Acta S. Sebastiani martyris 18.1
Chromatius, praefectura Urbis abdicata, persecutionis tempore Christianos alit. 64. Erat autem papa urbis Romae nomine Caius, vir magnae prudentiae, magnaeque virtutis, imperantibus Carino, Diocletiano et Maximiano.
PL 17, 1048Cクロマティウスは首都長官の職を退き、迫害の時期にキリスト教徒たちを養う。64. そのころ、ローマの町の教皇はカイウスという名の、大いなる思慮と大いなる徳の人であった。カリヌス、ディオクレティアヌス、マクシミアヌスが皇帝として治めていた。
Acta S. Sebastiani martyris 18.2
Sed Diocletianus in Urbe erat cum Maximiano: Carinus autem erat cum omni exercitu in partibus Galliarum positus: et ejus intuitu lenta persecutio Diocletiani circa Christianos esse coeperat; quia Carinus habebat aliquos amicos, quos hujus tituli professio decorabat.
PL 17, 1048Cさて、ディオクレティアヌスはマクシミアヌスとともに都にいたが、カリヌスは全軍とともにガリアの地方に置かれていた。彼を顧慮して、ディオクレティアヌスのキリスト教徒に対する迫害は緩やかになり始めていた。カリヌスには、この名の告白を飾りとする友人が何人かいたからである。
Acta S. Sebastiani martyris 18.3
65. Igitur occiso Carino in civitate Maguntiaco Maximiano et Aquilino consulibus, facta est persecutio talis, ut nullus emeret vel venundaret aliquid nisi qui statunculis positis in eo loco, ubi emendi gratia ventum fuisset, thuris exhibuisset incensum.
PL 17, 1048D65. ところが、マクシミアヌスとアクィリヌスが執政官であった年にマグンティアクムの町でカリヌスが殺されると、迫害は次のようなものになった。買い物に来たその場所に立てられた小さな像に乳香の香を献げた者でなければ、誰も何も買うことも売ることもできなくなったのである。
Acta S. Sebastiani martyris 18.4
Circa insulas, circa vicos, circa nymphea quoque erant positi compulsores, qui neque emendi copiam darent, aut hauriendi aquam ipsam facultatem tribuerent, nisi qui idolis delibassent.
PL 17, 1049A集合住宅〔insulae〕の周り、街区の周り、水汲み場〔nymphea。泉水の設備〕の周りにも、強制する者たちが置かれた。偶像に献酒した者でなければ、買う機会も与えず、水を汲む許しさえ与えなかった。
Acta S. Sebastiani martyris 18.5
66. Tunc S. Caii episcopi consilio habito, Chromatius illustris vir omnes Christianos in domo sua suscepit, et universos ita fovebat, ut nullus omnino sacrificandi necessitati succumberet.
PL 17, 1049A66. そのとき、聖なる司教カイウスの助言を受けて、高名な人クロマティウスはすべてのキリスト教徒を自分の家に迎え入れ、全員をこのように庇護したので、誰一人としていけにえを献げる強制に屈することはなかった。
Acta S. Sebastiani martyris 18.6
Verum quia tanta vis persecutionis exstiterat, ut opinio ipsa Christianitatis ejus celari non posset, meruit ex sacro rescripto Chromatius ut medendi gratia in Campano littore moraretur, in quo erat lati cespitis dominus, tribuitque copiam omni Christiano ire volenti cum eodem ad persecutoris rabiem declinandam.
PL 17, 1049Aしかし、迫害の勢いがあまりに大きくなり、彼がキリスト教徒であるという評判そのものを隠せなくなったので、クロマティウスは聖なる勅書によって、療養のためカンパニアの海岸に滞在する許しを得た。彼はそこで広い土地の持ち主であった。そして、迫害者の狂暴を避けるため、彼とともに行きたいキリスト教徒すべてにその機会を与えた。
Acta S. Sebastiani martyris 18.7
Tunc orta est contentio inter S. Polycarpum, et B. Sebastianum; quis horum duorum in Urbe remaneret, et quis iret cum Chromatio, qui tantum populum susceperat Christianum.
PL 17, 1049Bそのとき、聖ポリュカルプスと福なるセバスティアヌスのあいだに争いが起こった。この二人のうち誰が都に残り、誰がこれほど多くのキリスト教徒の民を受け入れたクロマティウスとともに行くかをめぐってである。
Acta S. Sebastiani martyris 18.8
Quibus altercantibus venerabilis papa Caius dixit: Dum ambo passionis coronam quaeritis, acquisitum Domino populum desolatis.
PL 17, 1049B二人が言い争っていると、尊ぶべき教皇カイウスは言った。「二人とも受難の冠を求めるなら、主のために獲得された民を見捨てることになる」。
Acta S. Sebastiani martyris 18.9
Unde mihi videtur, ut tu, frater Polycarpe, quia et sacerdotii rectum tramitem tenes, et scientia Dei repletus es, pergas simul ad confortandas credentium mentes et animos dubios aedificandos.
PL 17, 1049B「だから私には、兄弟ポリュカルプスよ、あなたが祭司職〔sacerdotium〕の正しい道を保ち、神の知識に満ちているのだから、信じる者たちの精神を強め、ためらう心を築き上げるために、ともに行くのがよいと思われる」。
Acta S. Sebastiani martyris 18.10
At ille his auditis quievit et blandum papae imperium aequanimiter tulit. Venit itaque dies Dominica, in qua Caius episcopus agens quae Dei sunt intra domum Chromatii, hac omnes alloquitur voce: Dominus noster Jesus Christus praescius fragilitatis humanae duos in se credentibus constituit gradus, confessionis scilicet et martyrii, ut hi qui martyrii pondus se posse perferre desperant, confessionis gratiam teneant, et dantes latus bellantibus, Christi militum, qui pro ejus sunt nomine pugnaturi, sollicitudinem gerant.
PL 17, 1049Bそれを聞いて彼は静まり、教皇の穏やかな命令を平静に受け入れた。やがて主の日が来た。その日、司教カイウスはクロマティウスの家の中で神にかかわる務めを行い、皆にこの言葉で語りかけた。「我々の主イエス・キリストは、人の弱さをあらかじめ知って、自分を信じる者たちに二つの段階を定めた。すなわち、告白と殉教である。それは、殉教の重みに耐えられないと絶望する者が告白の恩寵を保ち、戦う者たちの脇を固めて、キリストの名のために戦おうとするキリストの兵士たちへの気遣いを持つためである」。
Acta S. Sebastiani martyris 18.11
Pergant itaque qui volunt una cum filiis nostris Chromatio et Tiburtio, et mecum in hac urbe qui voluerint maneant.
PL 17, 1049C「だから、望む者は、我々の子らクロマティウスとティブルティウスとともに行くがよい。そして、望む者は、この町で私とともに残るがよい」。
Acta S. Sebastiani martyris 18.12
Non enim nos terrarum spatia divident, quos Christi charitas nectit, nec absentiam vestram sentiunt oculi nostri, quia de interioris hominis vos intuemur aspectu.
PL 17, 1050A「というのも、キリストの愛が結びつけている我々を、土地の隔たりが分けることはなく、我々の目は諸君の不在を感じないからである。我々は内なる人の眼差しで諸君を見ているのだ」。
Acta S. Sebastiani martyris 18.13
67. Haec et his similia dicente papa Caio, exclamavit Tiburtius, vir clarissimus dicens: Obsecro te, pater et episcoporum episcope, ne me patiaris terga persequentibus dare.
PL 17, 1050A67. 教皇カイウスがこうしたことや、これに似たことを語っていると、いとも高貴な人ティブルティウスが叫んだ。「願う。父よ、司教たちの司教よ、私が迫害者たちに背を向けるのを許さないでほしい」。
Acta S. Sebastiani martyris 18.14
Mihi enim valde jucundum est et optabile, si possem millies pro vero Deo occidi, tantum ut illius vitae dignitatem inveniam, quam nullus mihi successor eripiat, cui nulla tempora finem imponant.
PL 17, 1050A「私にとっては、真の神のために千度殺されることができるなら、それは大いに喜ばしく、望ましい。ただ、あの生命の尊厳を見いだすためである。その生命は、後に来る誰も私から奪うことができず、いかなる時もその終わりを定めることがない」。
Acta S. Sebastiani martyris 18.15
Tunc S. Caius, congaudens fidei ejus lacrymas effundebat, orans ut omnes qui remanserant certamine victores existerent, triumphum martyrii capientes.
PL 17, 1050Aそのとき聖カイウスは、彼の信仰をともに喜んで涙を流し、残った者すべてが戦いの勝者となり、殉教の凱旋を勝ち取るようにと祈った。