De Ira Dei 13.1
De mundi et temporum commodo et usu. Si consideret aliquis universam mundi administrationem, intelliget profecto, quam vera sit sententia Stoicorum, qui aiunt nostra causa mundum esse constructum.
PL 7, 115A世界と季節の便益と用途について。誰であれ世界全体の営みをよく考えるならば、世界は我々のために造られたと言うストア派の説がいかに真実であるかを、必ずや理解するであろう。
De Ira Dei 13.2
Omnia enim, quibus constat, quaeque generat ex se mundus, ad utilitatem hominis accommodata sunt.
PL 7, 115B世界を成り立たせているものすべて、世界がおのずから生み出すものすべてが、人間の益にかなうよう仕組まれているのである。
De Ira Dei 13.3
Homo utitur igni ad usum calefaciendi et luminis, et molliendorum ciborum, ferrique fabricandi: utitur fontibus ad potum et ad lavacra; fluminibus ad agros irrigandos terminandasque regiones: utitur terra ad percipiendam frugum varietatem; collibus ad conserenda vineta; montibus ad usum arborum atque lignorum; planis ad segetem; utitur mari, non solum ad commercia et copias ex longinquis regionibus ferendas, verum etiam ad ubertatem omnis generis piscium.
PL 7, 115B人間は火を、暖と灯りのため、食物を柔らかくするため、鉄を鍛えるために用いる。泉を飲用と湯浴みのために用い、川を田畑の灌漑と地域の境界のために用いる。大地を様々な穀物を得るために用い、丘を葡萄畑を作るために、山を樹木と材木の用のために、平地を穀作のために用いる。海を、遠方から商品や物資を運ぶためだけでなく、あらゆる種類の魚の豊かさのためにも用いるのである。
De Ira Dei 13.4
Quod si his elementis utitur, quibus est proximus, non est dubium, quin et coelo, quoniam et coelestium rerum officia ad fertilitatem terrae, ex qua vivimus, temperata sunt.
PL 7, 116Aもし人間が身近なこれらの元素をこのように用いているとすれば、天についても同様であることは疑いない。天にあるものの働きもまた、我々がそこから生きる糧を得る大地の豊かさのために調えられているからである。
De Ira Dei 13.5
Sol irrequietis cursibus et spatiis inaequalibus orbes annuos conficit, et aut oriens diem promit ad laborem, aut occidens noctem superducit ad requiem: et tum abscessu longius ad meridiem, tum accessu propius ad septentrionem, hyemis et aestatis vicissitudines facit, ut et hybernis humoribus ac pruinis in ubertatem terra pinguescat, et aestivis caloribus, vel herbidae fruges maturitate durentur, vel quae sunt in humidis, incocta et fervefacta mitescant.
PL 7, 116A太陽は休むことのない運行と不等な間隔とをもって一年の周期を完成させ、あるときは昇って労働のための昼をもたらし、あるときは沈んで休息のための夜を覆う。そして南へ遠く退くときも北へ近く寄るときも、冬と夏の移り変わりを生じさせ、冬の湿りと霜とによって大地が肥沃さを増して肥え、夏の暑さによって草木の実りが熟して固くなり、あるいは水気を含んだもののうち未熟なものが熱せられて柔らかく熟すようにするのである。
De Ira Dei 13.6
Luna quoque nocturni temporis gubernatrix, et amissi ac recepti luminis vicibus menstrua spatia moderatur, et caecas tenebris horrentibus noctes fulgore suae claritatis illustrat; ut aestiva itinera, et expeditiones, et opera sine labore ac molestia confici possint.
PL 7, 116A月もまた夜の時を統べる女主人として、光を失いまた取り戻すその交替によって月々の期間を計り、身の毛もよだつ闇に閉ざされた夜を己の輝きの光でもって照らす。それは夏の旅も、遠征も、諸々の仕事も、労苦なく難儀なく成し遂げられるようにするためである。
De Ira Dei 13.7
Siquidem: Nocte leves stipulae melius, nocte arida prata Tondentur. Astra etiam caetera, vel ortu, vel occasu suo, certis stationibus opportunitates temporum subministrant.
PL 7, 116B実に、こうある——「夜のうちに軽い藁はよりよく刈られ、夜のうちに乾いた草地も刈り取られる。」他の星々もまた、その昇りや沈みによって、定まった位置から季節ごとの好機をもたらすのである。
De Ira Dei 13.8
Sed et navigiis, quominus errabundo cursu per immensum vagentur, regimen praebent, cum ea rite gubernator observans, ad portum destinati littoris pervehatur.
PL 7, 117Aまた星々は船にも導きを与え、船が果てしない海を当てもなくさまようことのないようにする。舵取りがそれらを正しく観測することで、目指す岸の港へと運ばれるのである。
De Ira Dei 13.9
Ventorum spiritu attrahuntur nubes, ut sata imbribus irrigentur, ut vites foetibus, arbusta pomis exuberent. Et haec per orbem vicibus exhibentur, ne desit aliquando, quo vita hominum sustineatur.
PL 7, 117A風の息吹によって雲が引き寄せられ、それによって作物は雨に潤され、葡萄の木は実りに、果樹は果実に満ちあふれる。これらのことは世界のうちで順繰りに与えられ、人間の生を支えるものが絶えて欠けることのないようにされているのである。
De Ira Dei 13.10
At enim caeteras animantes eadem terra nutrit, et eiusdem foetu etiam muta pascuntur. Num etiam mutorum causa Deus laboravit? Minime, quia sunt rationis expertia.
PL 7, 117Aしかし、他の生き物たちも同じ大地によって養われ、物言わぬ獣たちもその産するものによって糧を得ている、と言われるかもしれない。それでは神は物言わぬ獣たちのためにも働かれたのか。断じてそうではない。彼らは理性を欠いているからである。
De Ira Dei 13.11
Sed intelligimus, et ipsa eodem modo in usum hominis a Deo facta, partim ad cibos, partim ad vestitum, partim ad operis auxilia; ut clarum sit, divinam providentiam rerum et copiarum abundantia hominum vitam instruere atque ornare voluisse, ob eamque causam, et aerem volucribus, et mare piscibus, et terram quadrupedibus implevit.
PL 7, 117Aむしろ我々は、それらの獣もまた同じように人間の用のために神によって造られたと理解する。あるものは食物のため、あるものは衣服のため、あるものは仕事の助けのためである。かくして、神の摂理が物と資源の豊かさによって人間の生を整え飾ろうと欲したことは明らかであり、そのゆえに神は大気を鳥で、海を魚で、大地を四足の獣で満たしたのである。
De Ira Dei 13.12
Sed Academici contra Stoicos disserentes solent quaerere, cur, si Deus omnia hominum causa fecerit, etiam multa contraria, et inimica, et pestifera nobis reperiantur, tam in mari, quam in terra. Quod Stoici veritatem non respicientes ineptissime repulerunt.
PL 7, 117Bしかしアカデメイア派はストア派に反論して、次のように問うのを常とする。もし神がすべてを人間のために造ったのなら、なぜ海にも陸にも、我々に敵対し、害をなし、疫をもたらす多くのものが見出されるのか、と。この問いに対し、ストア派は真理を顧みず、まことに拙く退けたのであった。
De Ira Dei 13.13
Aiunt enim, multa esse in gignentibus, et in numero animalium, quorum adhuc lateat utilitas: sed eam processu temporum inveniri; sicut iam plura prioribus saeculis incognita necessitas et usus invenerit.
PL 7, 117B彼らは言う——植物にも動物の種類にも、その効用がいまだ隠されたままのものが多くあるが、それは時が経つにつれて見出されるのだ、以前の世代には知られなかった多くのものを、必要と用途とがすでに見出してきたのと同じように、と。
De Ira Dei 13.14
Quae tandem utilitas potest in muribus, in blattis, in serpentibus reperiri, quae homini molesta et perniciosa sunt? An medicina in his aliqua latet? Quae si est, invenietur aliquando, nempe adversus mala, cum id illi querantur esse omnino malum.
PL 7, 117Bしかし、人間に厄介で害をなすネズミやゴキブリや蛇に、いったいどのような効用が見出されうるというのか。それらのうちに何らかの薬効が隠れているとでもいうのか。もしそうであれば、いつか見出されるであろう——それはまさに害悪に対抗するための薬効だが、彼ら自身がそれをまったくの害悪だと訴えているのである。
De Ira Dei 13.15
Viperam ferunt exustam in cineremque dilapsam, mederi eiusdem bestiae morsui. Quanto melius fuerat eam prorsus non esse, quam remedium contra se ab ea ipsa desiderari? Brevius igitur, ac verius respondere potuerunt in hunc modum.
PL 7, 119A毒蛇は焼かれて灰と化したものが、その同じ獣の咬み傷を治すと言われている。しかし、その毒蛇自身に対する治療薬をその毒蛇自身に求めねばならないくらいなら、そもそもそれが存在しないほうが、はるかによかったのではないか。したがって、彼らはもっと簡潔に、もっと真実に、次のように答えることができたはずである。
De Ira Dei 13.16
Deus cum formasset hominem veluti simulacrum suum, quod erat divini opificii summum, inspiravit ei sapientiam soli, ut omnia imperio ac ditioni suae subiugaret omnibusque mundi commodis uteretur.
PL 7, 119A神は人間を、あたかも自らの像であるかのように形づくり——それは神の作品の中でも最高のものであった——、人間にだけ知恵を吹き込んだ。それは、人間がすべてを己の命令と支配のもとに従わせ、世界のあらゆる便益を用いることができるようにするためであった。
De Ira Dei 13.17
Proposuit tamen ei et bona et mala; quia sapientiam dedit; cuius omnis ratio in discernendis malis ac bonis sita est. Non potest enim quisquam eligere meliora et scire quid bonum sit, nisi sciat simul reiicere ac vitare quae mala sunt.
PL 7, 119Aしかし神は人間に善と悪の両方を差し出した。知恵を与えたからである。知恵の理はすべて、善悪を識別することに存する。悪であるものを退け避けることを知らずしては、誰も、よりよいものを選び、何が善であるかを知ることはできないからである。
De Ira Dei 13.18
Invicem sibi alterutra connexa sunt; ut sublato alterutro, utrumque tolli sit necesse. Propositis igitur bonis malisque, tum demum opus suum peragit sapientia; et quidem bonum appetit ad utilitatem, malum reiicit ad salutem.
PL 7, 119A善と悪とは互いに結びついており、一方が取り除かれれば必然的に両方とも取り除かれることになる。かくして善と悪の両方が差し出されて、そこで初めて知恵はその働きを果たす。すなわち、益のために善を求め、安全のために悪を退けるのである。
De Ira Dei 13.19
Ergo sicut bona innumerabilia data sunt homini, quibus frui posset; sic etiam mala, quae caveret. Nam si malum nullum sit, nullum periculum, nihil denique, quod loedere hominem possit, tollitur omnis materia sapientiae, nec erit homini necessaria.
PL 7, 119Bしたがって、人間が享受しうる無数の善が与えられたのと同じように、人間が用心すべき悪もまた与えられたのである。もし悪が何もなく、危険も何もなく、要するに人間を害しうるものが何もないとしたら、知恵の材料はすべて取り去られ、知恵は人間に必要でなくなってしまうであろう。
De Ira Dei 13.20
Positis enim tantummodo in conspectu bonis, quid opus est cogitatione, intellectu, scientia, ratione? cum quocumque porrexerit manum, id naturae aptum et accommodatum sit: ut si quis velit apparatissimam coenam infantibus, qui nondum sapiant, apponere, utique id appetent singuli, quo unumquemque aut impetus, aut fames, aut etiam casus attraxerit, et quidquid sumpserint, id illis erit vitale ac salubre.
PL 7, 120A善だけが目の前に置かれているとすれば、思考も、理解も、知識も、理性も、何のために必要であろうか。手を伸ばすものがどれであれ、それは本性に適い、かなったものであろうから。たとえば、まだ分別のつかない幼子たちの前に、この上なく整った食事を並べたいと思う者があるとしよう。各々の子は、衝動であれ空腹であれ、あるいは偶然であれ、それに引かれるままに、思い思いにそれを求めるであろうし、何を手にしようとも、それは彼らにとって生を保ち、健やかなものとなるであろう。
De Ira Dei 13.21
Quid igitur nocebit, eos sicuti sunt, permanere et semper infantes ac nescios esse rerum? Si autem admisceas vel amara, vel inutilia, vel etiam venenata, decipiuntur utique per ignorantiam boni ac mali, nisi accedat his sapientia, per quam habeant malorum reiectionem bonorumque delectum.
PL 7, 120Aそれならば、彼らがそのままの姿でとどまり続け、いつまでも幼子のまま物事を知らずにいたとして、何の害があろうか。しかし、もし苦いもの、役に立たないもの、あるいは毒のあるものまでも混ぜるならば、彼らは善悪についての無知のゆえに当然欺かれる。ただし、そこに知恵が加わって、それによって悪を退け善を選び取ることができれば別である。
De Ira Dei 13.22
Vides ergo, magis propter mala opus nobis esse sapientia: quae nisi fuissent proposita, rationale animal non essemus. Quod si haec ratio vera est, quam stoici nullo modo videre potuerunt, dissolvitur etiam argumentum illud Epicuri.
PL 7, 120Bしたがってお前は、悪があってこそ我々には知恵が必要であることが分かるであろう。もし悪が差し出されていなかったなら、我々は理性的な生き物ではなかったであろう。そして、もしこの理が真実であるならば——ストア派にはどうしても見て取ることのできなかったことだが——、かのエピクロスの論法もまた崩れ去るのである。
De Ira Dei 13.23
Deus, inquit, aut vult tollere mala et non potest; aut potest et non vult; aut neque vult, neque potest; aut et vult et potest. Si vult et non potest, imbecillis est; quod in Deum non cadit. Si potest et non vult, invidus; quod aeque alienum a Deo.
PL 7, 121A彼は言う。「神は悪を取り除くことを欲するが、それができないか。あるいは、できるが欲しないか。あるいは、欲することもできることもないか。あるいは、欲しもし、できもするか、のいずれかである。もし欲してもできないなら、神は無力である。それは神にふさわしくない。もしできるのに欲しないなら、神は妬み深い。それもまた等しく神には無縁である。」
De Ira Dei 13.24
Si neque vult, neque potest, et invidus et imbecillis est; ideoque neque Deus. Si vult et potest, quod solum Deo convenit, unde ergo sunt mala? aut cur illa non tollit?
PL 7, 121A「もし欲することもできることもないなら、神は妬み深くもあり無力でもあることになり、それゆえ神でもない。もし欲しもし、できもするなら——これだけが神にふさわしいのだが——、それでは悪はどこから来るのか。あるいは、なぜ神は悪を取り除かないのか。」
De Ira Dei 13.25
Scio plerosque philosophorum, qui providentiam defendunt, hoc argumento perturbari solere et invitos pene adigi, ut Deum nihil curare fateantur, quod maxime quaerit Epicurus. Sed nos ratione perspecta, formidolosum hoc argumentum facile dissolvimus.
PL 7, 121A摂理を擁護する哲学者たちの多くが、この論法によって常に困惑させられ、心ならずも、神は何も顧みないと認めさせられそうになることを、私は知っている。それこそまさにエピクロスの求めるところである。しかし我々は、理をよく見極めた上で、この恐るべき論法を容易く崩すことができる。
De Ira Dei 13.26
Deus enim potest quidquid velit, et imbecillitas, vel invidia in Deo nulla est; potest igitur mala tollere: sed non vult; nec ideo tamen invidus est.
PL 7, 121Aなぜなら神は欲することは何でもなしうるのであり、神には無力も妬みもまったくないのだから、悪を取り除くことができるのである。しかし神はそれを欲しない。だからといって神が妬み深いということにはならない。
De Ira Dei 13.27
Idcirco enim non tollit, quia sapientiam (sicut edocui) simul tribuit, et plus est boni ac iucunditatis in sapientia, quam in malis molestiae. Sapientia enim facit, ut etiam Deum cognoscamus et per eam cognitionem immortalitatem assequamur; quod est summum bonum.
PL 7, 121B神が悪を取り除かないのは、(すでに教えたとおり)悪と共に知恵をも与えたからであり、悪のうちにある苦しみよりも、知恵のうちにある善と喜びのほうが大きいからである。知恵は我々をして神をも知らしめ、その認識を通して不死性に至らせるものであり、それこそが最高善だからである。
De Ira Dei 13.28
Itaque nisi prius malum agnoverimus, nec bonum poterimus agnoscere. Sed hoc non vidit Epicurus, nec alius quisquam; si tollantur mala, tolli pariter sapientiam, nec ulla in homine virtutis remanere vestigia, cuius ratio in sustinenda et superanda malorum acerbitate consistit.
PL 7, 121Bしたがって、まず悪を知らなければ、善を知ることもできないのである。しかしエピクロスも、他の誰も、次のことを見て取らなかった——悪が取り除かれれば、知恵も同時に取り除かれ、人間のうちに徳の痕跡は何ひとつ残らなくなるということを。徳の理は、悪の辛苦に耐え、それに打ち勝つことに存するのだから。
De Ira Dei 13.29
Itaque propter exiguum compendium sublatorum malorum maximo et vero et proprio nobis bono careremus. Constat igitur omnia propter hominem proposita, tam mala, quam etiam bona.
PL 7, 121Bしたがって、悪を取り除くというわずかな利得のために、我々は最大の、真実の、我々自身に固有の善を失うことになったであろう。かくして、悪も善も等しく、すべては人間のために差し出されたのだということが明らかである。