Acta S. Sebastiani martyris 14.1
Chromatius Urbis praefectus catechizatur. 47. Post haec mittit et adduci eum ad se praecepit per noctem occulte, et offerens ei infinitum pondus auri dicebat: Ostende mihi medicamentum ex quo recuperasti salutem.
PL 17, 1042A首都長官クロマティウスが教えを受ける。47. このあと長官は人を遣わし、彼を夜のうちにひそかに自分のもとへ連れて来るよう命じ、限りない重さの金を差し出して言った。「あなたが健康を取り戻した薬を私に示せ」。
Acta S. Sebastiani martyris 14.2
Cui Tranquillinus ait: Scias grandem iram et furorem Dei passuros esse, qui gratiam ejus vel venundandam existimant vel emendam. Unde si vis a podagrico dolore liberari, crede Christum Filium Dei, et liberaberis, et sicut hodie me vides, ita salvus eris.
PL 17, 1042Aトランクィリヌスは彼に言う。「知るがよい。神の恩寵を売り物にできる、あるいは買えると考える者たちは、神の大きな怒りと憤りを被ることになる。それゆえ、痛風の痛みから解放されたいなら、神の子キリストを信じよ。そうすればあなたは解放され、今日の私を見るとおりに、救われるであろう」。
Acta S. Sebastiani martyris 14.3
Nempe vix manibus deferebar, et undecim annos per omnes juncturas nervorum in corpore meo dolorum nodis astrictus, vix ori meo panis alienis manibus tradebatur: illico ut Christum verum Deum esse credidi, salutis meae gaudia recepi, et sum incolumis, quia verum Deum salvatorem meum agnovi.
PL 17, 1042B「私は確かに、人の手でやっと運ばれ、十一年のあいだ、体のすべての筋の関節が痛みの結び目に縛られ、私の口にはパンも他人の手でやっと運ばれるほどであった。だが、キリストが真の神であると信じるやいなや、救いの喜びを受け、無事になった。真の神を私の救い主と知ったからである」。
Acta S. Sebastiani martyris 14.4
48. Tunc praefectus dimisit eum dicens: Adduc ad me qui te Christianum fecit, ut si mihi promiserit sanitatem, possim et ego fieri Christianus.
PL 17, 1042B48. そのとき長官は彼を帰らせて言った。「あなたをキリスト教徒にした者を、私のもとに連れて来い。その者が私に健康を約束するなら、私もキリスト教徒になれるかもしれない」。
Acta S. Sebastiani martyris 14.5
Statim autem Tranquillinus veniens ad S. Polycarpum presbyterum narravit ei omnia quae gesta vel dicta sunt; et ducens eum intra domum occulte, praefecti eum aspectibus praesentavit.
PL 17, 1042Bトランクィリヌスはすぐに司祭聖ポリュカルプスのもとへ行き、起こったこと、語られたことをすべて彼に語った。そして彼をひそかに家のなかへ連れ入れ、長官の前に引き合わせた。
Acta S. Sebastiani martyris 14.6
Cui praefectus ait: Licet gravis animadversio principum Christianis infesta sit, tamen spe recuperandae salutis afferam vobis quidquid illud est usque ad dimidium bonorum patrimonii mei, si ab hac nodositate condylomatum mei fuerint membra corporis resoluta.
PL 17, 1042B長官は彼に言う。「皇帝たちの厳しい処罰がキリスト教徒に敵対しているとしても、健康を取り戻せるという望みのゆえに、私は諸君に、何であれ私の財産の半分に至るまで差し出そう。この関節のこぶの結び目から私の体の肢体が解かれるなら」。
Acta S. Sebastiani martyris 14.7
Tunc S. Polycarpus subridens ait: Potens est Dominus Jesus Christus ut ignorantiae tuae januas aperiat, et ostendat tibi quod ipse sit corporis tui restaurator.
PL 17, 1042Cそのとき聖ポリュカルプスは微笑して言う。「主イエス・キリストは、あなたの無知の門を開き、自らがあなたの体の回復者であることをあなたに示すことができる」。
Acta S. Sebastiani martyris 14.8
Nam pecuniam sive qui afferunt, sive qui oblatam accipiunt, non solum nullam dolentibus conferunt medicinam, sed etiam ipsi sibi insanabilem morbum assumunt. Dicit ei praefectus: Dic ergo mihi quid faciam, ut consequi valeam quod spero.
PL 17, 1042C「というのも、金銭を持って来る者も、差し出されたものを受け取る者も、苦しむ者たちにいかなる薬も与えないばかりか、自分自身に不治の病を招くからである」。長官は彼に言う。「では、私が望むものを得られるよう、何をすべきか言え」。
Acta S. Sebastiani martyris 14.9
Dicit ei Polycarpus: Si credideris ex toto corde tuo, sicut credidit Tranquillinus, salvus eris. Dicit ei praefectus: Quo ordine credere debeam intimato? Tunc S. Polycarpus catechizavit eum, et indixit ei ut per triduum jejunaret.
PL 17, 1042Cポリュカルプスは彼に言う。「トランクィリヌスが信じたように、あなたが心を尽くして信じるなら、救われる」。長官は彼に言う。「いかなる順序で信じるべきか、告げてもらいたい」。そこで聖ポリュカルプスは彼に教えを授け、三日のあいだ断食するよう命じた。
Acta S. Sebastiani martyris 14.10
Et convocans ad se S. Sebastianum tribus diebus et tribus noctibus jejunavit cum eo: et cum lacrymis pariter orabant, ut fidem nominis sui in salutem volentis credere Dominus declararet.
PL 17, 1042Dそして聖セバスティアヌスを自分のもとに呼び集め、三日三晩、彼とともに断食した。涙とともにともに祈った。信じようと望む者の救いのために、主が自らの名の信仰を明らかにするように、と。