バキアリウスfl. c. 400

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Liber de reparatione lapsi ad Januarium

Caput XIV 第XIV章

Bachiarius · Liber de reparatione lapsi ad Januarium · PL 20, 1050C · 10 sectiones

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 14.1

1

Attolle ergo animos, frater, erige oculos quos conscientiae pudor inclinavit; nec te inimica desperatio confringat.

PL 20, 1050C

それゆえ心を高く上げよ、兄弟よ。良心の恥が伏せさせたその目を上げよ。敵意ある絶望に打ち砕かれるな。

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 14.2

2

Ecce Absalon qui fratrem occiderat, per amicorum suffragia regis veniam promeretur (II Reg. XIV, 23) : ita ut etiam osculum pacis et praesentiam vultus Christi non desperet exposcere.

PL 20, 1050C

見よ、兄弟を殺したアブサロムは、友人たちの取りなしによって、王の赦しを得る(サムエル記下14:23)。そのため彼は、平和の口づけと、キリストの顔の前に出ることさえ、絶望せずに願い求める。

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 14.3

3

Et tu ergo quos amicos Davidis esse nosti, qui quondam pater tuus, quando non peccaveras, fuit, humilis esto et acclinis, ut quod a te non potes, per illorum suffragia merearis.

PL 20, 1051A

あなたもまた、ダビデの友であると知っている人々に対して、へりくだり、身をかがめよ。ダビデは、あなたが罪を犯していなかったとき、かつてあなたの父であった。あなた自身ではできないことを、その人々の取りなしによって得るためである。

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 14.4

4

Ac si forte duri fuerint in audiendo, opportune, importune non desinas supplicare; quia Absalon per injuriam meruit, quod per amicitiam impetrare non potuit; et quod pro meritis non meruit, per injuriam obtinuit.

PL 20, 1051A

もし彼らが聞き入れるのにかたくなであったとしても、時が良くても悪くても、嘆願するのをやめるな。アブサロムは、友情によって取りつけられなかったものを、不当な仕打ちを通して得たのだから。功績によって得られなかったものを、不当な仕打ちによって手に入れたのである。

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 14.5

5

Vis scire quod plerumque per occasionem injuriae sancti pro peccatoribus deprecantur? Beatus ille unus ex quatuor, confessorum caput et martyrum, cum ab insano populo lapidibus urgeretur, in ipso exitu Israel de Aegypto (Psal. CV, 1) , id est animae de corpore discedentis, genu flexo, patri pro peccatoribus supplivavit (Act. VII, 59) : Magistri nostri secutus exemplum, qui persequenti semetipsum populo veniam postulabat (Luc. XXIII, 34) .

PL 20, 1051A

知りたいか、聖徒たちがしばしば、不当な仕打ちの機会に、罪人たちのために嘆願することを。あの福なる者、四人のうちの一人〔unus ex quatuor の数が何を言うかは定かでない。ミーニュの脚注によれば、アンブロシアナ写本は ex septem(七人のうちの一人。使徒言行録6:5)と読む〕、告白者たちと殉教者たちの頭は、狂った民に石で責め立てられたとき、イスラエルがエジプトから出る(詩篇105:1)〔引かれた句は詩篇113:1〕まさにそのとき、すなわち魂が体から去るとき、ひざをかがめて、父に罪人たちのために嘆願した〔底本は supplivavit。supplicavit と読む〕(使徒言行録7:59)。我々の師の模範に従ったのである。師は、自分を迫害する民のために赦しを願った(ルカ23:34)。

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 14.6

6

Ecce vides, ubi occasio precum nascitur ex injuria et poena sanctorum. Nec hoc ideo dicimus, ut tu per contumeliam beatorum suffragia merearis; sed consilium damus, ut si pro magnitudine sceleris tui supplicare non ausi sunt, importunitatis tuae injuriam patientes, facilius pro eo a quo laesi sunt, audiantur.

PL 20, 1051B

見よ、あなたは見る、祈りの機会が聖徒たちへの不当な仕打ちと刑罰から生まれる場面を。我々がこう言うのは、あなたが福なる者たちへの侮辱によって取りなしを得るためではない。むしろ、こう勧めるのである。彼らがあなたの悪行の大きさゆえに嘆願する勇気を持てなかったなら、あなたのしつこさという不当な仕打ちを受けることで、自分たちを傷つけた当の者のために嘆願するとき、より容易に聞き入れられるだろう、と。

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 14.7

7

Incende hordeum finitimum tibi, quod est in agro (II Reg. XIV, 30) ; quia lingua ignis est (Jac. III, 6) , ager autem est hic mundus.

PL 20, 1051B

あなたの隣にある、畑の大麦に火をつけよ(サムエル記下14:30)。舌は火であり(ヤコブ3:6)、畑とはこの世界だからである。

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 14.8

8

Sic quandocumque coeperis vitae bonae fructibus derogare, et dicere: ecce quales sunt sancti, qui pro peccatoribus non audent rogare: ubi est quotidiana merces operis? tunc incensa per linguam tuam sanctorum spes incitabitur ad fiduciam deprecandi; quia cognoscent te ad hanc necessitatem, utilitatis tuae causa, non vitio detractionis impactum: sicut Absalon, non ob hoc segetem Joab incendit, quod nocere vellet ei tamquam inimico; sed ut vel sic ad detrahentem sibi respiceret, quem non audierat blandientem; et ita ejus praesentiam mereretur, qui Christi erat proximus vel amicus.

PL 20, 1051B

このように、あなたが善い生活の実りをけなし、こう言うときにはいつでも。「見よ、聖徒たちとはこのような者たちだ。罪人たちのために願い出る勇気がない。日々の働きの報いはどこにあるのか」。そのとき、あなたの舌によって燃やされた聖徒たちの希望は、嘆願する確信へと駆り立てられるであろう。彼らは、あなたがこの必要へと、中傷の悪徳からではなく、あなた自身の益のために追い込まれたと知るからである。アブサロムも、ヨアブを敵として害したいと思ったからではなく、自分を中傷する者にせめてそのようにして目を向けさせるために——ヨアブは、へつらうアブサロムの言葉には耳を貸さなかったから——ヨアブの麦畑に火をつけたのである。こうして彼は、キリストの近しい者、あるいは友であった者の、面前に出ることを得た。

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 14.9

9

Fructus enim sanctorum qui secundum homines est in hordeo, non incongruenter accipitur: qui vero secundum Deum, in tritico poterit aestimari; quia non dubium est, sanctos utrumque seminare secundum Apostolum, providentes bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus (Rom. XII, 17) .

PL 20, 1051C

聖徒たちの実りのうち、人々に従うものは、大麦において解されても不適当ではない。神に従うものは、小麦において見積もられうる。使徒に従って、聖徒たちが両方を蒔くことは疑いない。彼らは「神の前だけでなく、人々の前でも、善いことを心がけている」(ローマ12:17)からである。

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 14.10

10

Et ideo Absalon hordeum finitimum sibi, id est, conversationem quae inter homines agebatur, incendit: ad illud vero quod coram Deo est, pervenire non potuit, quia illud solus Pater agnovit.

PL 20, 1051C

それゆえアブサロムは、自分の隣にある大麦、すなわち人々のあいだで営まれていた暮らしに火をつけた。だが神の前にあるものには至ることができなかった。それを知っているのは父だけだからである。