, confusio ac perturbatio vitae sequetur.

PL 7, 97A

エピクロスはこう考えることによって、宗教を根底から破壊している。宗教が取り除かれれば、生の混乱と動揺とが後に続くであろう。

De Ira Dei 8.9

9

Quod si religio tolli non potest, ut et sapientiam, qua distamus a belluis, et iustitiam retineamus, qua communis vita sit tutior; quomodo Religio ipsa sine metu teneri aut custodiri potest? Quod enim non metuitur, contemnitur: quod contemnitur, utique non colitur.

PL 7, 97A

しかし、獣から我々を隔てる知恵と、共同の生をより安全にする正義とを保つためには、宗教は取り除かれえないとすれば、宗教そのものは、畏れなしにどうして保たれ、守られえようか。畏れられないものは軽んじられ、軽んじられるものは、当然、礼拝もされないのである。

De Ira Dei 8.10

10

Ita fit, ut religio, et maiestas, et honor metu constet: metus autem non est, ubi nullus irascitur. Sive igitur gratiam Deo, sive iram, sive utrumque detraxeris, religionem tolli necesse est, sine qua vita hominum stultitia, scelere, immanitate completur.

PL 7, 97A

こうして、宗教も、威厳も、敬意も、畏れによって成り立つことになる。そして、誰も怒らないところには、畏れは存在しない。したがって、神から恩寵を取り去るにせよ、怒りを取り去るにせよ、あるいはその両方を取り去るにせよ、宗教は必ず取り除かれることになり、宗教なしには人間の生は愚劣と、罪と、非道とで満たされるのである。

De Ira Dei 8.11

11

Multum enim refraenat homines conscientia, si credamus nos in conspectu Dei vivere; si non tantum quae gerimus, videri desuper, sed etiam quae cogitamus, aut loquimur, audiri a Deo putemus.

PL 7, 97B

というのも、もし我々が神の御前で生きていると信じ、我々の行うことが上から見られているだけでなく、我々の考えることや語ることまでもが神に聞かれていると思うなら、良心は人間を大いに引き締めるからである。

De Ira Dei 8.12

12

Atenim prodest id credere, ut quidam putant, non veritatis gratia, sed utilitatis; quoniam leges conscientiam punire non possunt, nisi aliquis desuper terror impendeat ad cohibenda peccata. Falsa est igitur omnis religio et divinitas nulla est.

PL 7, 97B

しかし、ある人々が考えるように、それを信じることが益をなすのは真理のゆえではなく、有用性のゆえだ、と言うのだろう。法律は良心を罰することができず、罪を抑えるためには上から迫る何らかの恐れがなければならないから、というわけである。それゆえ、あらゆる宗教は偽りであり、神性なるものは存在しない、と〔彼らは言う〕。

De Ira Dei 8.13

13

Sed a viris prudentibus universa conficta sunt, quo rectius innocentiusque vivatur. Magna haec, et a materia quam proposuimus aliena quaestio est: sed quia necessario incidit, debet quamvis breviter attingi.

PL 7, 97B

しかし、そのすべては、より正しく、より無垢に生きられるようにと、思慮ある人々によって作り上げられたものである、と〔彼らは言う〕。これは大きな問題であり、我々が掲げた主題からは外れたものである。しかし必然的に持ち上がったことなので、たとえ手短にでも触れておかねばならない。