De bono patientiae 9.1
Quod si et nos, fratres dilectissimi, in Christo sumus, si ipsum induimus, si ipse est salutis nostrae via, qui Christum vestigiis salutaribus sequimur, per Christi exempla gradiamur, sicut Joannes apostolus instruit dicens: Qui dicit se in Christo manere, debet quomodo ille ambulavit et ipse ambulare (I Joa. II, 6) .
PL 4, 628Aしかし、最愛の兄弟たちよ、もし我々もキリストのうちにあり、彼を着ており、彼自身が我々の救いへの道であるならば——救いに導く足跡によってキリストに従う我々は、キリストの実例によって歩もうではないか。使徒ヨハネが次のように教えて言うとおりである。「自分はキリストのうちにとどまっていると言う者は、彼が歩んだとおりに自らも歩むべきである」(一ヨハネ2:6)。
De bono patientiae 9.2
Item Petrus, super quem Ecclesia Domini dignatione fundata est, in Epistola sua ponit et dicit: Christus passus est pro nobis, relinquens vobis exemplum, ut sequamini vestigia ejus; qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus; qui cum malediceretur, non remaledicebat, cum pateretur non comminabatur; tradebat autem se judicanti se injuste (I Pet. II. 21) .
PL 4, 628A同じくペトロも——彼の上に主の思し召しによって教会が建てられている者であるが——その書簡において次のように述べて言う。「キリストは我々のために苦しみを受け、汝らに実例を残された。汝らがその足跡に従うためである。彼は罪を犯さず、その口に欺きも見出されなかった。彼は罵られても罵り返さず、苦しめられても脅すことをせず、自らを不当に裁く者に委ねられた」(一ペトロ2:21)。