バキアリウスfl. c. 400

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Liber de reparatione lapsi ad Januarium

Caput XV 第XV章

Bachiarius · Liber de reparatione lapsi ad Januarium · PL 20, 1052A · 11 sectiones

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 15.1

1

Sed forsitan dicas: Persuasio tua quietum requirit hominem vel securum; me autem necesse est quotidie persecutorem saeculi formidare, qui in me dedecus proximae suae optat ulcisci.

PL 20, 1052A

しかし、あなたはおそらくこう言うであろう。「あなたの勧めは、静かで安全な人を求めている。だが私は、世の迫害者を日々恐れねばならない。彼は私に対して、自分の近親の女の受けた恥辱の仇を討とうと望んでいるのだ」。

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 15.2

2

Si ergo tale aliquid pertimescis, ecce sex refugii civitates (Jos. XX, 2 seqq.) , quas, si placet, ingredere.

PL 20, 1052A

では、そのようなことを何か恐れているなら、見よ、逃れの町が六つある(ヨシュア記20:2以下)。よければ、それらに入れ。

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 15.3

3

Ac si forte pro conscientia peccatorum, illas quae sunt in terra repromissionis, hoc est, in Ecclesia, intrare non audeas; est Bosor ultra Jordanem in solitudine, quae interpretatur angustia; id est, cellula monasterii parva vel modica; et optime tibi conveniet, quia de sorte Ruben est, et ipse torum patris maculavit illicite (Gen. XLIX, 4) .

PL 20, 1052A

もし罪の自覚ゆえに、約束の地にある町々、すなわち教会にある町々に入る勇気がないのであれば、ヨルダンの向こうの荒れ野にベツェル〔Bosor〕がある。これは「狭さ」と解される。すなわち、修道院の小さな、ささやかな庵である。それはあなたに最もよくふさわしいであろう。ルベンの割り当てに属するからであり、そのルベン自身が、許されないやり方で父の寝床を汚したからである(創世記49:4)。

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 15.4

4

Est et Ramoth de sorte Gad, quae interpretatur excelsa mors, vel visio mortis. Vere enim excelsa mors, poenitentia dicenda est, cum mortificatis membris deducatur homo ad excelsa coelorum unde fuerat ante dilapsus: sive juxta istam humilem mortem quae generaliter omni carni imminet, illa ad comparationem ejus rationabiliter excelsa nominatur; quia multo nobilius est per poenitentiam mori, quam communi hac morte dissolvi.

PL 20, 1052A

ガドの割り当てにはラモトもある。これは「高い死」あるいは「死の幻」と解される。実に、悔い改めこそ「高い死」と言うべきである。肢体を死なせることで、人は、かつてそこから滑り落ちた天の高みへと導かれるからである。あるいはまた、すべての肉に一般にのしかかる、この低い死と比べるなら、悔い改めの死は道理にかなって「高い」と呼ばれる。悔い改めによって死ぬことは、この共通の死によって解体されるよりも、はるかに高貴だからである。

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 15.5

5

Si autem visionem mortis sentire velimus, ita potest intelligi; quia cum sumus in poenitentia constituti, et ante oculos nobis ponimus gehennae infernique tormenta, videmus ipsam speciem mortis, de qua poenitentiae beneficio liberamur.

PL 20, 1052B

他方、「死の幻」を感じ取ろうとするなら、こう解することができる。我々は悔い改めのうちに置かれているとき、ゲヘナと冥界の責め苦を目の前に据え、死そのものの姿を見るのであり、悔い改めの恩恵によってそこから解放されるからである。

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 15.6

6

Tantum memineris te in ancillae filii civitate agere poenitentiam; quia Omnis qui peccat, servus est peccati (Joan. VIII, 34); et formam servi accipiens, necesse est humilies teipsum usque ad mortem (Philipp. II, 7, 8) .

PL 20, 1052B

ただ、あなたが悔い改めを行うのは、侍女の子の町〔ガドが侍女ジルパの子であることから、ガドの割り当ての町ラモトを言うと取った〕においてであることを忘れるな。「罪を犯す者は皆、罪の僕である」(ヨハネ8:34)からであり、また、僕の姿を取る以上、あなたは死に至るまで自らを低くせねばならない(フィリピ2:7, 8)。

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 15.7

7

Est Gaulon in finibus Manasse, quae interpretatur volutatio, ut tu memineris tibi in cilicio et cinere esse volutandum: et hoc in finibus Manasse, qui interpretatur oblivio, ut obliviscens ea quae ante gessisti, in priora te extendas (Philipp. III, 17) .

PL 20, 1052C

ゴラン〔Gaulon〕はマナセの境にある。これは「転げ回ること」と解される。あなたが荒布と灰の中で転げ回らねばならぬことを忘れぬようにするためである。しかもそれはマナセの境にあり、マナセは「忘却」と解される。あなたが以前に行ったことを忘れて、前のものへと身を伸ばすためである(フィリピ3:17)〔引かれた句はフィリピ3:13〕。

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 15.8

8

Hic ergo inhabita, ut per angustias, mortem et volutationem, iram persecutoris evadas et spem salutis invenias.

PL 20, 1052C

だから、ここに住め。狭さと死と転げ回りを通って、迫害者の怒りを逃れ、救いの希望を見いだすためである。

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 15.9

9

Tum deinde in his si quid utiliter gesseris, etiam ad Cades in terra repromissionis, quae est in Galilaea, poteris pervenire: quae interpretatur sancta; ut cum in tribulatione opus corruptionis abjeceris, etiam ad sanctam tibi Ecclesiam tribuatur accessus; et in sortem Nephthalim, quae dicitur vitis remissa (Gen. XLIX, 21), ut de sacramento dominici sanguinis participare merearis.

PL 20, 1052C

そののち、これらの中で何か益あることを行ったなら、ガリラヤにある約束の地のケデシュ〔Cades〕にも至ることができるであろう。これは「聖なる」と解される。苦難のうちに腐敗のわざを投げ捨てたとき、聖なる教会へ近づく道があなたに与えられるためであり、また、「放たれたブドウの木」と言われるナフタリの割り当てにも〔至る〕ためである(創世記49:21)〔vitis remissa は、ウルガタの創世記49:21(cervus emissus、放たれた雌鹿)とは合わず、七十人訳の「放たれた若枝」(στέλεχος ἀνειμένον)に当たる。刷りのまま訳した〕。それは、主の血の秘跡にあずかるにふさわしくなるためである。

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 15.10

10

Sed nec Hebron aditus tibi claudatur, quae interpretatur conjunctio, sive conjugium. Revertatur enim anima tua ad virum suum, id est, ad spiritum Dei, a quo pro tempore peccaminum fuerat viduata.

PL 20, 1052D

しかし、ヘブロンへの入り口もあなたに閉ざされてはならない。これは「結合」あるいは「結婚」と解される。あなたの魂は、罪の時のあいだ夫を失ってやもめとなっていたが、その夫、すなわち神の霊のもとへ帰るべきだからである。

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 15.11

11

Sicque etiam sextam civitatem Sichem quam Joseph noster in haereditatem consequitur, propter quod ibi sepultus est, valebis intrare: quae interpretatur humerus, sive labor; ut ostendas te per laborem poenitentiae, ab errore tuo Christi humeris reportatum (Luc. XV, 4) , et adjunctum nonaginta novem ovibus, effectumque centesimum, quia ipsa Sichem ab alienigenis centum agnis scribitur comparata (Gen. XXXIII, 19) .

PL 20, 1053A

こうして、第六の町シケムにも、あなたは入ることができるであろう。これは我々のヨセフが、そこに葬られたゆえに相続地として得た町である。これは「肩」あるいは「労苦」と解される。あなたが、悔い改めの労苦を通して、自らの迷いからキリストの肩に担われて連れ戻され(ルカ15:4)、九十九匹の羊に加えられて百匹目となったことを示すためである。シケムそのものが、異国の者たちから百匹の子羊で買われたと記されているからである(創世記33:19)。