バキアリウスfl. c. 400

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Liber de reparatione lapsi ad Januarium

Caput XVII 第XVII章

Bachiarius · Liber de reparatione lapsi ad Januarium · PL 20, 1054B · 6 sectiones

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 17.1

1

Sed fortasse dicas, quia more Pharisaeorum imponam gravia onera super humeros hominum, et ipse digito meo nolim contingere ea (Matth. XXIII, 4) .

PL 20, 1054B

しかし、おそらくあなたは、私がファリサイ派の者たちのやり方で、重い荷を人々の肩に載せながら、自分は指一本それに触れようとしない、と言うであろう(マタイ23:4)。

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 17.2

2

Ecce, frater, quia nobis jurandi licentia prohibetur (Matth. V, 37) , si quid infelicitati meae credis, spondeo secundum misericordiam Domini, hujus me laboris quem suadeo, velle esse participem: consortium vero tuum, cupidus salutis tuae non solum ingero, sed etiam offero: ac si tu ad nos fortasse venire confunderis, manda; et ego ad ducendum te sine dilatione properabo.

PL 20, 1054B

見よ、兄弟よ、我々には誓う許しが禁じられている(マタイ5:37)。それでも、もしあなたが私の不幸を何か信じてくれるなら、主の慈しみに従って私は約束する。私が勧めるこの労苦に、私自身もあずかる者でありたいと。あなたとの共なる歩みを、私はあなたの救いを切望して、押しつけるばかりか、さらに差し出しもする。そして、もしあなたが我々のもとへ来るのを恥じているなら、言づけを送れ。私は遅れることなく、あなたを連れに急ごう。

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 17.3

3

Horreat consortium tuum, velut Ruth de agro Moabitico, hoc est animae de ebrietate et fornicatione venientis: qui sua tantum quaerit, et misericordiae nescius, de Israelitica sibi solum stirpe gloriatur.

PL 20, 1054C

〔ある者が〕あなたとの交わりを忌み嫌うがよい〔Horreat の主語は示されていない。続く qui sua tantum quaerit から、ルツ記4章でルツを娶らなかった近親の者のような者と取った〕。モアブの野から来たルツ、すなわち酔いと淫行から来る魂を〔忌み嫌う〕ように。その者は自分のことだけを求め、慈しみを知らず、イスラエルの血筋だけを誇っているのである。

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 17.4

4

Ego vero licet Booz similis non sim (Ruth. IV, 1 seqq.) , tamen animam tuam mihi cupio sociari; nec arguat me quispiam esse praesumptionis, quia licitum est mihi semen de fratris defuncti vidua suscitare (Deut. XX, 7, 9) , ne perdam calceamenta paschalia, et exhaeres Christi passionis efficiar; ac pro verbo sponsi velut caecus effectus, salivam jejuni oris quae in terram projicitur et conculcatur, ne accipiam, donec effuso semine ad viduam animam defuncti fratris, id est mortui per desperationem, introeam; sed quaesita multitudine seminis, aggregata de scripturis copiositate verborum, huic viduae conjungar ac proximem, ut auditis his, possit sine difficultate concipere, et salutis spiritum parturire.

PL 20, 1055A

私はボアズに似てはいないが(ルツ記4:1以下)、それでもあなたの魂を自分に結びつけたいと願う。誰も、私が僭越だと責めるな。兄弟の死んだ妻から子孫を起こすことは、私に許されているからである(申命記20:7, 9)〔引かれた句は申命記25:5–10〕。それは、過越の履き物を失い、キリストの受難の相続から外された者とならないためであり、花婿の言葉のゆえに盲人のようにされた私が、断食する口の唾、すなわち地に吐かれて踏みつけられる唾を、受けないためである。〔その唾を受けない〕のは、死んだ兄弟の、すなわち絶望によって死んだ者の、やもめである魂のもとへ、種を注いで入るまでのことである〔ne accipiam から donec … introeam までの係りは定かでない。右のように取った〕。むしろ、種の多さを求め、聖書から言葉の豊かさを集めて、私はこのやもめと結ばれ、近づこう。それを聞いて、彼女が難なく身ごもり、救いの霊を産めるようにするためである。

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 17.5

5

Memini enim apostolici verba praecepti, ubi dicit: Quosdam quidem eripite de igne, dubios vero consolamini (I Thess. V, 14) ; et alibi: Qui revocaverit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam suam de morte (Jac. V, 20) .

PL 20, 1055B

私は使徒の命令の言葉を覚えているからである。そこで彼は言う。「ある者たちを火から引き出し、疑う者たちを慰めよ」(一テサロニケ5:14)〔引かれた句はユダ22–23〕。また別の箇所ではこう言う。「罪人をその道の迷いから連れ戻す者は、自らの魂を死から救う」(ヤコブ5:20)。

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 17.6

6

Non est minimum, si extremam aut summam auriculam de leonis faucibus extrahamus (Amos. III, 12) : tametsi beatissimum pontificem qui in iisdem locis cum sacerdotibus suis divino assistit altario, non aliud reor quam Davidicum opus imitari; ut quando de grege leo aut ursus ovem rapuerit, insurgat adversus eum, et praestrangulatis faucibus praedam ex gutture eripiat; aut velut pastor bonus vagantem revocet, alligetque attritam, errantemque convertat.

PL 20, 1055B

耳の端、あるいは耳たぶだけでも獅子の口から引き出すなら、それは小さなことではない(アモス3:12)。とはいえ、同じ所で自分の祭司〔sacerdos〕たちとともに神の祭壇に仕える、いとも福なる司教〔pontifex〕は、ダビデの行いを真似るほかのことをしていない、と私は思う。群れから獅子か熊が羊を奪ったとき、それに向かって立ち上がり、喉を締めつけて獲物をその口から取り戻す。あるいは、良き牧者のように、迷う者を連れ戻し、傷ついた者を包帯し、さまよう者を立ち返らせる。