De bono patientiae 23.1
Quis autem est hic qui tacuisse se prius dicit et non semper tacebit? Utique ille qui sicut ovis ad victimam ductus est, et sicut agnus coram tondente se, sine voce non aperuit os suum; utique ille qui non clamavit, neque in plateis vox ejus audita est; utique ille qui non fuit contumax, neque contradixit, cum dorsum suum poneret ad flagella et maxillas ad palmas, faciem autem suam non avertit a foeditate sputorum; utique ille qui, cum accusaretur a sacerdotibus et senioribus, nihil respondit et, admirante Pilato, patientissimum silentium tenuit.
PL 4, 637Aしかし、自らかつて黙していたと言い、いつまでも黙してはいないと言うこの方は、いったい誰であろうか。それは当然、犠牲として屠り場へ引かれる羊のように、また毛を刈る者の前にある小羊のように、声を出さず口を開かなかった方である。それは当然、叫ぶことなく、その声が広場で聞かれることもなかった方である。それは当然、頑なではなく、逆らうこともなく、その背を鞭に、頬を平手にゆだねながらも、唾のけがれから顔を背けることのなかった方である。それは当然、祭司たちと長老たちから告発されたとき、何も答えず、ピラトが驚くほどの、この上なく忍耐深い沈黙を守った方である。
De bono patientiae 23.2
Hic est qui, cum in passione tacuerit, in ultione postmodum non tacebit. Hic est Deus noster, id est, non omnium, sed fidelium et credentium Deus, qui, cum in secundo adventu manifestus venerit, non silebit. Nam, cum in humilitate prius fuerit occultus, veniet in potestate manifestus.
PL 4, 637Aこの方こそ、受難において黙しておられたが、その後の報いにおいては黙してはおられない方である。この方こそ我々の神である。すなわち、すべての者の神ではなく、信じる者、信仰を抱く者たちの神である。この方は、第二の到来において顕現して来られるとき、黙してはおられない。なぜなら、この方は初めには謙卑のうちに隠れておられたが、来られるときには権能のうちに顕現されるからである。