Liber de reparatione lapsi ad Januarium 10.1
Jam vero illud quale est, quod a quibusdam audivimus dici: ut illa vel ille, qui criminis peccatique consortes sunt, veluti in matrimonio conjugioque jungantur. Absit hoc a christiani oris eloquio.
PL 20, 1046Aでは、ある人々から言われていると我々が聞いたことは、どう評すべきか。罪過と罪の仲間である女と男が、あたかも結婚と夫婦の関係においてのように、結び合わされるべきだという。これは、キリスト教徒の口の言葉から遠くあれ。
Liber de reparatione lapsi ad Januarium 10.2
Serpentis est ista suggestio, ut illius quem occidit, etiam cadaver assumat. Nonne simile est, si quis percussus graviter, extremo anhelet in fine; et hunc terrenus medicus, si forte visitaverit, quia non posse vivere suspicetur, hortetur occidi?
PL 20, 1046Aそれは蛇の誘いである。自分が殺した者の、その屍さえも取り込もうとするのだ。これは、ある人が重く打たれて最期にあえいでいるとき、地上の医者がたまたま見舞い、その者が生きられないと見て、殺してしまうよう勧めるのと同じではないか。
Liber de reparatione lapsi ad Januarium 10.3
Simile est sine dubio quod dicitur: Inventus est frater, aut soror, concupiscentiae telo graviter vulneratus: huic cum sceleris sui nuptiae suadentur; quid aliud dicitur nisi occidatur, quia vivere aut evadere non poterit de hac plaga?
PL 20, 1046A言われていることは、疑いなく同じである。兄弟あるいは姉妹が、欲望の矢で重く傷ついているのが見いだされた。その者に自らの悪行との婚礼が勧められるとき、それは「殺されよ、この打ち傷から生き延びることも、逃れることもできないのだから」と言うのでなくて何であろう。
Liber de reparatione lapsi ad Januarium 10.4
Nescis fortasse, quae poena maneat desperantem? Ille nuntius Saulis mortis (II Reg. I, 2 seqq.) cum ad David venisset, et referret ei inimicum suum esse prostratum; David causam mortis inquirens, audivit ab eo, quod ipse nuntius illum suo gladio peremit, addens et dicens: Quia videbam quod ictu illati in se vulneris non erat victurus (Ibid., 10) ; quem David statim morte damnavit; cum percussum ab hostibus desperasset esse victurum, et eum sublata spei fiducia jugulasset.
PL 20, 1046Bあなたはおそらく知らない、絶望する者にどんな刑罰が待っているかを。サウルの死の使者(サムエル記下1:2以下)は、ダビデのもとに来て、彼の敵が打ち倒されたと告げた。ダビデが死の理由を問うと、その使者自身が自分の剣でサウルを殺したと、彼から聞いた。使者はこう言い添えた。「私は、自分に加えられた傷の一撃のために、彼がもう生きられないと見たからである」(サムエル記下1:10)。ダビデはただちに彼を死刑に処した。敵に打たれた者は生き延びられないと絶望し、希望の確信を取り去って殺したからである。
Liber de reparatione lapsi ad Januarium 10.5
Quin immo more Davidico scindantur vestimenta cordis et pectoris: flebilis vox tollatur in planctum: doceatur lamentum Israeliticus populus, id est plebs ecclesiastica, et dicat: Subleva lapides tuos super altitudines tuas, et cogita de interfectis tuis, quomodo ceciderunt potentes in praelio.
PL 20, 1046Bいや、むしろダビデのやり方で、心と胸の衣を引き裂くがよい。涙の声を嘆きへと上げるがよい。イスラエルの民、すなわち教会の民は哀歌を教えられ、こう言うがよい。「汝の石を、汝の高みの上に積み上げよ。そして、汝の殺された者たちを思え。力ある者たちは、戦いでいかに倒れたことか」。
Liber de reparatione lapsi ad Januarium 10.6
Non nuntietur hoc in Geth, neque praedicetur in viis Ascalonis, ne forte laetentur filiae alienigenarum et exhilarentur filii incircumcisorum (Ibid., 19, 20) ; et reliqua, quae continentur lamenti ipsius edicto; et dicat, aut loquatur: ecce prohibetur ne in terminis Geth, neque in finibus Ascalonis, hoc est, in notitiam saecularium sive hominum mundanorum, casus fratris vel ruina seminetur: et nos passi sumus, non solum ipsam quam incolit civitatem, sed etiam totum orbem famae ipsius desperatione compleri?
PL 20, 1046C「ガトでこれを告げるな。アシュケロンの通りで知らせるな。異国の民の娘たちが喜び、割礼を受けない者の子らが歓ぶことのないように」(サムエル記下1:19, 20)。そのほか、その哀歌の布告に含まれることがある。そして彼は言い、語るがよい。「見よ、ガトの境でも、アシュケロンの領域でも——すなわち世の人々、この世の者たちの知るところに——兄弟の転落や崩壊をまき散らしてはならないと禁じられている。それなのに我々は、彼が住む町そのものだけでなく、全世界までが、彼の評判への絶望で満たされるのを、許してしまったのか」。
Liber de reparatione lapsi ad Januarium 10.7
Nonne huic praecepto cohaeret etiam ille evangelicus sermo, qui dicit: Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum solus; quod si te audierit, lucratus es eum: si autem non te audierit, adhibe tecum duos vel tres testes (Matth. XVIII, 15, 16) , et reliqua quae continet sermo praecepti.
PL 20, 1046Cこの戒めには、福音の言葉も結びついているではないか。それは言う。「もし汝の兄弟が汝に対して罪を犯したなら、汝一人で彼を叱れ。もし彼が汝に聞き従うなら、汝は彼を得たのである。しかし聞き従わないなら、汝のもとに二、三人の証人を加えよ」(マタイ18:15, 16)。その戒めの言葉に含まれるそのほかのことも同様である。
Liber de reparatione lapsi ad Januarium 10.8
Vides ergo quid dicit: Ne exhilarentur filii incircumcisorum. Me miserum, qui ista cognosco. Filii enim incircumcisorum qui sunt nisi homines hujus saeculi, in peccati sui errore et gentilitate viventes?
PL 20, 1046Dそれゆえ、あなたは見る、それが何と言っているかを。「割礼を受けない者の子らが歓ぶことのないように」と。哀れなるかな私、これを知る者は。割礼を受けない者の子らとは、この世の人々、自らの罪の迷いと異邦人の習いのうちに生きる者たちでなくて、誰であろう。
Liber de reparatione lapsi ad Januarium 10.9
Hi ergo exhilarantur, cum audiant ruinam militis Christi, vel ex illius se consolantur opere dicentes: Ecce qui nobis exprobatur a caeteris: ad cujus exemplum cogebamur vivere; qui cum nostro emersisset e corpore, tamen ad confusionem nostram vita ejus dicebatur esse dissimilis.
PL 20, 1047A彼らはキリストの兵士の崩れ落ちたことを聞いて歓び、あるいは彼の行いによって自らを慰めて言う。「見よ、ほかの人々から我々に引き合いに出されていた者がいる。我々は彼の模範に倣って生きるよう迫られていた。彼は我々の体から出て来たのに〔corpus(体)の意は定かでない。世の人々の群れ・仲間の意と取った〕、それでも、我々を恥じ入らせるために、その生き方は我々と似ていないと言われていた」。
Liber de reparatione lapsi ad Januarium 10.10
Numquid non melius erat nec inchoare quod bonum est, quam tam turpiter cadere, aut non posse se complere quod coeperis?
PL 20, 1047A善いことを始めもしないほうが、これほど恥ずべく倒れるよりも、あるいは始めたことをやり遂げられないよりも、よかったのではないか。
Liber de reparatione lapsi ad Januarium 10.11
Nescientes, quod judicio Dei majorem forsitan excusationem habitura sit anima, quae bonum voluisse et ab insidiatore supplantata esse noscitur, quam ea quae rebellis Deo, ex servilis desperatione formidinis magis elegerit jugo captivitatis addici, quam periculum certaminis experiri.
PL 20, 1047A彼らは知らないのである。神の裁きにおいては、おそらく、善を望んだのに待ち伏せる者に足をすくわれたと認められる魂のほうが、神に背いて、奴隷のような恐れの絶望から、戦いの危険を試みるよりも捕囚のくびきに渡されることをむしろ選んだ魂よりも、大きな弁解を得るであろうことを。
Liber de reparatione lapsi ad Januarium 10.12
Nonne apud regem suum miles excusatur propriis vulneribus, et plerumque strenuum bellatorem cicatricum suarum plaga commendat.
PL 20, 1047A兵士は、自分の王のもとで、自分の傷によって弁解が立つではないか。しばしば、勇敢な戦士を推薦するのは、その傷痕の打撃である。