De bono patientiae 5.1
Atque ut plenius intelligere possimus, fratres dilectissimi, quia patientia Dei res est, et quisquis lenis et patiens et mitis est, Dei Patris imitator est, cum in Evangelio suo Dominus praecepta in salutem daret, et divina monita depromens ad perfectum discipulos erudiret, posuit et dixit: Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum.
PL 4, 625Aそして、最愛の兄弟たちよ、忍耐が神に属することであり、柔和で忍耐強く温和である者はみな神なる父に倣う者であることを、我々がより十全に理解できるように、主は御自らの福音書のうちで救いに至る戒めを与え給うたとき、神的な訓戒を説き示しながら弟子たちを完全な域にまで教え導き、こう説いて言われた。『汝らは、こう言われたのを聞いた。「汝の隣人を愛し、汝の敵を憎め」。』
De bono patientiae 5.2
Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, et orate pro eis qui vos persequuntur, ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos.
PL 4, 625B『しかし私は汝らに言う。汝らの敵を愛し、汝らを迫害する者たちのために祈れ。それは、天にいます汝らの父の子となるためである。その方は、御自身の太陽を善人にも悪人にも昇らせ、正しき者にも不正な者にも雨を降らせ給う。』
De bono patientiae 5.3
Si enim dilexeritis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? Nonne sic et publicani faciunt? Et si salutaveritis fratres vestros tantum? quid amplius facitis? Nonne et ethnici idipsum faciunt.
PL 4, 625B『もし汝らが、自分を愛する者たちを愛したところで、何の報いを得るであろうか。徴税人たちもまた、そのように行っているではないか。また、もし汝らの兄弟にだけ挨拶したところで、何のまさったことを行っているであろうか。異邦人たちもまた、同じことを行っているではないか。』
De bono patientiae 5.4
Estote itaque vos perfecti? sicut Pater vester coelestis perfectus est (Matth. V, 43-48) .
PL 4, 625B『それゆえ汝らは、天にいます汝らの父が完全であるように、完全な者であれ』(マタイ5:43-48)。
De bono patientiae 5.5
Sic perfectos dixit fieri Dei filios, sic consummari ostendit et docuit coelesti nativitate reparatos, si patientia Dei Patris maneat in nobis, si similitudo divina, quam peccato Adam perdiderat, manifestetur et luceat in actibus nostris.
PL 4, 625Bこのようにして神の子らが完全な者となると言われ、天来の誕生によって新たにされた者たちが、もし神なる父の忍耐が我々のうちにとどまるならば、もしアダムが罪によって失った神の似姿が我々の行いのうちに現れ輝くならば、このように全うされることを示し教え給うたのである。
De bono patientiae 5.6
Quae gloria est similem Deo fieri! qualis et quanta felicitas habere in virtutibus quod divinis laudibus possit aequari!
PL 4, 625C神に似た者となることは、何という栄光であろうか。神への賛美に等しくあり得るものを、諸々の徳のうちに持つことは、何という、いかほどの幸いであろうか。