De bono patientiae 3.1
Nos autem, fratres dilectissimi, qui philosophi non verbis sed factis sumus, nec vestitu sapientiam, sed veritate praeferimus, qui virtutum conscientiam magis quam jactantiam novimus, qui non loquimur magna sed vivimus, quasi servi et cultores Dei, patientiam quam magisteriis coelestibus discimus obsequiis spiritalibus praebeamus.
PL 4, 623Cしかし、最愛の兄弟たちよ、我々は言葉によってではなく行いによって哲学者である者たちであり、身なりによってではなく真理によって知恵を示す者たちであり、徳についての誇示よりも認識を重んじる者たちであり、大言を語るのではなく生きる者たちである。神の僕であり礼拝者である我々として、天来の教えによって学ぶ忍耐を、霊的な従順をもって捧げようではないか。
De bono patientiae 3.2
Est enim nobis cum Deo virtus ista communis. Inde patientia incipit, inde claritas ejus et dignitas caput sumit. Origo et magnitudo patientiae Deo auctore procedit. Diligenda res homini quae Deo chara est: bonum quod amat majestas divina commendat.
PL 4, 623Cこの徳は神と我々とに共通のものだからである。忍耐はそこから始まり、その輝きと尊厳もそこに始まりを得る。忍耐の起源と偉大さは、神を創始者として生じる。神に愛されているものは人にとっても愛すべきものであり、神の威厳が愛するその善は、まさにその威厳によって勧められるのである。
De bono patientiae 3.3
Si dominus nobis et pater Deus est, sectemur patientiam domini pariter et patris: quia et servos oportet esse obsequentes, et filios non decet esse degeneres.
PL 4, 624A神が我々にとって主であり父であるならば、主であり同時に父であるその方の忍耐に、我々も倣おうではないか。僕たる者は従順であるべきであり、子たる者は堕落した者であってはならないのだから。