De bono patientiae 6.1
Nec hoc, fratres dilectissimi, Jesus Christus Deus et Dominus noster tantum verbis docuit, sed implevit et factis.
PL 4, 625C最愛の兄弟たちよ、我々の神であり主であるイエス・キリストは、このことを言葉によってのみ教えられたのではなく、行いによってもそれを成し遂げられた。
De bono patientiae 6.2
Et quia ad hoc descendisse se dixerat ut voluntatem Patris faceret, inter caetera mirabilia virtutum suarum quibus indicia divinae majestatis expressit, paternam quoque patientiam tolerantiae tenore servavit.
PL 4, 625Cそして、御自身が父の御旨を行うためにこの世に降ったと言われていたので、神的な威厳のしるしを示されたその他の力ある奇跡の数々のうちで、父の忍耐もまた、耐え忍ぶことを絶やさぬことによって守り抜かれた。
De bono patientiae 6.3
Omnes denique actus ejus ab ipso statim adventu patientia comite signantur, quod primum de illa sublimitate coelesti ad terrena descendens non aspernatur Dei Filius carnem hominis induere et, cum peccator ipse non esset, aliena peccata portare.
PL 4, 626A実に、御自身の到来のときからすでに、その行いのすべては忍耐を伴侶として印づけられている。すなわち、まず第一に、かの天の崇高さから地上のものへと降りつつ、神の子は人間の肉を身にまとうことを卑しみとせず、また、御自身は罪人でなかったにもかかわらず、他者の罪を担うことを卑しみとしなかった。
De bono patientiae 6.4
Immortalitate interim posita, fieri se et mortalem patitur, ut innocens pro nocentium salute perimatur. Dominus baptizatur a servo; et, remissam peccatorum daturus, ipse non dedignatur lavacro regenerationis corpus abluere.
PL 4, 626Aさしあたり不死性を措いて、死すべき者ともなることを御自身に許された。それは、無垢な方が罪ある者たちの救いのために滅ぼされるためである。主は僕によって洗礼を授けられる。そして、罪の赦しを与えようとする方御自身が、再生の洗いによって自らの肉体を洗い清めることを厭わなかった。
De bono patientiae 6.5
Diebus quadraginta jejunat, per quem caeteri saginantur: esurit et famem sentit, ut qui in fame sermonis et gratiae fuerant coelesti pane saturentur. Cum diabolo tentante congreditur, et inimicum tantum vicisse contentus, nihil ultra verba conatur.
PL 4, 626A四十日の間断食された、その方によって他の者たちが養われるというのに。飢え、飢餓を感じられた、それは、御言葉と恩寵への飢えのうちにあった者たちが、天来のパンによって満たされるためである。誘惑する悪魔と対決され、ただ敵に勝つことのみで満足し、それ以上のことを言葉以外には試みられなかった。
De bono patientiae 6.6
Discipulis non ut servis dominica potestate praefuit, sed benignus et mitis fraterna eos charitate dilexit.
PL 4, 626B弟子たちに対して、主としての権力をもって僕にするように臨まれたのではなく、慈愛深く温和に、兄弟としての愛をもって彼らを愛された。
De bono patientiae 6.7
Dignatus est etiam pedes Apostolorum lavare, ut, dum circa servos talis est dominus, exemplo suo doceret qualis circa compares et aequales debeat esse conservus.
PL 4, 626B御自身は、使徒たちの足を洗うことすら厭われなかった。それは、僕たちに対してかくのごとき主であることによって、朋輩や対等の者たちに対して、同じ僕である者はいかにあるべきかを、御自身の実例によって教えるためであった。
De bono patientiae 6.8
Nec mirandum quod circa compares obaudientes talis extiterit qui Judam potuit usque ad extremum longa patientia sustinere, cibum cum inimico capere, hostem domesticum scire nec palam ostendere, traditoris osculum non recusare.
PL 4, 626B従順な朋輩たちに対してかくのごとくあったことは、驚くには当たらない。実に御自身は、長き忍耐をもって最後に至るまでユダに耐えることがおできになり、敵と共に食事を取り、身内の敵であると知りながらそれをあらわに示さず、裏切り者の口づけを拒むことがなかった方なのだから。
De bono patientiae 6.9
In Judaeis vero tolerandis aequanimitas quanta et quanta patientia! incredulos ad fidem suadendo flectere, obsequio ingratos fovere, contradicentibus respondere leniter, superbos sustinere clementer, humiliter persequentibus cedere, Prophetarum interfectores et adversum Deum semper rebelles usque ad crucis et passionis horam velle colligere.
PL 4, 626Bしかしユダヤ人たちを耐え忍ぶことにおいて、何という平静さ、何という忍耐であろうか。信じない者たちを説き伏せて信仰へと向かわせ、恩知らずの者たちを従順をもって慈しみ、逆らう者たちに柔和に応え、高慢な者たちを寛大に耐え忍び、迫害する者たちに謙虚に譲り、預言者たちを殺し、神に対して常に反逆してきた者たちを、十字架と受難の時に至るまで、集めようと望まれたのである。