Acta S. Sebastiani martyris 9.1
Caeteri a Sebastiano una cum captivis conversi. 29. Igitur cum haec et his similia Marcus prosequeretur, coeperunt omnes qui aderant Deo gratias agere, atque universi flentes poenitudinem gerebant, quod charitati Dei praetulerant amorem carnis; et quia ab agone martyrii ausi fuissent animos revocare sanctorum.
PL 17, 1033Dほかの者たちも、捕らわれ人たちとともにセバスティアヌスによって回心する。29. こうしてマルクスがこれらのこと、またこれに類することを語り続けると、居合わせた者は皆、神に感謝し始め、皆が泣きながら悔いを抱いた。神への愛よりも肉の愛を優先したこと、また聖なる者たちの心を殉教の戦いから呼び戻そうとあえてしたことについてである。
Acta S. Sebastiani martyris 9.2
Cumque omnes, qui ad decipiendos sanctos venerant, unanimiter crederent Christo, Nicostratus cum conjuge sua urgebat se dicens: Non cibum capiam, neque potum, nisi mysterium mihi christianae religionis fuerit traditum.
PL 17, 1034A聖なる者たちを欺くために来た者たちが皆、心を一つにしてキリストを信じると、ニコストラトゥスは妻とともに自らを急き立てて言った。「キリスト教の宗教の奥義が私に伝えられるまでは、食べ物も飲み物も取らない」。
Acta S. Sebastiani martyris 9.3
Cui S. Sebastianus dixit: Muta dignitatem tuam, et esse magis incipe Christi primiscrinius, quam praefecti. Audi itaque consilium meum, et omnes quos carcer inclusit, quos vincula tenent, quos ergastula conficiunt, in unum redige.
PL 17, 1034A聖セバスティアヌスは彼に言った。「あなたの地位を変え、長官のではなく、むしろキリストの記録官長となることを始めるがよい。だから私の勧めを聞くがよい。牢に閉じ込められ、鎖につながれ、労役所で衰弱させられている者すべてを、一つに集めるがよい」。
Acta S. Sebastiani martyris 9.4
Quod cum feceris, antistitem sacrosanctae legis adhibebo, ut cum omnibus qui credere voluerint mysterii suscipias sacramentum.
PL 17, 1034A「あなたがそうしたら、いと聖なる法の祭司〔antistes。次の章の司祭ポリュカルプスを指す〕を呼ぼう。信じようとする者すべてとともに、あなたが奥義の秘跡を受けるように」。
Acta S. Sebastiani martyris 9.5
Si enim diabolus Christo sanctos suos auferre conatus est, et conatur; quanto magis nos pietatis argumento hos, quos diabolus injuste lucratus est curare debemus, et suo restituere Creatori?
PL 17, 1034A「というのも、悪魔がキリストからその聖なる者たちを奪おうとしたし、今も奪おうとするなら、まして我々は、敬虔の証しとして、悪魔が不当に手に入れたこの者たちを癒やし、その造り主に返さねばならないではないか」。
Acta S. Sebastiani martyris 9.6
Et Nicostratus ad haec respondit, dicens: Quomodo iniquis et criminosis possunt sancta committi?
PL 17, 1034Bニコストラトゥスはこれに答えて言った。「不法な者、罪過のある者に、どうして聖なるものを託せようか」。
Acta S. Sebastiani martyris 9.7
S. Sebastianus dixit: Salvator noster pro peccatoribus suam nobis exhibere dignatus est praesentiam et ostendit mysterium, per quod omnia peccata et crimina homini auferantur, et omnes virtutes Domini conferantur.
PL 17, 1034B聖セバスティアヌスは言った。「我々の救い主は、罪人たちのために、自らの臨在を我々に示すことをよしとし、奥義を示した。それによって人からあらゆる罪と罪過が取り去られ、主のあらゆる力が授けられる」。
Acta S. Sebastiani martyris 9.8
Inter initia igitur conversionis tuae hoc munus primum si tu conferas Christo, praesto erit remunerationis ejus praemium super te, corona martyrii, habens secum virtutum omnium flores immarcescibiles, aeternae vitae gaudiis profuturos.
PL 17, 1034B「それゆえ、あなたの回心の初めにあたり、この贈り物をまずキリストに捧げるなら、その報いの褒美があなたの上に備えられるだろう。殉教の冠である。それは、永遠の生命の喜びに役立つ、しぼむことのないあらゆる徳の花を伴っている」。
Acta S. Sebastiani martyris 9.9
Audiens haec Nicostratus primiscrinius, abiit ad Claudium Commentariensem, et jussit universas personas ad domum ejus adducere, dicens: Quoniam proxima sessione omnes discutiendi sunt, volo ut cum illis Christianis, qui apud me sunt, praesto sint, ne aliqua praefectoriae discussioni deesse possit persona.
PL 17, 1034Bこれを聞いて、記録官長ニコストラトゥスは、看守長〔commentariensis。囚人の記録と牢を司る官〕クラウディウスのもとへ行き、すべての人々をその家に連れて来るよう命じて言った。「次の開廷ですべての者が審理されねばならないので、私のもとにいるキリスト教徒たちとともに、彼らが用意されているようにしたい。長官の審理に、誰ひとり欠けることのないように」。
Acta S. Sebastiani martyris 9.10
30. Igitur cum omnes ad domum primiscrinii perducti starent, catenarum nexibus vincti, hoc modo eos vir Dei Sebastianus alloquitur: Crimina diabolica si divinis virtutibus cedant, reatus vester a morte excluditur, et a gaudiis fugitivis revocatur.
PL 17, 1034C30. こうして皆が記録官長の家に連れて来られ、鎖の枷に縛られて立っていると、神の人セバスティアヌスは、このように彼らに語りかけた。「悪魔的な罪過が神の力に屈するなら、諸君の罪責は死から締め出され、つかの間の喜びから呼び戻される」。
Acta S. Sebastiani martyris 9.11
Egerat enim per suos satellites hostis injustus, ut animos militum Christi ad virtutum culmen erectos everteret, et in ipso perfectionis fastigio positos, ad coenum conaretur mergere inferorum.
PL 17, 1034C「というのも、不正な敵は、自らの手下を通して、徳の頂へ引き上げられたキリストの兵士たちの心を覆そうと企て、完成の頂に置かれた彼らを、冥界の泥に沈めようとしていたのである」。
Acta S. Sebastiani martyris 9.12
Hac de causa incaluit animus hostium dimicatione provocatus, ut vos, quos jam lucratus fuerat inimicus, de ejus captivitate tollentes, vestro vos Creatori reddamus.
PL 17, 1034C「このゆえに、敵どもの戦いに挑まれて〔我々の〕心は燃え上がった〔hostium(敵どもの)は dimicatione(戦い)に係ると取った〕。すでに敵が手に入れていた諸君を、その捕らわれから連れ出して、我々が諸君の造り主に返すためである」。
Acta S. Sebastiani martyris 9.13
Diabolus enim nec dominus vester, nec creator, nec pater esse dignoscitur: Deus autem et Pater et Dominus et Conditor comprobatur.
PL 17, 1034D「というのも、悪魔は、諸君の主でも造り主でも父でもないと知られる。神こそが父であり、主であり、創り主であると証明される」。
Acta S. Sebastiani martyris 9.14
Et si hunc derelinquentes ad illum abistis, qui in tantum vestri exstitit inimicus, ut vos ad poenas perpetuae mortis adduceret, et ad istum lethalem faceret exitum devenire; quanto magis ad eum redeundum est, qui unicum Filium suum passioni et morti tradidit, ut nos a passionibus aeternis, et a morte perpetua liberaret?
PL 17, 1034D「そして、もし諸君がこの者〔神〕を捨ててかの者〔悪魔〕のもとへ去ったのだとしても――その者は、諸君を永遠の死の刑罰へ導き、この死に至る終わりに至らせるほど、諸君の敵となったのである――まして、我々を永遠の苦しみ〔passio〕と永遠の死から解放するために、自らの独り子を受難と死に引き渡した者のもとへは、どれほど戻るべきか」。
Acta S. Sebastiani martyris 9.15
Cum haec et his similia prosequeretur S. Sebastianus, prostraverunt se cum lacrymis universi, et flexis genibus coeperunt cordis gemitum reddere, et se peccasse et impie egisse poenitentia vocibus exclamare.
PL 17, 1035A聖セバスティアヌスがこれらのこと、またこれに類することを語り続けると、皆が涙とともにひれ伏し、ひざまずいて、心のうめきを返し始め、自分は罪を犯し、不敬虔に振る舞ったと、悔い改めの声で叫んだ。
Acta S. Sebastiani martyris 9.16
Fundebant ergo amaras lacrymas, et se velle Christo credere, unanimis vocibus resonabant. Tunc B. Sebastianus jubet eos omnes a vinculis catenarum exsolvi.
PL 17, 1035Aこうして彼らは苦い涙を流し、キリストを信じたいと、声をそろえて叫び響かせた。そのとき福なるセバスティアヌスは、彼ら全員を鎖の枷から解くよう命じた。