De bono patientiae 13.1
Domini et magistri nostri salutare praeceptum est: Qui toleraverit, inquit, usque ad finem, hic salvus erit (Matth. X, 22) .
PL 4, 630B我々の主であり師である方の、救いをもたらす戒めがある。「最後まで耐え忍ぶ者は救われるであろう」と彼は言う(マタイ10:22)。
De bono patientiae 13.2
Et iterum; Si permanseritis, inquit, in verbo meo, vere discipuli mei eritis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos (Joan. VIII, 31) .
PL 4, 630Cまた重ねて彼は言う。「もし汝らが私の言葉にとどまるならば、汝らはまことに私の弟子となり、真理を知るであろう。そして真理は汝らを自由にするであろう」(ヨハネ8:31)。
De bono patientiae 13.3
Tolerandum et perseverandum est, fratres dilectissimi, ut, ad spem veritatis et libertatis admissi, ad veritatem et libertatem ipsam pervenire possimus; quia hoc ipsum quod Christiani sumus, fidei et spei res est; ut autem spes et fides ad fructum sui possint pervenire, patientia opus est.
PL 4, 630C耐え忍び、堪え通さねばならない、最愛の兄弟たちよ。真理と自由への希望へと導き入れられた我々が、真理と自由そのものへと到達しうるために。我々がキリスト教徒であるということそれ自体が、信仰と希望の事柄だからである。しかし希望と信仰がその実りに至りうるためには、忍耐が必要である。
De bono patientiae 13.4
Non enim praesentem gloriam sequimur, sed futuram, secundum quod et Paulus apostolus monet dicens: Spe salvati sumus. Spes autem quae videtur non est spes: quod enim videt quis quid sperat?
PL 4, 630C我々が求めるのは現在の栄光ではなく、来たるべき栄光だからである。使徒パウロも次のように勧めて言うとおりである。「我々は希望によって救われた。見えている希望は希望ではない。人は見えているものを、どうして望むだろうか。」
De bono patientiae 13.5
Si autem quod non videmus speramus , per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24) . Propterea exspectatio et patientia necessaria est ut id quod coepimus impleamus, et quod credimus et speramus Deo repraesentante capiamus.
PL 4, 630C「しかし、我々が見ていないものを望むのであれば、忍耐をもって待ち望むのである」(ローマ8:24)。それゆえ、我々が始めたことを成し遂げ、信じ望んでいることを神が現してくださることによって受け取るために、待望と忍耐とが必要である。
De bono patientiae 13.6
Denique alio in loco idem apostolus justos et operantes et divini foenoris incremento coelestes thesauros sibi recondentes ut patientes quoque sint instruit et docet dicens: Ergo, dum tempus habemus operemur quod bonum est ad omnes, maxime vero ad domesticos fidei.
PL 4, 631A実に、同じ使徒は別の箇所で、正しい者たち、働く者たち、また神的な利息の増加によって天の宝を自らのために蓄えている者たちに対して、忍耐深くもあるようにと教え、諭して言う。「それゆえ、我々に時のある間に、すべての人に対して、とりわけ信仰の家族に対して、善いことを行おうではないか。」
De bono patientiae 13.7
Bonum autem facientes non deficiamus; tempore enim suo metemus (Gal. VI, 9) . Admonet ne quis impatiens in operatione deficiat, ne quis tentationibus aut avocatus aut victus in medio laudis et gloriae itinere desistat, et pereant praeterita, dum quae coeperant desinunt esse perfecta, sicut scriptum est: Justitia justi non liberabit eum in quacumque die exerraverit (Ezech. XXXIII, 12) .
PL 4, 631A「善いことを行いながら、疲れ果てることのないようにしよう。しかるべき時に、我々は刈り取るのだから」(ガラテヤ6:9)。彼は、誰も忍耐を欠いて働きの中で倒れることのないように、誰も試みによって心を逸らされ、あるいは打ち負かされて、称賛と栄光への道半ばで断念することのないように、と諭している。そうでなければ、始めたことが全うされないままに終わり、すでになされたことまでも失われてしまうからである。こう書かれているとおりである。「正しい者の義は、彼がどのような日に迷い出ようとも、彼を救わないであろう」(エゼキエル33:12)。
De bono patientiae 13.8
Et iterum: Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam (Apoc. III, 11) . Quae vox adhortatur patienter et fortiter perseverare, ut qui ad coronam laude jam proxima nititur, durante patientia coronetur.
PL 4, 631Aまた重ねて言う。「お前が持っているものを保て。誰も、お前の冠を奪い取ることのないように」(黙示録3:11)。この言葉は、忍耐強く、また力強く堪え通すよう勧めている。冠の誉れにすでに近づいている者が、忍耐が持続する中で冠を受けるためである。