De bono patientiae 19.1
Atque, ut magis, fratres dilectissimi, patientiae bonum luceat, quid mali e contrario impatientia importet consideremus.
PL 4, 634Aさて、最愛の兄弟たちよ、忍耐の善さがいっそう輝き出るように、これとは逆に忍耐の欠如が何の悪をもたらすかを考えてみよう。
De bono patientiae 19.2
Nam, ut patientia bonum Christi est, sic e contra impatientia diaboli malum; et sicut in quo habitat et manet Christus, patiens invenitur, ita impatiens semper existit cujus mentem diaboli nequitia possidet. Exordia denique ipsa videamus.
PL 4, 634A忍耐がキリストの善さであるように、これとは逆に、忍耐の欠如は悪魔の悪である。キリストがそのうちに住み、留まる者は忍耐深い者と見出されるように、悪魔の悪意がその心を占める者は常に忍耐を欠く者として現れる。実に、その始まりそのものを見てみよう。
De bono patientiae 19.3
Diabolus hominem ad imaginem Dei factum impatienter tulit: inde et periit primus et perdidit.
PL 4, 634B悪魔は、神の似姿に造られた人間を忍耐なく受け止めた。それゆえに彼はまず自ら滅び、そして滅ぼしたのである。
De bono patientiae 19.4
Adam, contra coeleste praeceptum, cibi lethalis impatiens, in mortem cecidit, nec acceptam divinitus gratiam patientia custode servavit; et ut fratrem Cain perimeret, sacrificii ejus et muneris impatiens fuit; et quod Esau de majoribus ad minora descendit, primatus suos per impatientiam lentis amisit.
PL 4, 634Bアダムは、天の掟に反して、死をもたらす食物に対して忍耐を欠き、死へと堕ちた。彼は神から授かった恩寵を、忍耐という守りによって保たなかったのである。カインが兄弟を殺すに至ったのも、その兄弟の生贄と供え物について忍耐を欠いたからであった。またエサウが、より大いなる身分からより小さき身分へと落ちたのも、レンズ豆に対する忍耐の欠如によって、自らの長子の権を失ったからである。
De bono patientiae 19.5
Quid Judaïcus populus circa beneficia divina perfidus et ingratus, nonne quod a Deo primum recessit, impatientiae crimen fuit, dum Moysi cum Deo colloquentis moras non potest ferre, profanos deos ausus est postulare, ut itineris sui duces nuncuparet caput bubulum et terrestre figmentum; nec umquam ab eadem impatientia destitit, quominus, semper docilitatis et divinae admonitionis impatiens, Prophetas suos et justos quosque perimendo, ad crucem quoque et ad sanguinem Domini prosiliret.
PL 4, 634Bユダヤの民が、神の恩恵に対して不実かつ恩知らずであったことについては、何を言おうか。彼らがまず神から離れ去ったのは、忍耐の欠如という犯罪ではなかったか。モーセが神と語らうその遅れに耐えることができず、彼らは涜聖の神々を求めるという大胆な行いに及び、牛の頭と地の作り物とを自分たちの旅の導き手と呼んだのである。そして彼らは、この同じ忍耐の欠如をやめることなく、教えを受け入れることと神の訓戒とに常に忍耐を欠いたまま、自分たちの預言者たちと義なる者たちを殺すことによって、ついには主の十字架と血にまで突き進んだのである。
De bono patientiae 19.6
Impatientia etiam in Ecclesia haereticos facit, et, ad Judaeorum similitudinem, contra Christi pacem et charitatem rebelles ad hostilia et furiosa odia compellit.
PL 4, 634C忍耐の欠如はまた、教会の内に異端者を生み出し、ユダヤ人たちと同じように、キリストの和解と愛とに逆らう反逆者たちを、敵意と狂った憎しみへと駆り立てる。
De bono patientiae 19.7
Et, ne longum sit singula recensere, omnia omnino quae patientia operibus suis aedificat ad gloriam, impatientia destruit ad ruinam.
PL 4, 634Cそして、一つ一つを数え上げれば長くなるので言わないが、忍耐がその働きによって栄光へと築き上げるものはすべて、忍耐の欠如が破滅へと崩し去るのである。