Liber de reparatione lapsi ad Januarium 22.1
Ante omnia igitur, frater, nequaquam in te desperatio inimica crescat, eo quod asserat ille infidelis, lapsum non posse reparari; cum Dominus dicat: Quia omnia peccata, et blasphemiae remittentur hominibus; qui autem peccaverit in Spiritum, non remittetur ei (Matth. XII, 31) .
PL 20, 1060B何よりもまず、兄弟よ、あなたの内で敵対する絶望が育ってはならない。あの不信仰の者が、堕ちた者は回復されえないと主張するからである。主は言う。「すべての罪と冒瀆は人々に赦される。だが霊に対して罪を犯す者は、赦されない」(マタイ12:31)。
Liber de reparatione lapsi ad Januarium 22.2
Ego autem dico, hoc ipsum desperare de Domino, in Spiritum esse peccare, quia Dominus Spiritus est (Joan. IV, 24) , et ideo non remittitur ei, quia non crediderit Dominum reddere sibi posse quae perdidit. Quid est enim, quod nobis obsistet de venia?
PL 20, 1060Cだが私は言う。主について絶望することそのものが、霊に対して罪を犯すことである。主は霊だからである(ヨハネ4:24)。そして、その者が赦されないのは、主は自分の失ったものを自分に返しうる、と信じなかったからである。実に、赦しについて我々に立ちはだかるものがあろうか。
Liber de reparatione lapsi ad Januarium 22.3
Dominus noster omnipotens est. Numquid omnipotenti impossibile est delere peccatum? Dominus noster bonus est; quia nemo bonus, nisi unus Deus (Luc. XVIII, 19) . Numquid in illa praecipua bonitate et perfecta potest hoc vitium cadere, ut non audiat deprecantem?
PL 20, 1060C我々の主は全能である。全能者にとって、罪を消し去ることが不可能であろうか。我々の主は善である。「神ひとりのほかに善い者はいない」(ルカ18:19)からである。あの卓越した完全な善に、嘆願する者の声を聞かないという欠陥が入り込みえようか。
Liber de reparatione lapsi ad Januarium 22.4
Age ergo, amice, consurge; et perdita inter fluctus saeculi mercede atque substantia, velut naufragus ad unam tabulam (Luc. XV, 13) , hoc est, ad scientiam te divini canonis tene, quae te adducat ad littus, ubi ait: Si dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint: si justificationes meas profanaverint, et mandata mea non custodierint: visitabo in virga iniquitates eorum, et verberibus peccata eorum; misericordiam autem meam non dispergam ab eis, neque nocebo in veritate mea (Psal. LXXXVIII, 31-34) .
PL 20, 1060Cさあ、友よ、立ち上がれ。世の波のうちで報酬と財産を失い、難破した者のように、ただ一枚の板(ルカ15:13)、すなわち神の正典の知識にしがみつけ。それがあなたを岸へ導くであろう。そこにはこう言われている。「もし彼の子らが私の律法を捨て、私の裁きに歩まず、私の定めを汚し、私の戒めを守らないなら、私は彼らの不法を杖で、彼らの罪を鞭で罰する。だが私の慈しみは、彼らから取り去らない。私の真実において害することもない」(詩篇88:31–34)。
Liber de reparatione lapsi ad Januarium 22.5
De cujus hoc filiis dicitur? Nonne Domini nostri Jesu Christi, quos ecclesiastici fontis uterus et secreti ac perplexi vulva mysterii parturivit; quos natos Crucis cuna suscepit, Evangelii mamilla lactavit?
PL 20, 1061Aこれは誰の子らについて言われているのか。我々の主イエス・キリストの子らについてではないか。教会の泉の胎と、秘められ入り組んだ奥義の子宮が産んだ者たち、生まれたときに十字架の揺りかごが受け取り、福音の乳房が乳を飲ませた者たちについてではないか。
Liber de reparatione lapsi ad Januarium 22.6
Vis et scire quia baptizati, non cathecumeni, filii appellantur? Aspice, quod ipse Apostolis suis dixit: Jam non dicam servos, sed filios [Gr. φίλους] (Joan. XV, 15) .
PL 20, 1061A洗礼を受けた者が子と呼ばれ、洗礼志願者はそう呼ばれないことを知りたいか。主自身が使徒たちに言ったことを見よ。「私はもはや汝らを僕とは呼ばず、子〔底本は本文の中に角括弧で「ギリシア語では φίλους(友)」と注する〕と呼ぶ」(ヨハネ15:15)。
Liber de reparatione lapsi ad Januarium 22.7
Et tu ergo, si filium fuisse te nosti, hoc est, si apostolicum in te aliquid habuisti, nec sic desperare permitteris.
PL 20, 1061Aだから、あなたも、自分がかつて子であったと知っているなら、すなわち使徒に属するものを何か自分のうちに持っていたなら、そのようであっても、絶望することは許されない。
Liber de reparatione lapsi ad Januarium 22.8
Si vero servi, hoc est, peccatoris usus es semper officio; major tibi detur ad consurgendum audacia: quia ejus qui de humili labitur, levior est ruina; et minoris iracundiae pondere praegravatus is, qui semper in errore versatus, ad rectam aliquando se convertat vitam [An viam], quam his, qui post sanctos actus turpiter vixerit, et veterem pannum rudi assuerit vestimento (Marc. II, 21) .
PL 20, 1061Bだが、もしあなたがいつも僕、すなわち罪人の務めを用いてきたのなら、立ち上がるための大きな大胆さがあなたに与えられるがよい。低いところから滑り落ちる者の転落は、より軽いからである。また、絶えず迷いのうちにいながら、いつか正しい生き方〔底本は本文の中に角括弧で「あるいは viam(道)か」と注する〕に立ち返る者は、聖なる行いののちに恥ずべく生き、古い布切れを新しい衣に縫いつけた者(マルコ2:21)〔マルコ2:21 は古い衣に新しい布切れを縫いつける譬えで、ここでは逆になっている。刷りのまま訳した〕よりも、軽い怒りの重みに押さえられている。
Liber de reparatione lapsi ad Januarium 22.9
Quid vero illud, quod dicit ad Ecclesias suas in Apocalypsi, quae inter fidelium numerum septiformibus candelabris sub custodia angelica comparantur?
PL 20, 1061Bまた、黙示録において主が自分の諸教会に語っていることはどうか。それらの教会は、信徒の数のうちで、天使の守りのもとにある七枝の燭台に比せられている。
Liber de reparatione lapsi ad Januarium 22.10
Memento, unde cecideris, et age poenitentiam, et priora opera tua fac: alioquin venio tibi cito, et amovebo candelabrum tuum (Apoc. II, 5) .
PL 20, 1061B「汝がどこから落ちたかを思い出し、悔い改め、最初のわざを行え。さもなければ、私は汝のもとへ速やかに来て、汝の燭台を取り除く」(黙示録2:5)。
Liber de reparatione lapsi ad Januarium 22.11
Et in priore parte libri innumerum populum vidisse se dicit (Apoc. VII, 15) , qui in tribulatione laverunt stolas suas, et candidas eas fecerunt in sanguine Agni; quos dicit quia Agnus Dei deducat ad vitae fontes (Ibid., 17) .
PL 20, 1062Aまた書物の前の部分で、彼は数えきれない民を見たと言う(黙示録7:15)〔引かれた句は黙示録7:9, 14〕。彼らは苦難のうちに自らの長衣を洗い、それを子羊の血で白くしたのである。彼らを、神の子羊が命の泉へ導く、と彼は言う(黙示録7:17)。
Liber de reparatione lapsi ad Januarium 22.12
Quem tamen nos numerum poenitentium esse sentimus, quia non nisi per tribulationem planctumque salvati sunt.
PL 20, 1062A我々はこの数を、悔い改める者たちの数だと理解する。彼らは苦難と嘆きを通してでなければ救われなかったからである。