De bono patientiae 12.1
Unde unusquisque nostrum cum nascitur et hospitio mundi hujus excipitur, initium sumita a lacrymis, et quamvis adhuc omnium nescius et ignarus, nihil aliud novit in illa psa prima nativitate quam flere.
PL 4, 630Aそれゆえ、我々のひとりひとりは、生まれてこの世界という宿にもてなされるとき、涙をもって始まりとする〔底本は initium sumita。initium sumit と読む〕。そして、いまだすべてを知らず無知でありながらも、その最初の誕生において〔底本は illa psa。illa ipsa と読む〕、泣くこと以外に何も知らない。
De bono patientiae 12.2
Providentia naturali lamentatur, vitae mortalis anxietates et labores et procellas mundi quas ingreditur, in exordio statim suo ploratu et gemitu rudis anima testatur. Sudatur enim quamdiu istic vivitur et laboratur.
PL 4, 630A生まれながらの摂理によって嘆き、これから入っていく死すべき生の不安と労苦と世界の嵐とを、未熟な魂はその始まりのただ中で、泣き声と呻きとによって証しする。実に、この世で生き、働く限り、人は汗を流すのである。
De bono patientiae 12.3
Nec sudantibus et laborantibus possunt alia magis quam patientiae subvenire solatia: quae cum apta sint et necessaria in isto mundo universis, tum magis nobis, qui diabolo impugnante plus quatimur; qui, in acie quotidie stantes, inveterati et exercitati hostis colluctationibus fatigamur; quibus, praeter varias et assiduas tentationum pugnas, in persecutionum quoque certamine patrimonia relinquenda sunt, subeundus carcer, portandae catenae, animae impendendae, gladius, bestiae, ignes, cruces, omnia denique tormentorum ac poenarum genera fide et virtute patientiae perferenda, Domino ipso instruente et dicente: Haec locutus sum vobis ut in me pacem habeatis: in mundo autem pressuram habebitis, sed fidite, quoniam ego vici mundum (Joan. XVI, 33) .
PL 4, 630A汗し労する者たちにとって、忍耐の慰め以上に助けとなるものはほかにない。この慰めは、この世界のすべての者にとってふさわしく必要なものであるが、なかんずく我々にとってはなおさらである。我々は悪魔の攻撃によっていっそう揺さぶられ、日々戦列に立ち、老練で鍛えられた敵との格闘に疲れ果てる者だからである。我々には、さまざまな絶え間ない試みの戦いに加えて、迫害の戦いにおいてもなお、家産を捨てねばならず、牢獄に耐えねばならず、鎖を身に負わねばならず、魂を投げ出さねばならず、剣、猛獣、火、十字架、あらゆる種類の拷問と刑罰を、信仰と忍耐の力とをもって耐え抜かねばならない。主御自らがこう教えて言われたとおりである。「私はこれらのことを汝らに語った。それは汝らが私において平和を持つためである。世界にあっては汝らは苦難に遭うであろう。しかし、心を強くせよ。私は世界に勝ったからである」(ヨハネ16:33)。
De bono patientiae 12.4
Si autem qui diabolo et mundo renuntiavimus, pressuras et infestationes diaboli et mundi crebrius ac violentius patimur, quanto magis patientiam tenere debemus, qua adjutrice et comite omnia infesta toleremus?
PL 4, 630Bしかし、悪魔と世界とを棄てた我々が、悪魔と世界との苦難と攻撃とをより頻繁に、より激しく被るのであれば、なおのこと我々は忍耐を保たねばならないのではないか。忍耐を助け手とし伴侶として、あらゆる敵対するものを耐え忍ぶために。