バキアリウスfl. c. 400

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Liber de reparatione lapsi ad Januarium

Caput I 第I章

Bachiarius · Liber de reparatione lapsi ad Januarium · PL 20, 1037A · 6 sectiones

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 1.1

1

Nisi vererer, beatissime frater, ne inter simulatos amicos Job mihi portio poneretur, qui videntes plagam ejus, veluti qui non haberet consolationem, jugi silentio quieverunt; prope fuerat, ut et ego superposita manu ori, et obturata fistula linguae, januas labiorum meorum taciturnitate concluderem.

PL 20, 1037A

いとも福なる兄弟よ、もし私が、ヨブの偽りの友たちの中に私の分が置かれはしまいかと恐れていなかったなら、私もまた、口に手を置き、舌の笛に栓をして、唇の戸を沈黙で閉ざしてしまうところであった。彼らはヨブの打ち傷を見て、慰めなど無い者を見るかのように、絶え間ない沈黙にとどまったのである。

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 1.2

2

Sed absit hoc a fide mea, ut aliquam dicam plagam esse, quae non habeat consolationem; cum mihi Propheta proclamet: Numquid medicus non est in Galaad, aut resina non est illic (Jerem. VIII, 22) ?

PL 20, 1037A

しかし、慰めの無い打ち傷があるなどと私が言うことは、私の信仰から遠くあれ。預言者が私に向かって叫んでいるからである。「ギレアドに医者はいないのか。そこに乳香はないのか」(エレミヤ8:22)。

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 1.3

3

Galaad enim interpretatur acervus testis: et hunc acervum testem, totum canonem divinorum librorum esse sentimus; ubi indissolubilium cumulus testimoniorum, ut quidam congestus est lapidum: in quo cumulo medicus verus, noster Dominus Jesus Christus, si quaesitus fuerit, invenitur.

PL 20, 1037A

ギレアドとは「証しの塚」と解される〔ギレアドの名の解き明かし〕。そして我々は、この証しの塚とは神の書物の正典の全体であると解する。そこには、解けることのない証しが積み重なっていて、あたかも石を積み上げたようである。その積み重なりの中で、まことの医者、我々の主イエス・キリストが、求められるならば見いだされる。

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 1.4

4

Resina autem quid est, nisi continentiae virtus, quae dissoluta conjungit et scissa conglutinat? Quod nos scientes, non dubitamus ad consolationem ipsius plagae quae contigit, oris nostri lamenta miscere.

PL 20, 1037B

では乳香とは、自制の徳でなくて何であろう。それは、ほどけたものを結び合わせ、裂けたものを接ぎ合わせる。これを知っているゆえに、我々は、起こったその打ち傷を慰めるために、自分の口の嘆きを交えることをためらわない。

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 1.5

5

Audivimus enim horrendae cladis excidium: audivimus exsultantem de ruina militis Christi Satanam; et jubilatio vocis quam in triumpho suo diabolicus dedit exercitus, ad aures nostras usque pervenit: et testem Deum invoco super animam meam (II Cor. I, 23) , quia sunt mota viscera mea; et ita commoverunt se ossa mea, ut omnem partem corporis mei sentirem eadem plaga torqueri.

PL 20, 1037B

我々は恐ろしい破滅の滅びを聞いた。キリストの兵士が倒れたことをサタンが喜び躍るのを聞いた。悪魔の軍勢がその凱旋で上げた歓声は、我々の耳にまで届いた。私の魂にかけて神を証人として呼ぶ(二コリント1:23)。私の心の奥底は動かされ、私の骨は震え、体のあらゆる部分が同じ打ち傷に苛まれるのを感じたほどである。

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 1.6

6

Neque enim absque damno meo hoc accidisse dixerim malum, ubi membrum corporis mei diabolica sagitta percussit, cum Apostolus dicat: Si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra (I Cor. XII, 26) .

PL 20, 1037B

実際、私の体の肢体の一つが悪魔の矢に撃たれたのに、この悪が私の損害なしに起こったとは、私は言えまい。使徒が言うからである。「一つの肢体が苦しむなら、すべての肢体がともに苦しむ」(一コリント12:26)。