Liber de reparatione lapsi ad Januarium 21.1
Sed et tu frater, quisquis tibi hoc suaserit, exsecrare. Aspice enim, quia numquam in sacrificiis pecora senio confecta jugulantur, sed ubique, aut agnus, aut vitulus, aut hircus, aut haedus immolatur (Exod. XXIX et alibi) , id est, tenera adhuc parva, vel modica peccata.
PL 20, 1059Aしかし兄弟よ、あなたも、あなたにこれを勧める者が誰であれ、忌み嫌え。見よ、犠牲において、老いて衰えた家畜が屠られることは決してなく、どこでも、子羊か子牛か雄山羊か子山羊が献げられる(出エジプト記29ほか)。すなわち、なお柔らかな、小さな、ささやかな罪である。
Liber de reparatione lapsi ad Januarium 21.2
In uno tamen loco Eliam legimus bovem obtulisse, sed hoc semel tantum (III Reg. XVIII, 33) . Hoc uni licuit Salvatori, qui inveterata totius populi peccata jugulavit. Sed nec tu putes adhuc haedum tenerum tuum esse peccatum. Mihi crede, hircus est.
PL 20, 1059Aとはいえ、ただ一つの箇所でだけ、エリヤが牛を献げたと読む。だがそれは一度きりである(列王記三18:33)。これは、ただ一人の救い主にだけ許された。彼は全民の古びた罪を屠ったのである。だがあなたも、自分の罪がなお柔らかな子山羊だと思ってはならない。私を信じよ、雄山羊である。
Liber de reparatione lapsi ad Januarium 21.3
Ecce per quot terrarum tractus fetoris tui, hoc est, famae turpis opinio peragravit. Qualiter ergo quod ita fetet, non hircus esse dicitur? Propheta beatum dicit esse eum, qui tenet parvulos Babylonis, alliditque ad petram (Psal. CXXXVI, 9) .
PL 20, 1059B見よ、あなたの悪臭、すなわち醜い評判のうわさが、どれほどの地域を巡り歩いたことか。では、これほど臭うものが、なぜ雄山羊でないと言われようか。預言者は、バビロンの幼子たちをつかんで岩に打ちつける者を幸いな者と言う(詩篇136:9)。
Liber de reparatione lapsi ad Januarium 21.4
Et tu exspectas, donec gigas tuus inimicus efficiatur? Sed si vis scire, jam gigas est. Mox enim ut cupierunt filii Dei filias hominum, nati sunt inde gigantes (Gen. VI, 4) : quod enormis nimium et ultra staturam peccaminum reliquorum gigantis forma est.
PL 20, 1059Bそれなのに、あなたは、あなたの敵が巨人となるまで待つのか。だが知りたければ、それはすでに巨人である。神の子らが人の娘たちを欲するや否や、そこから巨人たちが生まれた(創世記6:4)。ほかの罪の背丈を超えて並外れて大きいのが、巨人の姿だからである。
Liber de reparatione lapsi ad Januarium 21.5
Ac si quis est fortasse, qui dicat, quia David eam quam adulteravit, etiam in conjugium suae societatis adsciverit (II Reg. XI, 27) ; non est causa consimilis: haec enim conjux regis, illa autem uxor militis fuit.
PL 20, 1059Cもしかすると、ダビデは自分が姦通を犯した女を、自分との交わりの結婚にまで迎え入れたではないか、と言う者がいるかもしれない(サムエル記下11:27)。だが、事情は同じではない。この女は王の妻であり、あの女は兵士の妻であったからである。
Liber de reparatione lapsi ad Januarium 21.6
Ille utpote homo terrenus, potuit factione subdolae artis interfici: Rex autem iste coelestis est, cujus uxor corrupta est atque violata. Nequaquam ei passio mortis approximat, qui non est temporalis, sed aeternus.
PL 20, 1059Cあの者は地上の人であったから、狡猾な術の企てによって殺されることができた。しかしこの王は天の王であり、その妻が汚され、犯されたのである。永遠であって時の内にない者に、死の受難は決して近づかない。
Liber de reparatione lapsi ad Januarium 21.7
Et tamen David, non praesente Uria Hethaeo, quamvis milite suo, quamquam homine terreno, praesumpsit sibi concubitum Bethsabee.
PL 20, 1059Cそれでもダビデは、ヘト人ウリヤが――自分の兵士であり、地上の人間であるにもかかわらず――居合わせないうちに、バテシバとの同衾を敢えて自分のものにした。
Liber de reparatione lapsi ad Januarium 21.8
Nonne, non solum ingerere ei, sed etiam extorquere conatus est (Ibid. 13) , ut post cibum potumque quem subdola arte largius jusserat ministrari, domi suae toroque cubitaret?
PL 20, 1059C彼はウリヤに、押しつけるだけでなく、無理にでも取りつけようとしたではないか(サムエル記下11:13)。狡猾な術で豊かに給仕するよう命じた飲食のあと、自分の家で床に就かせようとして。
Liber de reparatione lapsi ad Januarium 21.9
Tu qualiter vivente viro ac praesente, simul et Rege, quod his majus est, immortali atque perpetuo, concubitum tibi adulterae vindicabis? Sed fortasse dicas: Agnita stupri causa, vir ejus eam dejecit ac repulit.
PL 20, 1059Cあなたは、夫が生きており、しかも居合わせ、さらにそれにまさって、不死にして永遠の王でもあるというのに、姦通を犯した女との同衾を、どうして自分のものとして要求するのか。だが、あなたはおそらくこう言うであろう。「姦淫の事情が知れたとき、彼女の夫は彼女を追い出し、退けた」。
Liber de reparatione lapsi ad Januarium 21.10
Fallis te, fratrer, quia per Prophetam ipse proclamat: Quis liber repudii matris vestrae, quo eam dimisi? (Isai. L, 1.) Et alibi: Numquid qui cadit, non resurget? aut avertens non convertatur?
PL 20, 1060Aあなたは自分を欺いている、兄弟よ〔底本は fratrer。frater と読む〕。夫自身が預言者を通して宣言しているからである。「汝らの母の離縁状はどこにあるのか。それによって私は彼女を離縁したのか」(イザヤ50:1)。また別の箇所にこうある。「倒れる者は、起き上がらないのか。背を向ける者は、立ち返らないのか」。
Liber de reparatione lapsi ad Januarium 21.11
Quare non poenitet populus meus a malitiis suis, et detenti in propositione sua maligna, noluerunt reverti ad me (Jerem. VIII, 4, 5) ?
PL 20, 1060A「ではなぜ、私の民は自らの悪を悔い改めず、自分の悪しき企てに捕らえられて、私のもとへ帰ることを望まなかったのか」(エレミヤ8:4, 5)。
Liber de reparatione lapsi ad Januarium 21.12
Ecce propheta ex praecepto Domini meretricem duxit uxorem (Ose. I, 2 seqq.) ; et tu dicis animam ad perditionem a Deo esse projectam?
PL 20, 1060A見よ、預言者は、主の命令によって遊女を妻に迎えた(ホセア1:2以下)。それなのにあなたは、魂が神によって滅びへと投げ捨てられたと言うのか。
Liber de reparatione lapsi ad Januarium 21.13
Sed nec ego contradico huic conjugio, si potes talem fructum ex hoc matrimonio procreare, qualis processit de Bethsabee atque David, quem Dominus per prophetam Dirigiam, hoc est, in verbo Domini, nuncupavit (II Reg. XII, 25) , qui inter homines dictus est Salomon, hoc est, Pacificus, et universi orbis, id est, totius hominis tenuit principatum.
PL 20, 1060Aだが私も、この結婚に反対はしない。もしあなたが、バテシバとダビデから生まれたような実を、この結婚から生み出せるのなら。その子を、主は預言者を通して「ディリギア」〔底本は Dirigiam。ミーニュの脚注は、これをエディドヤ(Jedidia)の名の崩れとし(アンブロジアーナ写本は Dirigam)、名の意味は「主に愛された者」であって、「主の言葉において」はテオドティオン訳の「主の名において」(ἐν ὀνόματι κυρίου)から来るとする。綴りは刷りのまま音写した〕、すなわち「主の言葉において」と名づけた(サムエル記下12:25)。人々のあいだではソロモン、すなわち「平和をもたらす者」と呼ばれ、全世界、すなわち全人の統治を保った者である。
Liber de reparatione lapsi ad Januarium 21.14
Talis filius nascitur ex poenitentia: talem parturiunt gemitus et lamenta plangentium. Denique ipse beatus David, cum in adolescentia sua cum adultera deprehensus sit, in senectute cum virgine invenitur (III Reg. I, 1 seqq.) ; ut intelligamus, quia post peccatum longa castitas imitatrix est virginitatis.
PL 20, 1060Bそのような子は、悔い改めから生まれる。そのような子を産むのは、悲しむ者たちの呻きと嘆きである。実に、福なるダビデ自身、若いときには姦通の女とともにいるところを捕らえられたが、老いたときにはおとめとともにいるところを見いだされる(列王記三1:1以下)。罪ののち、長く保たれた貞潔はおとめの身に似たものであると、我々が悟るためである。
Liber de reparatione lapsi ad Januarium 21.15
Sed et tu imitare Davidem, ut quam habuisti in corruptelae vitio collegam, habeas in poenitentiae labore consortem: non ut conjuncti poeniteatis, sed ut separati ad alterutrum, unum opus agendo jungamini; quia fumantem adhuc de incendio titionem, cito vorax flamma comprehendit.
PL 20, 1060Bあなたもダビデを見習え。堕落の悪徳において仲間であった女を、悔い改めの労苦においても道連れとするように。結びついたまま悔い改めるのではなく、互いに離れたままで、一つのわざを行うことによって結ばれよ。なおも火事から煙を上げている燃えさしを、貪り食う炎がたちまち捕らえるからである。