ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 7 › De Ira Dei

Caput IV 第IV章

Lactantius · De Ira Dei · PL 7, 85A · 18 sectiones

De Ira Dei 4.1

1

De Deo, deque eius affectibus, Epicurique reprehensione. Quod sequitur, de schola Epicuri est; sicut iram in Deo non esse, ita nec gratiam quidem.

PL 7, 85A

神について、その感情について、そしてエピクロスへの論難について。続く見解は、エピクロスの学派のものである。神のうちに怒りが無いのと同様に、恩寵もまた無い、というのである。

De Ira Dei 4.2

2

Nam cum putaret Epicurus, alienum esse a Deo malefacere atque nocere, quod ex affectu iracundiae plerumque nascitur, ademit ei etiam beneficentiam, quoniam videbat consequens esse, ut si habeat iram Deus, habeat et gratiam.

PL 7, 86A

というのも、エピクロスは、害を加え悪を為すことは、しばしば怒りっぽさという感情から生まれるものであって、神には無縁のことだと考えたため、神から恵み深さもまた奪ったからである。彼は、もし神が怒りを持つならば恩寵をも持つことになる、というのが必然の帰結だと見て取ったのである。

De Ira Dei 4.3

3

Itaque ne illi vitium concederet, etiam virtutis fecit expertem. Ex hoc, inquit, beatus et incorruptus est, quia nihil curat, neque habet ipse negotium, neque alteri exhibet.

PL 7, 86A

こうして彼は、神に悪徳を認めまいとして、徳をも欠いた者としてしまった。「これゆえに」と彼は言う、「神は幸いであり不朽である。なぜなら何ものも意に介さず、自らも面倒事を持たず、他者にも及ぼさないからである」と。

De Ira Dei 4.4

4

Deus igitur non est, si nec movetur, quod est proprium viventis: nec facit aliquid impossibile homini, quod est proprium Dei, si omnino nullam habet voluntatem, nullum actum, nullam denique administrationem, quae Deo digna sit.

PL 7, 86A

したがって神は存在しないことになる。もし動かされることがないなら――動かされることは生けるものに固有のことだからである――、また人間にはなし得ないことを何もなさないなら――それは神に固有のことだからである――、すなわち、神が全く御旨を持たず、何の行為も持たず、ついには神にふさわしい務めを何ひとつ持たないとすれば。

De Ira Dei 4.5

5

Et quae maior, quae dignior administratio Deo assignari potest, quam mundi gubernatio, maximeque generis humani, cui omnia terrena subiecta sunt.

PL 7, 86A

そして、世界の統治、とりわけ、地上のすべてがそれに服している人類の統治にもまして、より大きく、より神にふさわしい務めが、他に何が神に帰せられうるであろうか。

De Ira Dei 4.6

6

Quae igitur in Deo potest esse beatitudo, si semper quietus, et immobilis torpet? si precantibus surdus, si colentibus caecus? Quid tam dignum, tam proprium Deo, quam providentia? Sed si nihil curat, nihil providet, amisit omnem divinitatem.

PL 7, 86A

神のうちに、いったいどのような至福がありうるであろうか。もし神が常に静まりかえり、動かず、無感覚のままであるならば。もし祈る者たちに対して耳を閉ざし、礼拝する者たちに対して目を閉ざしているならば。摂理ほど神にふさわしく、神に固有なものが他にあろうか。だがもし神が何ものをも意に介さず、何をも摂理しないならば、あらゆる神性を失ったことになる。

De Ira Dei 4.7

7

Qui ergo totam vim, totam Deo substantiam tollit, quid aliud dicit, nisi Deum omnino non esse?

PL 7, 86B

したがって、神からそのすべての力、そのすべての実体を取り去る者は、神は全く存在しないと言っているのと、いったい何が違うであろうか。

De Ira Dei 4.8

8

Denique Marcus Tullius a Posidonio dictum refert, id Epicurum sensisse, nullos deos esse, sed ea, quae de diis locutus sit, depellendae invidiae causa dixisse: itaque verbis illum deos relinquere, re autem ipsa tollere, quibus nullum motum, nullum tribuit officium.

PL 7, 87A

実に、キケロは、ポセイドニオスの言として次のことを伝えている。すなわち、エピクロスは、神々など存在しないと考えていたが、神々について語ったことは、憎悪を避けるために言ったのであり、かくして彼は、言葉のうえでは神々を残しながら、事実においてはこれを取り除いている。何の動きも、何の務めも与えていないのだから、というのである。

De Ira Dei 4.9

9

Quod si ita est: quid eo fallacius? quod a sapiente et gravi viro debet esse alienum. Hic vero si aliud sensit, et aliud locutus est, quid aliud appellandus est, quam deceptor, bilinguis, malus, et propterea stultus?

PL 7, 87A

もしそうであるならば、これほど欺瞞に満ちたことがあろうか。それは、賢明で重厚な人物には無縁であるべきことである。だが、もし彼が思っていたことと語ったこととが異なるのならば、彼は欺く者、二枚舌の者、悪しき者、それゆえに愚か者と呼ばれる以外に何であろうか。

De Ira Dei 4.10

10

Sed non erat tam versutus Epicurus, ut fallendi studio ista loqueretur, cum haec etiam scriptis ad aeternam memoriam consignaret: sed ignorantia veritatis erravit.

PL 7, 87A

だがエピクロスは、これほどのことを、永遠の記憶にとどめるべく書物にまで記しながら、欺こうとする意図でこれらを語るほど狡猾ではなかった。むしろ彼は、真理を知らなかったがゆえに誤ったのである。

De Ira Dei 4.11

11

Inductus enim a principio verisimilitudine unius sententiae, necessario in ea, quae sequebantur, incurrit. Prima enim sententia fuit, iram in Deum non convenire.

PL 7, 87A

というのも彼は、最初にひとつの学説の真実らしさに導かれ、そこから必然的に、それに続く諸帰結へと入り込んでいったからである。その第一の学説とは、怒りは神にふさわしくない、というものであった。

De Ira Dei 4.12

12

Quod cum illi verum et inexpugnabile videretur, non poterat consequentia recusare, quia uno affectu amputato, etiam caeteros affectus adimere Deo necessitas ipsa cogebat.

PL 7, 87B

この学説が彼には真実で反駁しがたいものと見えたので、彼はその帰結を拒むことができなかった。なぜなら、一つの感情を断ち切ってしまえば、必然そのものが、神から他の感情をも奪うことを強いたからである。

De Ira Dei 4.13

13

Ita qui non irascitur, utique nec gratia movetur, quod est irae contrarium: iam si nec ira in eo, nec gratia est, utique nec metus, nec laetitia, nec moeror, nec misericordia. Una est enim ratio cunctis affectibus, una commotio, quae in Deum cadere non potest.

PL 7, 87B

かくして、怒らない者は、当然、怒りの反対である恩寵によっても動かされることがない。すでに彼のうちに怒りも恩寵も無いのなら、当然、恐れも、喜びも、悲しみも、慈しみも無いことになる。あらゆる感情には一つの理があり、一つの動きがあるのであって、それは神に生じることはできないからである。

De Ira Dei 4.14

14

Quod si nullus affectus in Deo est, quia quidquid afficitur, imbecillum est; ergo nec cura ullius rei, nec providentia est in eo.

PL 7, 88A

もし神のうちに何の感情も無いのだとすれば――感情を持つものは何であれ弱いものだから――、したがって神のうちには、何ものへの気遣いも、摂理も無いことになる。

De Ira Dei 4.15

15

Hucusque pervenit sapientis hominis disputatio; caetera, quae sequuntur; obticuit: scilicet, quia nec cura sit in eo, nec providentia; ergo nec cogitationem aliquam, nec sensum in eo esse ullum: quo efficitur, ut non sit omnino.

PL 7, 88A

この賢明な人物の論述はここまで至った。だがそれに続くべきことについては、彼は沈黙してしまった。すなわち、神のうちに気遣いも摂理も無いのならば、何らの思考も、何らの感覚も神のうちには無いことになり、そこから、神は全く存在しないという帰結が生じるのである。

De Ira Dei 4.16

16

Ita cum gradatim descendisset, in extremo gradu restitit, quia iam praecipitium videbat. Sed quid prodest reticuisse, ac periculum dissimulasse? Necessitas illum vel invitum cadere coegit.

PL 7, 88A

かくして彼は段階を追って降りてゆきながら、最後の段階でとどまった。すでに断崖を目にしていたからである。だが、黙り込み、危険を見て見ぬふりをしたところで、何の益があろうか。必然は、彼を望まぬままに転落させたのである。

De Ira Dei 4.17

17

Dixit enim quod noluit, quia argumentum sic ordinavit, ut ad illud, quod evitabat, necessario deveniret. Vides igitur quo perveniat, ira sublata, et Deo adempta.

PL 7, 88A

というのも彼は、望まなかったことを語ってしまったのである。なぜなら、彼は自分の論を、避けようとしていたその結論へと必然的に至るように組み立ててしまったからである。したがって、怒りが取り除かれ、神から奪われるとき、それがどこへ行き着くか、お前にはわかるであろう。

De Ira Dei 4.18

18

Denique aut nullus id credit, aut admodum pauci, et quidem scelerati, ac mali, qui sperant peccatis suis impunitatem. Quod si et hoc falsum invenitur, nec iram in Deo esse, nec gratiam, veniamus ad illud, quod tertio loco positum est.

PL 7, 88A

結局のところ、これを信じる者は誰もいないか、あるいはごくわずかである。しかもそれは、自らの罪への免責を望む、邪悪で悪しき者たちである。もし、神のうちに怒りも無く、恩寵も無いというこの見解もまた偽りだと判明するならば、第三の位置に置かれたあの見解へと進もう。