バキアリウスfl. c. 400

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Liber de reparatione lapsi ad Januarium

Caput XVI 第XVI章

Bachiarius · Liber de reparatione lapsi ad Januarium · PL 20, 1053A · 13 sectiones

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 16.1

1

Sed cur, frater, adhuc jacentem te torpor delectat? Surge, quia medicus advenit, qui dicit secandas esse putredines peccatorum, et post haec curandam plagam ipsius cicatricis. Quid expavescis? Quid refugis curam?

PL 20, 1053A

しかし兄弟よ、なぜあなたは、なおも倒れ伏したまま、怠惰を楽しんでいるのか。起きよ、医者が来たからである。彼は、罪の腐れは切開せねばならず、そののち、その傷跡そのものの打ち傷を手当てせねばならないと言う。何を恐れるのか。なぜ治療を避けるのか。

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 16.2

2

Qui hastam zabulicam quae sexcentorum siclorum pondere praegravatur (I Reg. XXII, 7) , nequaquam veritus es; cur subterfugis cultellos evangelici ferramenti?

PL 20, 1053B

あなたは、重さ六百シェケルにのしかかられる悪魔の槍(サムエル記上22:7)〔引かれた句はサムエル記上17:7〕を、決して恐れなかった。それなのに、なぜ福音の鉄の小刀から逃げるのか。

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 16.3

3

Qui ignem inimici flammasque perpessus es, cur ignem Domini, hunc quem venit mittere in terram (Luc. XII, 49) , qui consumet fenum, et stipulam, et ligna (I Cor. III, 12) , formidas?

PL 20, 1053B

あなたは敵の火と炎に耐えた。それなのに、なぜ主の火、すなわち主が地に投じるために来た火(ルカ12:49)、干し草と藁と木材を焼き尽くすであろう火(一コリント3:12)を恐れるのか。

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 16.4

4

Abscinde a te putrem consuetudinis voluntatem: ure renes tuos et cor tuum; damna inimicam tuam corporis speciem, per quam aut ipse deceptus es, aut alios decepisti.

PL 20, 1053B

あなたの内から、習慣の腐った意志を切り捨てよ。あなたの腎と心を焼け。あなたの敵である体の外見を断罪せよ。それによって、あなたは自ら欺かれたか、他の人々を欺いたのである。

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 16.5

5

Horreant exinanita membra jejunio, et cilicium quod sordida ratione pollueras, pro tegmine habere consuescas; ut cum attactus ejus atque asperitate compungeris, semper peccatorum tuorum stimulos recorderis.

PL 20, 1053B

断食によって痩せ衰えた手足は、こわばり震えるがよい。そして、あなたが汚れたやり方で穢した荒布を、着る物とする習いをつけよ。その肌ざわりと粗さに刺されて、自らの罪の刺を常に思い起こすためである。

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 16.6

6

Timet in te vitulum tuum Moyses (Exod. XXXII, 20) , per quem luxuriatus es in eremo; id est, carnem tuam legis ac jejunii disciplina conficiat, ut ad nihilum redacta tenuetur. Legisti, credo: Irascimini, et nolite peccare (Psal. IV, 5) .

PL 20, 1053C

モーセは、あなたの内にあるあなたの子牛をすり減らす〔底本は Timet(恐れる)。ミーニュの脚注は、写本に LIMET とあるとして Limet(すり減らす・砕く)と読むので、そう訳す〕(出エジプト記32:20)。あなたはそれによって荒れ野で放縦に走ったのである。すなわち、律法と断食の訓練があなたの肉を消耗させ、無に帰せられて痩せ細るようにせよ。あなたは読んだはずである。「怒れ、そして罪を犯すな」(詩篇4:5)。

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 16.7

7

Ita et tu irascere peccatis tuis, ut ultra non pecces. Praeveni ultricis gehennae saeva tormenta, et ipse tibi tortor exsiste; ut cum venerit, nihil inveniat, quod in te possit punire inimicus.

PL 20, 1053C

そのように、あなたも自らの罪に対して怒れ。もはや罪を犯さないためである。報復するゲヘナの苛烈な責め苦を先んじて受け、自ら自分の責め手となれ。敵が来たとき、あなたの内に罰しうるものを何も見いださないようにするためである。

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 16.8

8

Si venerit passionis occasio, memento qualiter tibi sub Regis tui praesentia dimicandum sit, ut culpam emendare possis desertoris et refugi.

PL 20, 1054A

殉教の機会が訪れたなら、あなたの王の面前でいかに戦わねばならぬかを心に留めよ。脱走して逃げ去った者の咎を、償えるようにするためである。

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 16.9

9

Si vero forsitan defuerit hujus felicitatis occasio, ipse tibimetipsi tuus poteris esse persecutor; ut, sicut Apostolus dixit (Rom. XII, 1) , per omnem mortem constituas te Deo.

PL 20, 1054A

だが、もしこの幸いの機会が欠けたなら、あなたは自分自身にとって自分の迫害者となることができる。使徒が言ったとおり(ローマ12:1)、あらゆる死を通して自らを神に献げるためである。

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 16.10

10

Ingredere monasterii tui carcerem; et tenebras solitudinis quibus ad lucem perditam revoceris, exquire.

PL 20, 1054A

自分の修道院の牢獄に入れ。そして荒れ野の闇を探し求めよ。それによって、あなたは失われた光へと呼び戻されるであろう。

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 16.11

11

Sit tibi fames pro gula, sitisque pro flamma; ut manu carnificis voluntatis, per abstinentiae poenam costarum compago nudata visceribus sit; et pro supplicio ignis internas ossium medullas durae sitis depascat incendium.

PL 20, 1054A

空腹を貪食の代わりとし、渇きを炎の代わりとせよ。意志の処刑人の手によって〔manu carnificis voluntatis の係りは定かでない。意志を処刑人と見て「意志という処刑人の手」と取った〕、禁欲という刑罰のもと、肋骨の組み合わせが内臓から剥き出しになるように。そして火刑の代わりに、きびしい渇きの炎が骨の内なる髄を食い尽くすように。

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 16.12

12

Sit tibi vigilia velut officiorum custodia publicorum; ac sicut catena rigentis ferri, sic duriori consuetudine et lege constrictus, sub imagine martyrii veniam misericordiae coelestis exspecta. Eia, eia quid dubitas?

PL 20, 1054A

不寝番は、公の務めの見張りのようであれ。そして硬い鉄の鎖のように、さらに厳しい習慣と規則に縛られて、殉教の似姿のもとに、天の慈しみの赦しを待て。さあ、さあ、何をためらうのか。

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 16.13

13

Scalam illam Jacob (Gen. XXVIII, 12) unde lapsus es, dum velis ascendere, adhuc posita nondumque subtracta est: et licet in ruina tua omnia membra colliseris, tamen iterum conare ascendere: et donec venias ad illum gradum unde cecidisti, fortiter te serva atque custodi; quia licet lubricus sit omnis ascensus, tamen ille cito vergit ac dejicit in profundum.

PL 20, 1054B

あなたがそこから滑り落ちたあのヤコブの梯子(創世記28:12)は、あなたが登ろうとするなら、なお据えられたままで、まだ取り去られていない。たとえ転落であらゆる手足を打ち砕いたとしても、なお再び登ろうと努めよ。そして、落ちたあの段に達するまで、自分を強く保ち、守れ。登る道はすべて滑りやすいが、それでも、あの段は速やかに傾いて深みへと投げ落とすからである。