キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De bono patientiae

Caput II 第II章

Cyprian of Carthage · De bono patientiae · PL 4, 623A · 6 sectiones

De bono patientiae 2.1

1

Hanc se sectari philosophi quoque profitentur. Sed tam illic patientia falsa est, quam et falsa sapientia est.

PL 4, 623A

哲学者たちもまた、これ〔忍耐〕を自分たちが実践していると公言する。しかし、そこにある忍耐が偽りであることは、そこにある知恵が偽りであるのと同じである。

De bono patientiae 2.2

2

Unde enim vel sapiens esse vel patiens possit qui nec sapientiam nec patientiam Dei novit? quando ipse de his qui sibi sapere in mundo videntur moneat et dicat: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo (Isa. XXIX, 14) .

PL 4, 623A

神の知恵も神の忍耐も知らぬ者に、どうして賢者であること、また忍耐深い者であることができようか。神御自身、この世で自分を知恵ある者と思う者たちについて戒めてこう言われるのだから。『私は知恵ある者たちの知恵を滅ぼし、思慮ある者たちの思慮を退けるであろう』(イザヤ29:14)。

De bono patientiae 2.3

3

Item beatus apostolus Paulus, plenus Spiritu sancto et vocandis formandisque Gentibus missus, contestetur et instruat dicens: Videte ne quis vos depraedetur per philosophiam et inanem fallaciam, secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum, quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis (Coloss. II, 8) .

PL 4, 623A

同じく、聖なる霊に満たされ、異邦人たちを召し形づくるために遣わされた祝福された使徒パウロも、こう証しし教えている。『気をつけよ、誰かが哲学とむなしい欺瞞によって、人間の伝承に従い、この世の諸元素に従い、キリストに従わずして、汝らを奪い去ることのないように。彼のうちにこそ、神性の全き充満が宿っているのだから』(コロサイ2:8)。

De bono patientiae 2.4

4

Et alio loco: Nemo se, inquit, decipiat. Si quis se putat sapientem esse in vobis, mundo huic stultus fiat, ut fiat sapiens. Sapientia enim mundi hujus stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: Reprehendam sapientes in astutia ipsorum.

PL 4, 623B

またほかの箇所で、彼はこう言う。『誰も自分自身を欺いてはならない。汝らのうちで自分を知恵ある者と思う者があれば、その者はこの世に対して愚かな者となるがよい、知恵ある者となるために。この世の知恵は、神の御前では愚かさだからである。実にこう書かれている。「私は知恵ある者たちを彼ら自身の狡知のうちに捕らえる」』。

De bono patientiae 2.5

5

Et iterum: Cognovit Dominus cogitationes sapientium, quia sunt stultae (I Cor. III, 18-20) . Quare, si sapientia illic vera non est, esse non potest et vera patientia.

PL 4, 623B

そしてまた、『主は知恵ある者たちの思いを知っておられる、それらが愚かであることを』(一コリント3:18-20)。それゆえ、そこに真の知恵がないのであれば、そこに真の忍耐もまたあり得ない。

De bono patientiae 2.6

6

Nam si sapiens ille est qui est humilis et mitis, philosophos autem nec humiles videmus esse nec mites, sed sibi multum placentes, et hoc ipso quod sibi placeant Deo displicentes, apparet illic veram non esse patientiam ubi sit insolens affectatae libertatis audacia et exerti ac seminudi pectoris inverecunda jactantia.

PL 4, 623B

なぜなら、賢者とはへりくだり温和である者のことであるのに、哲学者たちがへりくだってもおらず温和でもなく、むしろ大いに自惚れており、まさにその自惚れによって神の御心に適わない者であることを我々は見ているのだから、気取った自由の図々しい大胆さと、はだけてなかば裸の胸の恥知らずな誇示とが見られるところには、真の忍耐がないことは明らかである。