ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 7 › De Ira Dei

Caput XX 第XX章

Lactantius · De Ira Dei · PL 7, 137A · 15 sectiones

De Ira Dei 20.1

1

De peccatis et Dei misericordia. Si potest ignoscere, potest igitur et irasci. Cur ergo, inquiet aliquis, et qui peccant, saepe felices sunt, et qui pie vivunt, saepe miseri?

PL 7, 137A

罪と神の慈しみについて。神が赦すことができるのなら、怒ることもできるはずである。ならばなぜ、罪を犯す者たちがしばしば幸福であり、敬虔に生きる者たちがしばしば不幸であるのか、と誰かが言うであろう。

De Ira Dei 20.2

2

Quia fugitivi et abdicati libere vivunt, et qui sub disciplina patris, aut domini sunt, strictius et frugalius. Virtus enim per mala et probatur, et constat; vitia per voluptatem.

PL 7, 137B

それは、逃亡した者や勘当された者が自由気ままに生きるのに対し、父や主人の規律のもとにある者たちはより厳しく質素に生きるのと同じことである。徳は苦難によって試され、確かなものとなるが、悪徳は快楽によって確かなものとなるからである。

De Ira Dei 20.3

3

Nec tamen ille qui peccat, sperare debet perpetuam impunitatem, quia nulla est perpetua felicitas: Sed scilicet ultima semper Expectanda dies homini; dicique beatus Aute obitum nemo supremaque funera debet. (OVID., Metam., lib. III, vers. 135.) ut ait poeta non insuavis.

PL 7, 137B

とはいえ、罪を犯す者が永遠に罰を免れると期待すべきではない。永遠の幸福などないからである。 「しかし人は、つねに最後の  日を待たねばならぬ。誰一人として、死と最期の葬いを迎える前に〔底本は Aute。Ante と読む〕、  幸いな者と呼ばれてはならぬのだ」(オウィディウス『変身物語』第3巻135行) と、なかなかに味わいのある詩人も言うとおりである。

De Ira Dei 20.4

4

Exitus est, qui arguit felicitatem; et nemo iudicium Dei potest, nec vivus effugere, nec mortuus. Habet enim potestatem, et vivos praecipitare de summo, et mortuos aeternis afficere cruciatibus.

PL 7, 137B

人の最期こそが、その者の幸福であったかどうかを証するものである。そして誰も、神の裁きを、生きているうちにも死んでからも逃れることはできない。神は、生きている者を高みから突き落とす権力も、死せる者に永遠の責め苦を与える権力も持っているからである。

De Ira Dei 20.5

5

Imo, inquit, si irascitur Deus, statim debuit vindicare, et pro merito quemque punire. Atenim si id faceret, nemo superesset. Nullus est enim, qui nihil peccet; et multa sunt, quae ad peccandum irritent; aetas, vinolentia, egestas, occasio, praemium.

PL 7, 137C

「それどころか」と彼らは言う、「もし神が怒るのなら、直ちに報復し、各人をその値に応じて罰するべきであった」と。しかし、もしそうしていたなら、誰も生き残らなかったであろう。まったく罪を犯さぬ者などいないからであり、罪を犯すよう誘うものは数多い。年齢、酒、貧しさ、機会、褒賞である。

De Ira Dei 20.6

6

Adeo subiecta est peccato fragilitas carnis, qua induti sumus, ut nisi huic necessitati Deus parceret, nimium fortasse pauci viverent: propter hanc causam patientissimus est, et iram suam continet.

PL 7, 138A

我々がまとっている肉の弱さは、これほどまでに罪に服しているので、神がこの必然性を大目に見なければ、おそらくあまりに少ない者しか生き残らなかったであろう。この理由のゆえに、神はこの上なく忍耐強く、自らの怒りを抑えているのである。

De Ira Dei 20.7

7

Nam quia perfecta est in eo virtus, necesse est patientiam quoque eius esse perfectam, quae et ipsa virtus est.

PL 7, 138A

というのも、神のうちに徳が完全であるがゆえに、神の忍耐もまた完全であるほかなく、忍耐それ自体もまた徳だからである。

De Ira Dei 20.8

8

Quam multi ex peccatoribus iusti posterius effecti sunt, ex malis boni, ex improbis continentes! quam multi in prima aetate turpes, et omnium iudicio damnati, postmodum tamen laudabiles extiterunt! Quod utique non fieret, si omne peccatum poena sequeretur.

PL 7, 138A

罪人であった者のうちどれほど多くが、のちに正しい者となったことであろうか。悪しき者から善き者へ、放埓な者から節制ある者へと。若い頃には恥ずべき者であり、万人の評価によって断罪されていた者が、のちに称賛に値する者となった例が、どれほど多いことであろうか。もしすべての罪に刑罰が伴うのであれば、こうしたことは決して起こらなかったであろう。

De Ira Dei 20.9

9

Leges publicae manifestos reos damnant: sed plurimi sunt, quorum peccata occuluntur; plurimi, qui delatorem comprimunt, aut precibus, aut praemio; plurimi, qui iudicia eludunt per gratiam, vel potentiam.

PL 7, 138A

公の法律は明白な被告を断罪する。しかし、罪が隠されている者は数多くおり、嘆願によってであれ褒賞によってであれ告発者を封じ込める者も数多く、縁故によってであれ権力によってであれ裁判を逃れる者も数多くいる。

De Ira Dei 20.10

10

Quod si eos omnes, qui humanam poenam effugiunt, censura divina damnaret, esset homo aut rarus, aut etiam nullus in terra.

PL 7, 138B

もし人間の刑罰を逃れるすべての者を神の譴責が断罪するとしたら、地上に人間はほとんど、あるいはまったくいなくなってしまうだろう。

De Ira Dei 20.11

11

Denique vel una illa causa delendi generis humani iusta esse potuisset, quod homines, contempto Deo vivo, terrenis fragilibusque figmentis honorem divinum tanquam coelestibus deferunt, adorantes opera humanis digitis laborata.

PL 7, 138B

実に、人類を滅ぼす理由としては、次の一事だけでも正当なものでありえたであろう。すなわち、人間が、生ける神を蔑ろにしながら、地上のもろい造り物に対して、あたかも天上のものであるかのように神的な栄誉を捧げ、人の指で作られた作品を拝んでいることである。

De Ira Dei 20.12

12

Cumque illos Deus artifex, ore sublimi, statu recto figuratos, ad contemplationem coeli et notitiam Dei excitaverit, curvare se ad terram maluerunt pecudum modo.

PL 7, 138B

造り主なる神は、彼らを高く上げた顔と真っすぐな姿とに形づくり、天を見つめ神を知るようにと促したのに、彼らはあえて獣のように身をかがめて地に向かうことを選んだのである。

De Ira Dei 20.13

13

Humilis enim, et curvus, et pronus est, qui ab aspectu coeli Deique patris aversus, terrena, quae calcare debuerat, id est, de terra ficta et formata, veneratur.

PL 7, 138C

というのも、天と父なる神を見ることから顔を背け、本来踏みつけるべき地上のもの——すなわち土から捏ねられ形づくられたもの——を崇める者は、卑しく、かがみ、うつむいた者だからである。

De Ira Dei 20.14

14

In tanta igitur impietate hominum tantisque peccatis id assequitur patientia Dei, ut se ipsi homines damnatis vitae prioris erroribus corrigant. Denique, et boni sunt iustique multi, et abiectis terrenis cultibus, maiestatem Dei singularis agnoscunt.

PL 7, 139A

かくも大きな人間の不敬と、かくも多くの罪の中にあって、神の忍耐がもたらすのは、人間が自ら以前の生の誤りを断罪し、自らを正すということである。実に、善良で正しい者も多く、地上の祭儀を捨てて、唯一の神の威厳を認めるのである。

De Ira Dei 20.15

15

Sed cum maxima et utilissima sit Dei patientia, tamen, quamvis sero, noxios punit, nec patitur longius procedere, cum eos inemendabiles esse perviderit.

PL 7, 139A

しかし、神の忍耐は最も大きくまた最も益あるものであるとはいえ、たとえ遅くとも、神は罪ある者たちを罰し、彼らが矯正しがたい者であると見て取ったときには、それ以上先へ進むことを許さないのである。