バキアリウスfl. c. 400

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Liber de reparatione lapsi ad Januarium

Caput XXIII 第XXIII章

Bachiarius · Liber de reparatione lapsi ad Januarium · PL 20, 1062A · 5 sectiones

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 23.1

1

Et tu ergo lava stolam tuam in fonte lacrymarum: fortasse poteris byssum castitatis imitari. Quid si donaverit tibi purpuram, et tu pro nomine ejus succum tui cruoris effundas? Coccum autem abundare tibi poterit, si erubueris in iis quae antea gessisti.

PL 20, 1062A

だから、あなたも、涙の泉であなたの長衣を洗え。そうすれば、おそらく貞潔の亜麻布に倣うことができるであろう。では、もし主があなたに紫を授け、あなたがその名のために自らの血の汁を注ぎ出すとしたら、どうであろうか。緋はあなたに豊かにあるであろう。以前に行ったことを恥じて赤面するなら。

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 23.2

2

Nec deerit tibi hyacinthus, si livore obcalueris corpus tuum, et in servitutem redegeris (I Cor. IX, 27) . Ac sic cum his coloribus fortasse poteris in tabernaculum Domini misceri quandoque.

PL 20, 1062A

青〔hyacinthus〕もあなたに欠けないであろう。あなたが青黒い打ち傷で自らの体を固くし、これを隷属させるなら(一コリント9:27)。こうして、これらの色とともに、あなたはいつか主の幕屋に織り込まれることができるであろう。

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 23.3

3

Hoc, dilectissime frater, tui amore et dolore compulsus, etiam supra vires meas possibilitatemque tentavi.

PL 20, 1062B

愛する兄弟よ、これを、あなたへの愛と痛みに駆られて、私は自分の力と可能性を超えてまで試みた。

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 23.4

4

Tu habebis in die judicii duplicem poenam, si velut aspides surdae, incantationis nostrae verba respueris (Psal. LVII, 5) ; aut spernendum credideris, aut rogantis verbum, aut monentis consilium, aut dolentis affectum.

PL 20, 1062B

あなたは裁きの日に二重の刑罰を受けるであろう。もし耳の聞こえない蛇のように、我々の呪文の言葉を退けるなら(詩篇57:5)。嘆願する者の言葉も、諭す者の忠告も、悲しむ者の情も、蔑むべきものと見なすなら。

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 23.5

5

Jesus Christus Filius Dei sublata tibi per invidiam diaboli, in duplum tua bona restituat; sicque reconcilieris Domino, ut etiam pro nobis qui amici tui sumus, intervenire merearis in Domino nostro Jesu Christo. Amen.

PL 20, 1062B

神の子イエス・キリストが、悪魔の妬みによってあなたから奪われた善いものを、二倍にして返すように。そして、あなたが主と和解し、我々、すなわちあなたの友である者たちのためにも、我々の主イエス・キリストにあって執り成しをするにふさわしくなるように。アーメン。