De bono patientiae 16.1
Quid deinde, ut non jures neque maledicas, ut tua ablata non repetas, ut, accepta alapa, et alteram maxillam verberanti praebeas, ut fratri in te peccanti non tantum septies, sed septuagies septies, sed et omnia omnino peccata dimittas, ut diligas inimicos tuos, ut pro adversariis et persecutoribus precem facias?
PL 4, 632Bさらに、お前が誓わず、呪わないこと。お前が奪われたものを取り返そうとしないこと。頬を打たれたなら、打った者にもう一方の頬をも差し出すこと。お前に対して罪を犯した兄弟を、七度だけでなく七十七度までも、いやすべての罪を余すところなく赦すこと。お前の敵を愛すること。敵対する者や迫害する者のために祈ること——これらは、どうであろうか。
De bono patientiae 16.2
Porisne ista perficere, nisi patientiae et tolerantiae teneas firmitatem? Quod factum videmus in Stephano; qui, cum a Judaeis vi et lapidibus necaretur, non sibi vindictam, sed interfectoribus veniam postulabat dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum (Act. VII, 59) .
PL 4, 632Bお前は、忍耐と耐え忍ぶことの固さを保たなければ、これらを成し遂げることができようか〔底本は Porisne。Potesne と読む〕。まさにこのことが、ステファノにおいて実現したのを我々は見る。彼はユダヤ人たちによって暴力と石打ちによって殺されようとしたとき、自分のために復讐を求めず、殺す者たちのために赦しを求めて、こう言った。「主よ、この罪を彼らの上に置きたまいませんように」(使徒言行録7:59)。
De bono patientiae 16.3
Sic esse oportuit primum martyrem Christi, qui martyres secuturos gloriosa morte praecurrens, non tantum Dominicae passionis praedicator esset, sed et patientissimae lenitatis imitator.
PL 4, 632Bキリストの最初の殉教者は、このようであることが必要であった。栄光ある死によって後に続く殉教者たちに先立つ彼は、主の受難を宣べ伝える者であるだけでなく、この上なく忍耐深い柔和さの模倣者でもあらねばならなかったのである。
De bono patientiae 16.4
Quid dicam de ira, de discordia, de simultate, quae in Christiano esse non debent? Sit patientia in pectore, et haec illic locum habere non possunt; aut si adire tentaverint, cito exclusa discedunt, ut domicilium pacificum perseveret in corde ubi Deum pacis delectet habitare.
PL 4, 632C怒りについて、不和について、確執について、私は何を言うべきだろうか。これらはキリスト教徒のうちにあってはならないものである。忍耐が心のうちにあるならば、これらはそこに場所を持つことができない。あるいは、もし入り込もうと試みたとしても、たちどころに締め出されて立ち去る。こうして、平和の神が住まうことを喜ばれる心のうちに、平和な住まいが保たれるのである。
De bono patientiae 16.5
Admonet denique Apostolus et docet dicens: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in diem redemptionis. Omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia auferatur a vobis (Ephes. IV, 30) .
PL 4, 633A実に使徒はこう諭し教えて言う。「神の聖なる霊を悲しませてはならない。汝らは贖いの日のためにその霊によって証印を押されているのである。あらゆる苦味と怒りと憤りと叫びと冒瀆とは、汝らから取り除かれよ」(エフェソ4:30)。
De bono patientiae 16.6
Si enim Christianus a furore et contentione carnali, tamquam de maris turbinibus, excessit, et tranquillus ac lenis in portu Christi esse jam coepit, nec iram nec discordiam debet intra pectus admittere, cui nec malum pro malo reddere liceat nec odisse.
PL 4, 633Aなぜなら、キリスト教徒が、海の嵐から逃れるように、肉の激情と争いから抜け出て、すでにキリストの港にあって静かに穏やかであり始めたのであれば、悪に悪をもって報いることも憎むことも許されない者として、怒りも不和も心の内に受け入れてはならないからである。