キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De bono patientiae

Caput XI 第XI章

Cyprian of Carthage · De bono patientiae · PL 4, 629B · 3 sectiones

De bono patientiae 11.1

1

Quam sit autem patientia utilis et necessaria, fratres dilectissimi, ut manifestius possit et plenius nosci, Dei sententia cogitetur quam in origine statim mundi et generis humani Adam, praecepti immemor et datae legis transgressor, accepit.

PL 4, 629B

しかし、忍耐がいかに有益で必要であるかを、最愛の兄弟たちよ、より明らかに、より十分に知りうるために、世界と人類との始まりにおいてただちにアダムが受けた神の宣告を考えてみよう。彼は戒めを忘れ、与えられた律法を犯す者であった。

De bono patientiae 11.2

2

Tunc sciemus quam patientes esse in isto saeculo debeamus, qui sic nascimur ut pressuris istic et conflictationibus laboremus: Quia audisti, inquit, vocem mulieris tuae, et manducasti ex illa arbore de qua sola praeceperam tibi ne manducares, maledicta terra erit in omnibus operibus tuis: in tristitia et gemitu edes ex ea omnibus diebus vitae tuae, spinas et tribulos ejiciet tibi, et edes pabulum agri; in sudore vultus tui edes panem tuum donec revertaris in terram de qua sumptus es; quia terra es, et in terram ibis (Gen. III, 17 sqq.) .

PL 4, 629C

そのとき我々は、この世でいかに忍耐深くあるべきかを知るだろう。我々はこのように、この世で苦難と闘いに労するべく生まれついているのだから。「お前は妻の声を聞き入れ、食べるなと私がただ一つ命じておいたあの木から食べた。それゆえ、お前のすべての業において地は呪われたものとなる。お前は生涯のすべての日々、悲しみと嘆きのうちにそこから食を得るであろう。地はお前にいばらとあざみを生じさせ、お前は野の草を食べるであろう。お前が取られた土に帰るまで、お前は顔に汗して自分のパンを食べるであろう。お前は土だからであり、土に帰るであろう」(創世記3:17以下)。

De bono patientiae 11.3

3

Hujus sententiae vinculo colligati omnes et constricti sumus, donec, expuncta morte, de isto saeculo recedamus. In tristitia et gemitu simus necesse est omnibus diebus vitae nostrae, edamus panem necesse est cum sudore et labore.

PL 4, 629C

我々はみな、この宣告の絆によって縛られ、締め付けられている。死を果たし終えてこの世から去るまでは。我々は生涯のすべての日々、悲しみと嘆きのうちにあらざるをえず、汗と労苦とをもってパンを食べざるをえない。