ラクタンティウスc. 240–c. 320

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 7 › De Ira Dei

Caput II 第II章

Lactantius · De Ira Dei · PL 7, 81B · 12 sectiones

De Ira Dei 2.1

1

De veritate, deque eius gradibus, atque de Deo. Nam cum sint gradus multi, per quos ad domicilium veritatis ascenditur, non est facile cuilibet evehi ad summum.

PL 7, 81B

真理について、またその諸段階について、そして神について。真理の住処へと登ってゆく段階は数多くあるので、誰であれ容易く頂へと運び上げられるわけではない。

De Ira Dei 2.2

2

Caligantibus enim veritatis fulgore luminibus, qui stabilem gressum tenere non possunt, revolvuntur in planum. Primus autem gradus est, intelligere falsas religiones, et abiicere impios cultus deorum humana manu fabricatorum.

PL 7, 81B

というのも、真理の輝きに目をくらまされ、確かな歩みを保つことのできない者たちは、平地へと転げ落ちてしまうからである。第一の段階は、偽りの宗教を悟り、人の手で作られた神々への不敬な崇拝を投げ捨てることである。

De Ira Dei 2.3

3

Secundus vero, perspicere animo, quod unus sit Deus summus, cuius potestas ac providentia effecerit a principio mundum, et gubernet in posterum.

PL 7, 81B

第二の段階は、至高なる神はただ一人であり、その権力と摂理とが世界を初めに造り、その後も治めていることを、心をもって見て取ることである。

De Ira Dei 2.4

4

Tertius, cognoscere ministrum eius ac nuntium, quem legavit in terram; quo docente, liberati ab errore, quo implicati tenebamur, formatique ad veri Dei cultum, iustitiam disceremus.

PL 7, 81B

第三の段階は、神がこの地に遣わした、その従者であり使者である方を知ることである。神がこの方を遣わしたのは、その教えによって我々が、捕えられていた誤りから解き放たれ、真の神への礼拝へと形づくられて、正義を学ぶためであった。

De Ira Dei 2.5

5

Ex quibus omnibus gradibus, ut dixi, pronus est lapsus et facilis ad ruinam, nisi pedes inconcussa stabilitate figantur.

PL 7, 81B

これらすべての段階から、すでに述べたように、足を揺るぎない安定のうちに据えないかぎり、転落しやすく、崩れ落ちるのはたやすい。

De Ira Dei 2.6

6

De primo gradu eos excuti videmus, qui, cum falsa intelligant, tamen verum non inveniunt, contemptisque terrenis fragilibusque simulacris, non ad colendum se Deum conferunt, quem ignorant: sed mundi elementa mirantes, coelum, terram, mare, solem, lunam, caeteraque astra venerantur.

PL 7, 82B

第一の段階から振り落とされる者たちを、我々は見る。彼らは偽りを悟りながらも真実を見出さず、地上のもろい像を軽んじながらも、自分たちが知らない神を礼拝することへは向かわず、世界の諸元素に驚嘆して、天、地、海、太陽、月、その他の星々を崇めるのである。

De Ira Dei 2.7

7

Sed horum imperitiam iam coarguimus in secundo Divinarum Institutionum libro. De secundo vero gradu eos dicimus cadere, qui cum sentiant, unum esse summum Deum, iidem tamen a philosophis irretiti, et falsis argumentationibus capti, aliter de unica illa maiestate sentiunt, quam veritas habet; qui aut figuram negant habere ullam Deum, aut nullo affectu commoveri putant, quia sit omnis affectus imbecillitatis, quae in Deo nulla est.

PL 7, 82B

だが、彼らの無知については、我々はすでに『神学提要』の第二巻において論駁した。第二の段階から落ちる者たちについて言えば、彼らは至高の神がただ一人であることを感じ取りながらも、哲学者たちに絡め取られ、偽りの論法に捕えられて、真理が持つのとは異なるしかたで、あの唯一の威厳について考えるのである。彼らは、神が何らかの形姿を持つことを否定するか、あるいは神は何の感情によっても動かされないと考える。あらゆる感情は弱さに属するものであり、神のうちにはその弱さが無いから、というのである。

De Ira Dei 2.8

8

De tertio vero ii praecipitantur, qui cum sciant legatum Dei, eumdemque divini et immortalis templi conditorem, tamen aut non accipiunt eum, aut aliter accipiunt, quam fides poscit: quos ex parte iam refutavimus in quarto supradicti operis libro, et refutabimus postea diligentius, cum respondere ad omnes sectas coeperimus, quae veritatem, dum disputant, perdiderunt.

PL 7, 83A

第三の段階から真っ逆さまに落ちる者たちについて言えば、彼らは神の使者であり、同時に神的で不朽なる神殿の創建者でもあるその方を知っていながら、この方を受け入れないか、あるいは信仰が求めるのとは異なるしかたで受け入れるのである。この点については、先に挙げた著作の第四巻において、我々はすでに部分的に論駁した。また、論じるうちに真理を見失ったあらゆる学派に応答し始めるとき、後にさらに丁寧に論駁するであろう。

De Ira Dei 2.9

9

Nunc vero contra eos disseremus, qui de secundo gradu lapsi, prava de summo Deo sentiunt. Aiunt enim quidam, nec gratificari eum cuiquam, nec irasci; sed securum, et quietum, immortalitatis suae bonis perfrui.

PL 7, 83A

だが今は、第二の段階から落ち、至高の神について誤ったことを考える者たちに対して論じよう。ある者たちは、神は誰に対しても恩恵を施すこともなく、怒ることもなく、ただ安らかに、静かに、自らの不死の善きものを享受するのみだと言う。

De Ira Dei 2.10

10

Alii vero iram tollunt, gratiam relinquunt Deo; naturam enim summa virtute praestantem ut non maleficam, sic beneficam esse debere. Ita omnes philosophi de ira consentiunt; de gratia discrepant.

PL 7, 83A

また別の者たちは、神から怒りを取り去り、恩寵を残す。至高の徳に秀でた本性は、害をなすものではないのと同じく、恵み深いものであるべきだ、というのである。かくして哲学者たちは皆、怒りについては一致しているが、恩寵については意見を異にする。

De Ira Dei 2.11

11

Sed ut ad propositam materiam per ordinem descendat oratio, huiusmodi facienda nobis, et sequenda partitio est, cum diversa et repugnantia sint, ira, et gratia. Aut ira tribuenda est Deo, et gratia detrahenda; aut utrumque pariter detrahendum.

PL 7, 83B

だが、提示された主題へと論述が順を追って降りてゆくために、我々はこのような区分を立て、これに従わねばならない。怒りと恩寵とは相異なり、相反するものだからである。すなわち、神に怒りを与えて恩寵を取り去るか、あるいは両者をともに取り去るか、である。

De Ira Dei 2.12

12

Aut ira demenda est, et gratia tribuenda, aut utrumque tribuendum. Aliud amplius, praeter haec, nihil potest capere natura, ut necesse sit in uno istorum aliquo verum, quod quaeritur, inveniri. Consideremus singula, ut nos ad latebras veritatis, et ratio et ordo deducat.

PL 7, 84A

あるいは怒りを取り去って恩寵を与えるか、あるいは両者をともに与えるか、である。事柄の本性は、これ以外のいかなる場合をも許さない。したがって、求められている真理は、これらのうちのいずれか一つに必ず見出されるはずである。それぞれを検討しよう。理と順序とが我々を真理の隠れ処へと導いてくれるように。