バキアリウスfl. c. 400

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Liber de reparatione lapsi ad Januarium

Caput III 第III章

Bachiarius · Liber de reparatione lapsi ad Januarium · PL 20, 1038B · 6 sectiones

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 3.1

1

Ut quid, rogo, Medicus noster inter librorum suorum loculos tot constituit genera pigmentorum, si nihil est ex omnibus emplastris ejus, quo sanari possit vulnus quod inflixit inimicus? Itane fuit quod lateret Archiatrum, cui nequaquam artis suae peritia provideret?

PL 20, 1038B

頼むが、いったいなぜ我々の医者は、自らの書物の棚の中に、これほど多くの種類の薬を備えたのか。敵が負わせた傷を癒やしうるものが、その膏薬のすべての中に一つもないのだとしたら。それほどのことだったのか、医長〔Archiatrum〕に隠れた事柄があり、それに対しては彼の技の熟練が何の備えもしなかった、とは。

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 3.2

2

Et si placet, aperiamus scholam Medici nostri; et ea principio canonis vulnerum et medicaminum species perquiramus.

PL 20, 1039A

よければ、我々の医者の学び舎を開こう。そして正典の初めから、傷と薬の種類を尋ね求めよう。

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 3.3

3

Ecce in ipsius introitu scholae occurrunt illi duo auctores seminis carnalis, qui venenato serpentis dente percussi, non statim perpetuae poenae mortis addicti sunt; sed dejecti de paradisi deliciis, id est, de Ecclesiae libertate et de sacri communione mysterii, ideo temporarie sub typo moeroris tribulationisque damnati sunt, ut malagmate poenitentiae sanarentur; et eo usque de ligno vitae, id est, Christi participio exsules fierent, donec ad eum per romphaeam flammeam (Gen. III. 24) , id est ignitam martyrii passionem, aut per Cherubim Domini qui interpretatur multitudo scientiae, remearent: de quibus nunc per singula non est temporis loqui.

PL 20, 1039A

見よ、その学び舎の入り口で、肉の種族の二人の始祖が我々の前に現れる。彼らは蛇の毒の牙に噛まれたが、ただちに永遠の死の刑罰に引き渡されたのではなかった。楽園の楽しみ、すなわち教会の自由と聖なる奥義との交わりから突き落とされ、そのために、悲嘆と苦難の予型のもとで一時のあいだ断罪されたのである。それは、悔い改めの膏薬で癒やされるためであり、また炎の剣(創世記3:24)、すなわち火のような殉教の受難によって、あるいは「知識の多さ」と解される主のケルビムによって、彼のもとへ戻るまで、命の木、すなわちキリストにあずかることから追放された者となるためである。これらについて、今は一つ一つ語る時ではない。

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 3.4

4

Quid vero ille fratricida, cui ob hoc signum Dominus mandat imponi (Gen. IV, 15) , ne ab aliquo possit occidi? Non vult enim mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XVIII, 32) .

PL 20, 1039B

では、あの兄弟殺しはどうか。主は、誰にも殺されることのないよう、そのために彼に印を付けよと命じた(創世記4:15)。実に主は「罪人の死を望まず、立ち帰って生きることを望む」(エゼキエル18:32)からである。

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 3.5

5

Nec longe ab his distat ille princeps patrum, qui primus credidit, et reputatum est ei ad justitiam (Gen. XV, 6) ; qui captum ab hostili legione filium fratris, assumpta vernaculorum turba, surripuit: quem postmodum de Sodomae plaga, id est, de judicio gehennae, habito cum divina majestate colloquio, hoc est, orationis suae meritis liberavit.

PL 20, 1039B

これらから遠くない所に、あの父たちの頭がいる。彼は最初に信じ、「それは彼に義と認められた」(創世記15:6)。彼は、敵の軍勢に捕らわれた兄弟の子を、家で生まれた者たちの群れを引き連れて奪い返した。その子を、のちにソドムの打ち傷、すなわちゲヘナの裁きから、神の威光との語らいによって、すなわち自らの祈りの功績によって解き放った。

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 3.6

6

Et tu ergo assume vernaculorum turbam, id est, opere tuo non alieno, fratri auxilium praesta captivo. Loquere cum Domino, hoc est, ora ad Christum, ne eum futuri judicii ignis exurat.

PL 20, 1039B

あなたもまた、それゆえ、家で生まれた者たちの群れを引き連れよ。すなわち、他人のものでないあなた自身の働きによって、捕らわれた兄弟に助けを与えよ。主と語れ、すなわちキリストに祈れ。来たるべき裁きの火が彼を焼き尽くさないように。