Liber de reparatione lapsi ad Januarium 4.1
Imitare patriarcharum opus (Gen. XXXIV, 25 seqq.) , qui stuprum sororis suae in alienigenarum manus incidentis, non solum horruerunt, sed etiam vindicaverunt. Require tamen, qui ultores fuere peccati. Nonne Simeon atque Levi?
PL 20, 1039C族長たちの業にならえ(創世記34:25以下)。彼らは、異国の者たちの手に落ちた自分たちの姉妹の凌辱を、忌み嫌っただけでなく、報復さえした。だが、罪の報復者となったのは誰かを尋ねよ。シメオンとレビではなかったか。
Liber de reparatione lapsi ad Januarium 4.2
Et tu ex tribu Levi es, qui ecclesiastico servis officio. Simeon autem obauditio interpretatur. Et tu ergo, qui obediens fuisti Deo, inobedientem animam liberare aut vindicare cur cessas?
PL 20, 1039Cあなたもレビの部族の者である。教会の務めに仕えているからだ。シメオンは「聞き従うこと」と解される〔シメオンの名の解き明かし〕。ならばあなたも、神に聞き従う者であったのだから、従わなくなった魂を解放し、あるいはその仇を討つことを、なぜやめているのか。
Liber de reparatione lapsi ad Januarium 4.3
Anima autem fratris tui, soror tua est; quam si passus fueris inter alienigenas servire, peccabis. Sed dicis fortasse, Levita est iste qui cecidit: non ei remedii potest medicina conferri. Erras, frater: recurre ad scholam Medici.
PL 20, 1039Cあなたの兄弟の魂は、あなたの姉妹である。その魂が異国の者たちのあいだで仕えるのを黙認するなら、あなたは罪を犯す。だがおそらくあなたは言うだろう。「倒れたのはレビ人だ。彼には癒やしの薬は与えられえない」。あなたは誤っている、兄弟よ。医者の学び舎に立ち返れ。
Liber de reparatione lapsi ad Januarium 4.4
Ecce in secundo loco, id est, Exodi libro, ubi totius plaga populi vulnusque describitur, etiam Levitae peccasse referuntur; qui priores ad correptionem legislatoris emendati esse perhibentur; et non tam in eis peccati crimen arguitur, quam velox conversio in poenitentiae celeritate laudatur (Exod. XXXII, 1 seqq.) .
PL 20, 1040A見よ、第二の場所、すなわち出エジプト記には、民全体の打ち傷と傷が記されているところで、レビ人たちも罪を犯したと伝えられている。彼らは立法者の叱責を受けて、先に改まったと言われる。彼らにおいては、罪の罪過が咎められるというより、悔い改めの素早さによる速やかな立ち帰りが称えられている(出エジプト記32:1以下)。
Liber de reparatione lapsi ad Januarium 4.5
Cujus rei etiam in Ezechiele meminit Dominus noster, cum dicit de Levitis: Qui primi exierunt a me, cum errasset Israel (Ezech. XLIV, 10) .
PL 20, 1040Aこのことは、エゼキエルにおいても我々の主が思い起こしている。レビ人たちについてこう言う箇所である。「イスラエルが迷い出たとき、まず私から出ていった者たち」(エゼキエル44:10)。
Liber de reparatione lapsi ad Januarium 4.6
Ipse quoque pontifex ad suggestionem populi idolum fabricavit: pro quo orationem fecit Moyses, hoc est, fraterno liberatus est auxilio.
PL 20, 1040A大祭司自身も、民の勧めに従って偶像を造った。そのためにモーセが祈りをなした。すなわち彼は、兄弟の助けによって解き放たれた。
Liber de reparatione lapsi ad Januarium 4.7
Sed dicis fortasse, beatissime: Adhuc nec Levitae sanctificati erant, nec pontifex consecratus, cum istius mali crimen admissum est. Non contradico perspicaciae tuae, quam ex Scripturarum voluminibus concepisti.
PL 20, 1040Bだがおそらくあなたは言うだろう、いとも福なる人よ。「この悪の罪過が犯されたとき、レビ人たちはまだ聖別されておらず、大祭司も聖別されていなかった」と。私はあなたの洞察に反論しない。あなたはそれを聖書の巻物から得たのである。
Liber de reparatione lapsi ad Januarium 4.8
Tamen sic possem respondere tibi secundum apostolicam sententiam, qua loquitur ad Hebraeos (Hebr. VII, 9, 10) ; quia in Abrahae lumbis latens Levi decimas Melchisedech dedit, et accepit.
PL 20, 1040Bそれでも私は、使徒がヘブライ人に語る言葉(ヘブライ7:9–10)に従って、あなたにこう答えることもできよう。アブラハムの腰の中に潜んでいたレビは、メルキゼデクに十分の一を与え、また受けたのだ、と。
Liber de reparatione lapsi ad Januarium 4.9
Aut ipsi Aaron quid tibi minus videtur fuisse de pontificali honore vel gradu, cum Aegyptum signis percussit horrendis, et egrediens nocte cum populo, sanctum celebravit pascha? Scimus autem quia sine sacerdote pascha non poterat celebrari.
PL 20, 1040Bそれとも、アロン自身に、大祭司の栄誉や位が欠けていたと、あなたには思えるのか。彼がおそろしいしるしでエジプトを打ち、夜に民とともに出て行って、聖なる過越を祝ったときに。しかし我々は知っている、祭司なしには過越を祝うことができなかったことを。