Acta S. Sebastiani martyris 16.1
Instvumentis astrologiae judiciariae confractis sanatur Chromatius. 54. Post haec accesserunt ad Chromatium dicentes ei: Confringentibus nobis idola tu debuisti sanitatem recipere, nisi forte aliqua tibi in animo signa infidelitatis derelinquuntur.
PL 17, 1044D占星術の道具が砕かれ、クロマティウスが癒やされる。54. このあと彼らはクロマティウスのもとへ来て、彼に言った。「我々が偶像を砕いたのだから、あなたは健康を取り戻すはずであった。あなたの心に、何か不信仰のしるしが残されているのでなければ」。
Acta S. Sebastiani martyris 16.2
Hoc enim apud nos certum gerimus, quod aut est aliquid, quod nondum est fractum; aut si omnia fracta sunt, quid in animo geras nobis evidentius manifesta.
PL 17, 1044D「我々はこう確信している。まだ砕かれていない何かがある。あるいはすべてが砕かれているのなら、あなたが心に何を抱いているのかを、我々にいっそう明らかに示せ」。
Acta S. Sebastiani martyris 16.3
Tunc ille: Habeo, inquit, cubiculum holovitreum, in quo omnis disciplina stellarum ac mathesis mechanica est arte constructa, in cujus fabrica pater meus Tarquinius amplius quam ducenta pondo auri dignoscitur expendisse.
PL 17, 1045Aそのとき彼は言った。「私は全面ガラスの部屋を持っている。そこには、星々の学のすべてと機械仕掛けの星の術が、技をもって築かれており、その建造に私の父タルクィニウスは二百ポンドを超える金を費やしたことが知られている」。
Acta S. Sebastiani martyris 16.4
Cui S. Sebastianus dixit: Si hoc tu integrum habere volueris, te ipsum frangis. Chromatius dixit: Quid enim?
PL 17, 1045A聖セバスティアヌスは彼に言った。「あなたがこれを無傷のまま持とうとするなら、あなた自身を砕くことになる」。クロマティウスは言った。「どういうことか」。
Acta S. Sebastiani martyris 16.5
Mathesis aut ephemeris aliquo sacrificiorum usu coluntur, cum tantum eis mensium et annorum cursus certo numero per horarum spatia distinguuntur? et lunaris globi plenitudo vel diminutio, digitorum motu, rationis magisterio, et calculi computatione praevidetur?
PL 17, 1045A「星の術や星暦は、何らかのいけにえの用をもって崇められているのか。それらによっては、ただ月々と年々の運行が、時刻の間隔のなかで一定の数によって区別され、月の球の満ち欠けが、指の動きと、理性の導きと、計算によって予見されるだけではないか」。
Acta S. Sebastiani martyris 16.6
S. Polycarpus presbyter dixit: Illic signa Leonis et Capricornii et Sagittarii, et Scorpionis, et Tauri sunt, illic in Ariete luna, in Cancro hora; in Jove stella, in Mercurio tropica, in Venere Mars, et in omnibus istis monstruosis daemonibus ars Deo inimica cognoscitur.
PL 17, 1045A司祭ポリュカルプスは言った。「そこには、獅子座、山羊座、射手座、蠍座、牡牛座の印があり、牡羊座に月、蟹座に時があり、ユピテルに星、メルクリウスに回帰点、ウェヌスにマルスがあり〔ユピテル・メルクリウス・ウェヌスの句は占星術の星の配置を言う術語で、tropica(回帰点)を含め意味は定かでない〕、これらすべての怪物じみた悪霊のうちに、神に敵対する術が認められる」。
Acta S. Sebastiani martyris 16.7
Ista Christiani ita recusant, ut non solum ipsi non habeant, non colant, non credant, non teneant; verum etiam nec animos illos habeant, qui hujuscemodi nugis suum occupant pectus?
PL 17, 1045B「キリスト教徒たちはこれらを、自分たちが持たず、崇めず、信ぜず、保たないだけでなく、この種の戯言で自らの胸をふさぐような心さえ持たないほどに退けているではないか」。
Acta S. Sebastiani martyris 16.8
Omnia enim ista falsa deceptionisque ministra sunt: similitudo in eis veritatis est, non ipsa veritas. 55. Dicit ei Chromatius: Quid? quod nonnumquam futura praenuntiant?
PL 17, 1045B「これらはすべて偽りであり、欺瞞の手先だからである。そこにあるのは真理の似姿であって、真理そのものではない」。55. クロマティウスは彼に言う。「だが、時には未来を予告することはどうなのか」。
Acta S. Sebastiani martyris 16.9
S. Sebastianus dixit: Ista omnia vanissima esse et falsissima, Christo revelante, cognovimus; quae tibi nunc manifestius aperiemus.
PL 17, 1045B聖セバスティアヌスは言った。「これらすべてが空しく、偽りきわまるものであることを、キリストの啓示によって我々は知った。そのことを今、あなたにいっそうはっきりと示そう」。
Acta S. Sebastiani martyris 16.10
Praecipe hodie ad te mathesis venire doctorem, cui dicas, illo tempore te asperis casibus laborasse, et inquire per quas stellas hoc tibi evenerit mali; responsa ejus erunt procul dubio talia, quod tempus tuum a malitioso Marte susceptum est, aut Saturnus apocatasticus fuit, aut annus tuus ex diametro susceptus est, aut climacterica tibi in centro sunt nata, aut syndetus fuit cum malo, aut invisibilis, aut in schemate, aut immobilis circa te exstitit cursus in stellis.
PL 17, 1045B「今日、星の術の師があなたのもとへ来るよう命じ、その者に、あの時あなたが苛酷な災難に苦しんだと告げて、どの星によってこの災いがあなたに起こったのかを尋ねよ。その答えは疑いなく次のようなものになる。あなたの時は悪意あるマルスに捕らえられた、あるいはサトゥルヌスが回復の位置〔apocatasticus。ギリシア語に由来し「元に戻す」の意〕にあった、あるいはあなたの年は正反対の位置〔ex diametro〕に捕らえられた、あるいは厄年〔climacterica。ギリシア語に由来し、運命の転換となる危険な年の意〕があなたに中心において生まれた、あるいは悪い星との結合〔syndetus。ギリシア語で「結び合わされた」の意〕があった、あるいは不可視の位置にあった、あるいは配置〔schema。ギリシア語で「形」の意〕にあった、あるいは星々の運行があなたのまわりで動かなかった、と」。
Acta S. Sebastiani martyris 16.11
Haec et his similia cum dixerit, rationis tibi verisimile assignare nititur aliquid et probare.
PL 17, 1045C「これらやこれに類することを言ってのけると、彼は理屈のうえでもっともらしい何かをあなたに当てがい、それを立証しようと努める」。
Acta S. Sebastiani martyris 16.12
Age nunc, interroga alterum mathematicum, cui ipsas horas ipsumque tempus in bonis tibi exuberasse casibus dicas, illico videbis eum tibi rationabilia schemata infinita afferre, quibus approbet, quia in ipsis tibi temporibus evenire debuerint bona.
PL 17, 1046A「さあ今度は、もう一人の占星術師に尋ねよ。まさにその時刻、その時が、あなたに幸運な出来事が溢れていた時であったと告げてみよ。ただちに見るであろう。彼があなたに、理にかなって見える配置を際限なく持ち出し、まさにその時にあなたに善いことが起こるはずだったと立証するのを」。
Acta S. Sebastiani martyris 16.13
Circulum etenim tenet ex omni parte collectum, in quo diversas et varias causas accipit, et quibus occasionem capiat dicendi quod voluerit. 56. Nam futura dum penitus praevidere non possunt, climactericas dicunt, id est naturae rei incerta profugia.
PL 17, 1046A「彼はあらゆる側から集められた円を手にしており、そこに様々な原因を受け取り、言いたいことを言うための機会を捕らえるからである。56. 実際、未来を完全には予見できないので、彼らは厄年〔climacterica〕と言う、すなわち、事柄の本性の不確かな逃げ道である」。
Acta S. Sebastiani martyris 16.14
Nam diversis temporibus nati uno naufragio perierunt, et una hora diei vel noctis exorti, alter ad mendicitatem deponitur, ascendit alter ad regnum: et in uno praelio innumerabilis multitudo prosternitur, et uno die, imo uno puncto, in una domo, duae feminae, pudicissima altera, altera efficitur impudica: utriusque stellae si meritum contulerint, nec meretrix vituperanda est, nec casta laudanda.
PL 17, 1046A「異なる時に生まれた者たちが一つの難破で滅び、昼か夜の同じ一時に生じた二人のうち、一人は物乞いに落とされ、もう一人は王位に昇る。一つの戦いで数えきれない群衆が打ち倒され、同じ日、いや同じ一瞬に、同じ家で二人の女のうち、一人はいとも貞潔となり、もう一人は恥知らずとなる。もしそれぞれの星が両者の値〔meritum〕をもたらしたのだとすれば、娼婦は非難されるべきでなく、貞潔な女は称賛されるべきでない」。
Acta S. Sebastiani martyris 16.15
Certe legum latores et principes sacra sua praevaricata puniunt, et ideo forum, ideo judex, ideo jura, ut justi laudentur recte, et injusti merito puniantur. Et hoc nolo ut otiosum existimes, quod te ipsum nondum salvatum attendis.
PL 17, 1046B「確かに、立法者や支配者は、自分たちの聖なる定めが背反されれば罰する。それゆえに法廷があり、裁判官があり、法がある。正しい者が正しく称賛され、不義の者がふさわしく罰せられるためである。あなたがまだ癒やされていない自分に気づいていることを、取るに足りないことと考えないでほしい」。
Acta S. Sebastiani martyris 16.16
Nam si ex integro a te inimici generis humani caeremonias abjiceres, in temetipso quod verum est didicisses. 57. Audiens haec Chromatius dixit: Verus ille Deus est, qui vos tales probatur habere cultores.
PL 17, 1046B「人類の敵の儀式をあなたが完全に捨てていたなら、あなたは自分自身のうちに、何が真実かを学んでいたであろうに」。57. これを聞いてクロマティウスは言った。「諸君のような崇拝者たちを持つと認められるあの神こそ、真の神である」。
Acta S. Sebastiani martyris 16.17
Nam omnis sermo vester ita rationibus affluit; ut et pecudum ad rationem veram mentes inclinet. Unde etiam hoc ipsum quod ad ornatum domus visus sum excepisse, ne impediat saluti meae ejus incolumitas, dissipetur.
PL 17, 1046B「諸君の言葉はすべて道理に満ちあふれ、家畜の精神さえ真の道理へ傾けるほどだからだ。それゆえ、私が家の飾りとして除いておいたと見えるこのものも、その無傷であることが私の救いの妨げとならぬよう、取り払われるべきだ」。
Acta S. Sebastiani martyris 16.18
Credo enim, et haec fides mea est, quod his omnibus quae Christianitatis lex abominatur et prohibet, si a me ex integro separavero, et praesentem merear salutem consequi et futuram.
PL 17, 1046C「私は信じる。そしてこれが私の信仰である。キリスト教の法が忌み嫌い禁じるこれらすべてを私から完全に切り離すなら、現在の救いも将来の救いも得るにふさわしい者とされる、と」。
Acta S. Sebastiani martyris 16.19
58. Audiens haec filius ejus Tiburtius dixit: Nulla patiar ratione hoc opus pretiosum et praecipuum et incomparabile dejici.
PL 17, 1046C58. これを聞いて、彼の子ティブルティウスは言った。「この貴重で卓越した、比類のない作品が取り壊されることを、私はいかなる理由でも許さない」。
Acta S. Sebastiani martyris 16.20
Sed ne paternae saluti videar venire contrarius, deferantur duo clibani et accensi ante januam cubiculi praeparentur, ut dum destructum ab eis fuerit, et pater meus non receperit sanitatem, ambo in singulis clibanis ardentibus demergantur.
PL 17, 1046C「だが父の救いに逆らう者と見られぬよう、二つの炉を運び、火を点して部屋の戸の前に用意せよ。彼らによってそれが壊されても父が健康を取り戻さなかった場合には、二人〔ポリュカルプスとセバスティアヌス〕をそれぞれ燃える炉に沈めるためである」。
Acta S. Sebastiani martyris 16.21
Audiens haec pater ejus, prohibebat fieri. Sancti vero non solum non metuebant promissum exitium, verum etiam constanter praeparari clibanos hortabantur.
PL 17, 1047Aこれを聞いて、彼の父は、そうするのを止めた。だが聖なる者たちは、約束された滅びを恐れないばかりか、揺るがずに炉を用意するよう促した。
Acta S. Sebastiani martyris 16.22
59. Tunc accesserunt ad universa idola crystallina et holovitrea, et omne opus illud mechanicum: et subito, dum sanctorum manibus frangerentur, apparuit ante oculos Chromatii juvenis, cujus facies flammeo radiabat aspectu et dixit ei: Misit me Dominus meus Jesus Christus, cui credidisti, ut omnium membrorum tuorum recipias sanitatem.
PL 17, 1047A59. そのとき彼らは、水晶とガラスでできたすべての偶像と、その機械仕掛けの作品全体に近づいた。聖なる者たちの手でそれらが砕かれていると、突然、クロマティウスの目の前に一人の若者が現れた。その顔は炎のような姿で輝いていた。若者は彼に言った。「私の主イエス・キリストが、私を遣わした。あなたが信じた主である。あなたの肢体すべての健やかさを取り戻すように」。
Acta S. Sebastiani martyris 16.23
Ad hanc vocem sanissimus redditus coepit currere post juvenem, ut pedes ejus oscularetur. At ille dixit ei: Vide ne contingas me, quia nondum baptismatis sanctificatio te a squaloribus abluit idolorum.
PL 17, 1047Aこの声を聞くと、彼は全く健やかな者にされ、若者の足に口づけしようと、そのあとを走りはじめた。しかし若者は彼に言った。「私に触れぬよう心せよ。洗礼の聖別が、まだあなたを偶像の汚れから洗い清めていないからだ」。
Acta S. Sebastiani martyris 16.24
Videns haec Tiburtius filius ejus, advolvitur ad pedes S. Polycarpi. Ipse autem Chromatius praefectus astringebat plantas S. Sebastiani, et ambo una voce clamabant: Verus Deus est Christus, verus et omnipotens unigenitus Filius Dei, quem praedicatis boni ministri ejus.
PL 17, 1047Bこれを見て、その子ティブルティウスは、聖ポリュカルプスの足もとにひれ伏す。長官クロマティウス自身は、聖セバスティアヌスの足の裏にすがりついた。二人は一つの声で叫んだ。「キリストは真の神である。真の、全能の、神の独り子である子である。その善き奉仕者たる諸君が宣べ伝えているその者である」。