De bono patientiae 1.1
DE patientia locuturus, fratres dilectissimi, et utilitates ejus et commoda praedicaturus, unde potius incipiam quam quod nunc quoque ad audientiam vestram patientiam video esse necessariam, ut nec hoc ipsum quod auditis et discitis, sine patientia facere possitis.
PL 4, 621C忍耐について語り、その益と利するところを説こうとするにあたって、最愛の兄弟たちよ、いったいどこから始めればよいだろうか——ほかでもない、今この講話を諸君が聴くにも忍耐が必要であり、諸君が聞き学ぶこのことさえ忍耐なしには行えない、と見て取れるところから始めるほかはない。
De bono patientiae 1.2
Tunc enim demum sermo et ratio salutaris efficaciter discitur, si patienter quod dicitur audiatur.
PL 4, 621C実に、語られることが忍耐をもって聞かれてはじめて、救いをもたらす話とその理とは、効果をあげて学ばれるのである。
De bono patientiae 1.3
Nec invenio, fratres dilectissimi, inter caeteras coelestis disciplinae vias quibus ad consequenda divinitus praemia spei ac fidei nostrae secta dirigitur, quid magis sit vel utilius ad vitam vel majus ad gloriam, quam ut qui praeceptis dominicis obsequio timoris ac devotionis innitimur, patientiam maxime tota observatione tueamur.
PL 4, 621C最愛の兄弟たちよ、我々の希望と信仰の教えが神より与えられる報いを得るために導かれていく、天来の教えの数々の道の中に、次のことよりも生命にとって有益で栄光にとって大いなるものを、私は見出さない。すなわち、主の戒めに対し恐れと献身の従順をもって身を委ねる我々は、何よりもまず忍耐を、全き遵守をもって守ろうではないか、ということである。