バキアリウスfl. c. 400

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Liber de reparatione lapsi ad Januarium

Caput XIX 第XIX章

Bachiarius · Liber de reparatione lapsi ad Januarium · PL 20, 1057B · 7 sectiones

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 19.1

1

Donec ne opus Babylonis regis imiteris (Dan. V, 2 seqq.), ut in phialis templi dominici vinum perditionis potare debere te credas, et hoc coram diis tuis, Venere, Marte atque Mercurio, id est, fornicatione, vel avaritia, vel furore; quia scriptum est: Furor hominis incontinens est (Job. XXXI, 11, juxta LXX) , et alibi: Avaritia, quod est idololotria (Ephes. V, 5) .

PL 20, 1057B

実に、バビロンの王のわざを真似るな〔底本は Donec ne。ミーニュの脚注は Denique ne と読むべきだとするので、そう訳す〕(ダニエル5:2以下)。主の神殿の杯で滅びのぶどう酒を飲むべきだと思い込み、しかもそれを、あなたの神々、ウェヌス、マルス、メルクリウスの前で飲むようなことがあってはならない。すなわち、淫行、あるいは貪欲、あるいは憤怒の前でである。書かれているからである。「人の憤怒は自制がない」(ヨブ記31:11、七十人訳による)。また別の箇所にも。「貪欲、それは偶像崇拝である」(エフェソ5:5)。

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 19.2

2

Non enim potestis solam in pecunia avaritiam computare; quia vel maxime avaritia in libidine esse sentitur, cui numquam finis imponitur.

PL 20, 1057C

諸君は、貪欲を金銭のうちにだけ数えることはできない。貪欲はとりわけ情欲のうちにあると感じ取られるのであり、情欲には決して終わりが課されないからである。

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 19.3

3

Quia vero phialae in templo Domini virgines nuncupentur, Propheta nos docet dicendo: Triticum juvenibus, et vinum suave olens virginibus (Zach. XI, 17, sec. LXX) ; ac si cui vini liquor infunditur, quid nisi phiala nuncupetur?

PL 20, 1057C

主の神殿の杯とはおとめたちのことだと言われることを、預言者は我々に教えている。「小麦は若者たちに、香り高いぶどう酒はおとめたちに」(ゼカリヤ11:17、七十人訳による)〔引かれた句はゼカリヤ9:17〕。ぶどう酒の液が注がれるものは、杯と呼ばれるほかに何と呼ばれようか。

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 19.4

4

Velim siquidem a peritioribus edoceri, ex qua Scripturarum auctoritate nubere corrupta suadetur; cum beatus David nec concubinas suas quas filius turpi coitu maculavit, postea nubere aut viros habere permiserit (II Reg. XX, 3) .

PL 20, 1057C

私は、より精通した人々から、聖書のどの権威に基づいて、汚された女に結婚が勧められるのかを教えてもらいたい。福なるダビデは、息子が恥ずべき交わりで汚した自分の側女たちを、後に嫁がせることも、夫を持たせることも許さなかったのである(サムエル記下20:3)。

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 19.5

5

Nonne viduas eas, praestans illis substantiam, usque in finem servavit? Non vult David, hoc est, Dominus Christus, ut in conspectu ejus ab alio viro habeatur uxor ejus.

PL 20, 1058A

彼は、生活の資を与えて、終わりまで彼女たちをやもめとして守ったではないか。ダビデ、すなわち主キリストは、自分の妻が自分の目の前で他の男に持たれることを望まない。

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 19.6

6

Denique illam filiam Saul quam (II Reg. III, 13 seqq.) ad tempus in persecutione perdiderat, postmodum sibi poposcit reddi atque restitui; et licet fuisset etiam alteri copulata, tamen ei aufertur, et illi cujus prius erat, destinatur.

PL 20, 1058A

実に、サウルの娘――迫害のさなかに一時失っていた彼女を(サムエル記下3:13以下)、彼は後に、返され戻されるよう求めた。彼女は別の男にも結びつけられていたが、それでも彼女はその男から取り上げられ、以前の夫のものに定められたのである。

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 19.7

7

Polluisti uxorem David: ne ulterius hoc praesumas; sed sicut ille fecit qui eam acceperat, flens ac lugens redde atque restitue.

PL 20, 1058A

あなたはダビデの妻を汚した。もはやそのようなことを敢えてしてはならない。むしろ、彼女を受け取っていた者がしたように、泣き悲しみながら返し、戻せ。