Liber de reparatione lapsi ad Januarium 12.1
Salomon ille mirabilis, qui meruit adsistrici Dei (Sap. IX, 4) , hoc est, Sapientiae copulari, in alienigenarum mulierum incurrit amplexus; et vinculo libidinis illaqueatus, etiam sacrilegii errore se polluit, quando simulacrum Chamos Moabitico idolo fabricavit (III Reg. XI, 17) .
PL 20, 1048Bあの驚くべきソロモンは、神の傍らに侍る者(知恵の書9:4)、すなわち知恵と結び合わされるにふさわしいとされたのに、異国の女たちの抱擁に陥った。情欲の縄に絡め取られて、瀆聖の迷いにさえ身を汚した。モアブの偶像ケモシュ〔Chamos〕の像を造ったときである(列王記三11:17)〔引かれた句は列王記三11:7に当たる〕。
Liber de reparatione lapsi ad Januarium 12.2
Sed qui per prophetam culpam erroris agnovit, numquid misericordiae coelestis extorris est? At forsitan dicas: Nusquam eum in canone lege poenituisse, neque misericordiam consecutum. Audi ergo, frater.
PL 20, 1048Bだが、預言者を通して迷いの咎を悟った者が、天の慈しみから追放された者であろうか。おそらくあなたは言うだろう。「正典の中に、彼が悔い改めたとも、慈しみを得たとも、どこにも読まない」と。ならば聞け、兄弟よ。
Liber de reparatione lapsi ad Januarium 12.3
Poenitentiam ejus quae non scribitur publicis legibus, fortasse ideo acceptabilem aliqui dicant, quia non ad faciem populi, sed in secreto conscientiae, Deo teste, poenituit.
PL 20, 1048B彼の悔い改めは公の法に書かれていない〔publicis legibus の意味は定かでない。文字どおり「公の法」と訳した〕。だが、おそらく、まさに次の理由で受け入れられうるものだと、ある人々は言うだろう。彼は民の面前でではなく、良心の秘めた所で、神を証人として悔い改めたからである。
Liber de reparatione lapsi ad Januarium 12.4
Veniam autem ex hoc consecutum esse cognoscimus; quia cum solutus fuisset a corpore, sepultum illum inter regum Israelitarum corpora Scriptura commemorat: quod tamen alibi peccatoribus regibus abnegatum esse cognoscimus, qui usque in finem vitae suae in propositi perversitate manserunt; et ideo quia inter reges justos meruit sepeliri, non fuit alienus a venia: veniam autem ipsam sine poenitentia non potuit promereri.
PL 20, 1048B我々は、このことから彼が赦しを得たと知る。彼が体から解かれたとき、聖書は、彼がイスラエルの王たちの体のあいだに葬られたと記しているからである。ほかの箇所では、これが罪人の王たち、すなわち生涯の終わりまで意図の曲がりにとどまった王たちには拒まれていたと、我々は知っている。それゆえ、正しい王たちのあいだに葬られるにふさわしいとされた彼は、赦しと無縁ではなかった。そして赦しそのものは、悔い改めなしには得られえなかった。
Liber de reparatione lapsi ad Januarium 12.5
Synagoga illa Core, cum pro ausus sui temeritate terrae hiatu viva fuisset absorpta; arulae tamen eorum in quibus ignem succendebant alienum, a Domino circumdari jubentur altario (Num. XVI, 37) , ob hoc quia sanctificatae fuisse dicuntur: quas nos animas eorum esse sentimus, in quibus adulterinae flammae calorem praesumpta libertate susceperant; et ideo vivi deglutiuntur; arulae vero eorum perire prohibentur; sicut etiam Apostolus dicit: Dedi hujusmodi hominem Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi (I Cor. V, 5) .
PL 20, 1048Cコラの会堂は、その大胆さの無謀ゆえに、地の裂け目に生きたまま飲み込まれた。それでも、彼らが異なる火をともした小さな祭壇〔arulae〕は、主によって祭壇の周りに巡らせよと命じられる(民数記16:37)。それらが聖別されたものと言われるからである。この小さな祭壇を我々は、彼らの魂であると解する。その中で彼らは、勝手な自由を行使して、偽りの炎の熱を受け入れたのである。それゆえ、彼らは生きたまま飲み込まれる。だが彼らの小さな祭壇は、滅びることを禁じられる。使徒もまたこう言うとおりである。「私はこのような人を、肉の滅びのためにサタンに渡した。それは霊が、我々の主イエス・キリストの日に救われるためである」(一コリント5:5)。
Liber de reparatione lapsi ad Januarium 12.6
Considera ergo, frater, quam paucis tribuitur, ut de amphitheatro mundi istius, ubi cum feris, hoc est, cum vitiis depugnatur, immaculati a peccati morsu membra liberent sua. Quod expertus ille dicebat: Ne tradas bestiis animas confitentes tibi (Psal. LXXIII, 19) .
PL 20, 1049Aそれゆえ思え、兄弟よ。この世の円形闘技場、すなわち野獣と、つまり悪徳と戦い抜く場から、汚れなき者として、自らの肢体を罪の咬み傷から解き放つことは、いかに少数の者にしか与えられないかを。これを経験した者が言っていた。「汝に告白する魂を、野獣に渡すな」(詩篇73:19)。
Liber de reparatione lapsi ad Januarium 12.7
Sed quia jam dudum est, quod tecum sermocinantur, cavendum est nobis, ne offendat te nostra verbositas. Unde etiam ad te cujus causa haec diximus, stylum vertimus.
PL 20, 1049Aだが、我々があなたと語り合ってからすでに久しいので〔sermocinantur は三人称複数。sermocinamur(我々が語る)と取った〕、我々の饒舌があなたを不快にさせることのないよう、気をつけねばならない。そこで、そのためにこのことを語った当のあなた〔堕ちた兄弟〕にも、筆を向ける。