De bono patientiae 18.1
Sic Job examinatus est et probatus et ad summum fastigium laudis patientiae virtute provectus. Quanta adversus eum diaboli jacula emissa, quanta admota tormenta! Jactura rei familiaris infligitur, numerosae sobolis orbitas irrogatur.
PL 4, 633Cこうしてヨブは試され、証しされ、忍耐の力によって称賛の頂点にまで進められた。悪魔が彼に向けていかに多くの矢を放ち、いかに多くの拷問を加えたことか。家財の喪失が負わされ、多くの子らを失う悲嘆が科された。
De bono patientiae 18.2
Dives in censu dominus, et in liberis pater ditior, nec dominus repente nec pater est. Accedit vulnerum vastitas, et tabescentes ac fluentes artus edax quoque vermium poena consumit.
PL 4, 633C資産において富める主人であり、子らにおいてはさらに富める父であった者が、たちまちにして主人でも父でもなくなった。そこに傷の惨状が加わり、朽ち崩れ流れ落ちる四肢を、貪り食う蛆虫の責め苦がなおも蝕んだ。
De bono patientiae 18.3
Ac, ne quid omnino remaneret quod non Job in suis tentationibus experiretur, armat diabolus et uxorem, illo antiquo nequitiae suae usus ingenio, quasi omnes per mulierem decipere posset et fallere, quod fecit in mundi origine; nec tamen Job gravibus ac densis conflictationibus frangitur quominus inter illas angustias et pressuras suas Dei benedictio victrice patientia praedicetur.
PL 4, 633Cそして、ヨブがその試練において経験しないものが何一つ残らないようにと、悪魔はその妻をも武装させた。あたかも女を通してすべての人を欺き惑わすことができるかのように、世界の初めに行ったのと同じ、あの古くからの悪知恵を用いてのことである。しかしそれでも、ヨブはその重く度重なる闘いによって打ち砕かれることなく、あの苦難と圧迫のただ中にあってもなお、神の祝福が勝利の忍耐によって宣べ伝えられたのである。
De bono patientiae 18.4
Tobias quoque, post justitiae et misericordiae suae opera magnifica, luminum amissione tentatus, in quantum patienter caecitatem pertulit, in tantum granditer Deum patientiae laude promeruit.
PL 4, 634Aトビトもまた、その正義と慈しみの偉大な業ののち、視力の喪失によって試みられたが、忍耐をもって盲目に耐え忍んだその度合いに応じて、忍耐の誉れによって大いに神の御心にかなったのである。