De bono patientiae 15.1
Charitas fraternitatis vinculum est, fundamentum pacis, tenacitas ac firmitas unitatis, quae et spe et fide major est, quae et opera et martyria praecedit, quae nobiscum semper aeterna apud Deum in regnis coelestibus permanebit.
PL 4, 631C愛は兄弟団の絆であり、和解の土台であり、一致の粘り強さと堅固さである。愛は希望よりも信仰よりも大いなるものであり、行いにも殉教にも先立つものであり、我々とともに、神のもとで天の国において永遠にとどまり続けるものである。
De bono patientiae 15.2
Tolle illi patientiam, et desolata non durat. Tolle illi sustinendi tolerandique substantiam, et nullis radicibus ac viribus perseverat. Apostolus denique, cum de charitate loqueretur, tolerantiam illi et patientiam junxit.
PL 4, 632A愛から忍耐を取り去れば、見捨てられて存続しない。愛から堪え忍び耐え抜くという実体を取り去れば、根も力も持たずに持ちこたえられない。実に使徒は、愛について語るにあたって、耐え忍ぶことと忍耐とを結びつけた。
De bono patientiae 15.3
Charitas, inquit, magnanima est, charitas benigna est, charitas non aemulatur, non inflatur, non irritatur, non cogitat malum, omnia diligit, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet (I Cor. XIII, 4-7) .
PL 4, 632A「愛は度量が広く、慈愛深い。愛は張り合わず、高ぶらず、いらだたず、悪を思わず、すべてを愛し、すべてを信じ、すべてを望み、すべてを耐え忍ぶ」(一コリント13:4-7)。
De bono patientiae 15.4
Ostendit inde illam perseverare tenaciter posse quod noverit omnia sustinere. Et alio in loco: Sustinentes, inquit, invicem in dilectione, satis agentes servare unitatem spiritus in conjunctione pacis (Ephes. IV, 2) .
PL 4, 632Aそこから彼は、愛がすべてを耐え忍ぶことを知っているがゆえに、粘り強く堪え通すことができることを示している。また別の箇所ではこう言う。「愛のうちに互いに耐え忍び、和解の結びにおいて霊の一致を保つよう努めよ」(エフェソ4:2)。
De bono patientiae 15.5
Probavit nec unitatem servari posse nec pacem nisi se invicem fratres mutua tolerantia foveant, et concordiae vinculum patientia intercedente custodiant.
PL 4, 632A彼は、兄弟たちが互いに耐え忍び合って支え合うのでなければ一致も和解も保たれえず、忍耐が働くのでなければ和合の絆も守られえないことを示した。