De bono patientiae 17.1
Necnon ad varia quoque carnis incommoda et crebros corporis durosque cruciatus, quibus humanum genus quotidie fatigatur et quatitur, patientia necessaria est.
PL 4, 633Aそして、肉の様々な不都合、また人類が日々それによって疲れ果て、揺さぶられる度重なる過酷な肉体の責め苦に対しても、忍耐は必要である。
De bono patientiae 17.2
Nam, cum in illa prima transgressione praecepti firmitas corporis cum immortalitate discesserit, et cum morte infirmitas venerit, nec possit firmitas recipi nisi cum recepta et immortalitas fuerit, oportet in hac fragilitate atque infirmitate corporea luctari semper et congredi.
PL 4, 633Bなぜなら、かの最初の掟の違反において、肉体の強健さが不死性とともに去り、死とともに脆弱さが到来し、不死性が回復されるのでなければ強健さもまた回復されえない以上、この肉体の脆さと脆弱さのうちにあって、常に格闘し、立ち向かわねばならないからである。
De bono patientiae 17.3
Quae luctatio et congressio non nisi patientiae viribus potest sustineri. Examinandis autem nobis atque explorandis diversi importantur dolores, et multiplex tentationum qualitas irrogatur, de jacturis facultatum, de ardoribus febrium, de cruciatibus vulnerum, de amissione charorum.
PL 4, 633Bこの格闘と対決は、忍耐の力によってでなければ支えることができない。ところで、我々が試され吟味されるために、様々な苦しみがもたらされ、幾重にもわたる試練の様態が科される。財産の喪失、熱病の激しさ、傷の責め苦、愛する者たちの喪失といったことである。
De bono patientiae 17.4
Nec aliud magis inter injustos discernit et justos, quam quod in adversis per impatientiam queritur et blasphemat injustus, patientia justus probatur, sicut scriptum est: In dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe, quoniam in igne probatur aurum et argentum (Eccli. II, 4) .
PL 4, 633B不義な者と義なる者とを分かつものとして、これ以上のものはない。すなわち、不義な者は逆境にあって忍耐の欠如のゆえに不平を言い、神を冒瀆するのに対し、義なる者は忍耐によって試されるのである。こう書かれているとおりである。「苦しみの中で耐え忍び、汝の低き身の上にあって忍耐を保て。金と銀とは火によって試されるからである」(集会の書2:4)。