Acta S. Sebastiani martyris 4.1
Inferni poenae, coelique gaudia, martyrum aninis inculcata. 12. Haec vos instigat, o parentes sanctissimi, ut filios vestros proficiscentes ad comitatum coeli, ad honorem incorruptibilem, ad amicitias imperatoris aeterni, stultissimis lamentationibus revocetis.
PL 17, 1026B冥界の刑罰と天の喜びが、殉教者たちの心に刻み込まれる。12. 「この生が諸君を駆り立てる、いとも聖なる両親よ。天の仲間のもとへ、朽ちない栄誉へ、永遠の皇帝との友情へと旅立つ子らを、いとも愚かな嘆きで呼び戻すように」。
Acta S. Sebastiani martyris 4.2
Ista est quae vos, o castissimae conjuges Beatorum, per pietatis colorem impietatem Martyrum mentibus fecit tradere, et necem pro liberatione afferre.
PL 17, 1026C「諸君を、いとも貞潔な妻たちよ、福なる者たちの妻たちよ、情愛を装って殉教者たちの心に不敬虔を引き渡させ、解放の名で死をもたらさせたのは、この生である」。
Acta S. Sebastiani martyris 4.3
Si enim consensissent revocationi vestrae, pauco quidem tempore vobiscum esse poterant; postea vero separari, et ita habuerant separari a vobis, ut numquam vos nisi inter tormenta perpetua videretis; ubi edax flamma incredulorum animas devorat, ubi dracones blasphemantium labia comedunt, ubi serpentes morsibus suis incredulorum pectora depascuntur.
PL 17, 1026C「実に、もし彼らが諸君の呼び戻しに同意したなら、少しのあいだは諸君とともにいられただろう。だがその後には引き離されることになっていた。しかも諸君から引き離されるさまは、諸君が永遠の責め苦のなかでしか彼らに会えないほどである。そこでは貪り食う炎が不信仰者の魂を飲み込み、竜が冒瀆する者たちの唇を食らい、蛇が牙で不信仰者の胸を食い荒らす」。
Acta S. Sebastiani martyris 4.4
Illic ululatus et gemitus sonat, et clamor confusus, quem vis tormentorum exagitat, et incendii arsura extorquet.
PL 17, 1026C「そこでは叫びとうめきが響き、責め苦の力が駆り立て、燃え盛る炎が絞り出す、入り乱れた叫喚がある」。
Acta S. Sebastiani martyris 4.5
Haec ipsa autem tribulatio, quae illic excipiet infideles, nullo termino definitur, nullo fine concluditur, sed nec post flammarum atrocium adustionem consumitur, sed ad rediviva incendia iterum qui adustus fuerit reparatur.
PL 17, 1026C「だが、不信仰者をそこで迎えるこの苦難そのものは、いかなる限りにも定められず、いかなる終わりにも閉じられない。むしろ猛烈な炎に焼かれたのちにも尽きることなく、焼かれた者は、再び燃え上がる炎のために元に戻される」。
Acta S. Sebastiani martyris 4.6
13. Hanc ergo poenam et istos permittite evadere, et vosmetipsos eripere cogitate. Permittite interim istos ad coronam pertingere destinatam.
PL 17, 1026D13. 「それゆえ、この刑罰をこの者たちも免れるのを許せ。そして諸君自身を救い出すことを考えよ。さしあたり、この者たちが定められた冠に至るのを許せ」。
Acta S. Sebastiani martyris 4.7
Nolite timere; non enim separabuntur a vobis, sed vadent praeparare vobis in coelo sidereas mansiones, in quibus una vobiscum et cum filiis vestris in perpetuo gaudio maneatis.
PL 17, 1026D「恐れるな。彼らは諸君から引き離されるのではない。天に、星のように輝く住まいを諸君のために備えに行くのである。そこで諸君が、彼らと、また諸君の子らとともに、永遠の喜びのうちにとどまるように」。
Acta S. Sebastiani martyris 4.8
Quod si vos domus vestrae ex lapidibus factae delectant; quanto magis illarum vos debet pulchritudo invitare domorum ubi sunt triclinia auro puro radiantia, quae ex gemmis et margaritis habent zetas instructas?
PL 17, 1027A「石で造られた諸君の家が諸君を喜ばせるのなら、まして、純金に輝く食堂があり、宝石と真珠で飾られた居間〔zeta〕を備えた家々の美しさは、どれほど諸君を招くはずか」。
Acta S. Sebastiani martyris 4.9
Illic flos purpureus rosarum numquam marcessit: illic florida nemora perpetua viriditate vernant: illic prata recentia semper melleis fluunt rivis: illic croceis gramina floribus redolent, et halantes campi jucundis admodum odoribus pollent.
PL 17, 1027A「そこでは紅いバラの花が決してしぼまず、花咲く森は絶えざる緑に芽吹き、新しい牧場には蜜の小川がいつも流れ、草はサフラン色の花で香り、香気を吐く野はこの上なく心地よい匂いで満ちる」。
Acta S. Sebastiani martyris 4.10
Aurae ibi vitam aeternam habentes naribus nectareum odorem aspirant. Lumen ibi sine solis radio fulgens, serenitas absque nubilo, et absque tenebris nocturnis die oculi perfruuntur.
PL 17, 1027A「永遠の生命をもつそよ風が、そこで鼻に神酒のような香りを吹き込む。そこでは、太陽の光線なしに輝く光、雲のない晴れやかさ、夜の闇のない昼を、目が存分に味わう」。
Acta S. Sebastiani martyris 4.11
Nulla illic impediuntur occupatione deliciae, nulla penitus sollicitudine ibi securitas conturbatur; mugitus, ululatus, gemitus, lamentum et luctus numquam illic audita nec nominata sunt: foedum et deforme, tetrum, nigrum, horrendum aliquid, aut sordidum numquam ibi penitus viderunt oculi habitantium: pulchritudine vero in amaenitate nemorum, splendore in aere jocundo et formositate atque omni elegantia sine intermissione oculi patentes perfruuntur; et nihil omnino quod conturbet mentem auribus datur.
PL 17, 1027A「そこでは歓楽がいかなる用事にも妨げられず、安らぎがいかなる心配にも乱されない。牛の鳴き声、泣き叫び、うめき、嘆き、悲しみは、そこでは聞かれたことも口にされたこともない。醜く不格好な、忌まわしい、黒い、恐ろしい、あるいは汚らしいものを、そこに住む者の目はまったく見たことがない。むしろ、美しさを森の心地よさのなかに、輝きを快い大気のなかに、形の良さとあらゆる優雅さを、見開いた目が間断なく存分に味わう。心を乱すものは、何ひとつ耳に与えられない」。
Acta S. Sebastiani martyris 4.12
Sonant enim ibi jugiter organa hymnorum, quae ad laudem regis ab angelis et archangelis decantantur. Amaritudo et fellis asperitas ibi locum non habent: tonitrua ibi numquam audita sunt, fulgura et coruscationes numquam paruerunt.
PL 17, 1027B「実に、そこでは絶え間なく賛歌の楽器が鳴り響き、それは王への賛美のために天使と大天使によって歌われる。苦さや胆汁の辛さはそこに場所をもたない。雷はそこで聞かれたことがなく、稲妻と閃光は現れたことがない」。
Acta S. Sebastiani martyris 4.13
Cinnamomum illic virgulta gignunt, et balsamum arbusta prorumpunt. Odor aeris delectationem per omnia membra diffundit, et esca ibi nulla stercora conficit.
PL 17, 1027B「そこでは茂みがシナモンを生み、木立がバルサムを噴き出す。大気の香りがあらゆる肢体に喜びを広げ、そこでは食物は排泄物を作らない」。
Acta S. Sebastiani martyris 4.14
Sicut enim bono nuntio aures, et bono odore nares, et bono aspectu oculi saginantur, et ista refectio non potest in digestionem prorumpere; ita illic refectio, quam os susceperit, melliflua in gustu hoc unicuique sapit, quo fuerit delectatus.
PL 17, 1027C「実に、良い知らせに耳が、良い香りに鼻が、良い眺めに目が満たされ、この満足が排泄へと変じることはあり得ない。それと同じく、そこでは口が受けた食事は蜜の流れるようで、味わえば、おのおのにとって、その者が喜んだものの味がする」。
Acta S. Sebastiani martyris 4.15
Statim denique quod concupierit anima, desiderio ejus universa famulantur, et omnibus delectationibus ejus paratissimus servit effectus.
PL 17, 1027C「実に、魂が欲したものは直ちに、あらゆるものがその望みに仕え、最も整った成果が魂のあらゆる楽しみに仕える」。
Acta S. Sebastiani martyris 4.16
14. Nam qui in ista mortali vita, contra concupiscentias suas et contra delectationes pugnaverit, quisquis eas hic non expenderit, illic eas integras a suo Creatore consequitur.
PL 17, 1027C14. 「実に、この死ぬべき生において、自らの欲望と楽しみに逆らって戦った者は、誰であれ、ここでそれらを費やさなかったなら、そこでそれらを損なわれないまま、自らの造り主から得る」。
Acta S. Sebastiani martyris 4.17
Ipse enim ita creavit hominem ut viveret: et mortem juxta introitum delectationis posuit, ut hi queis libet a mortis timore evadere, vitam aeternam quaerant; et dum praeter istam vitam alteram esse didicerint, inquirant utrum et ipsa possit senectute intercidi aut morte concludi: quam dum immortalem agnoverint, inquirant utrum possit iterum ipsa aeternitas vel honorem tradere justis vel injustis poenam inferre.
PL 17, 1027C「実に、造り主は人を、生きるように造り、楽しみの入り口のそばに死を置いた。死の恐れから逃れたいと思う者が、永遠の生命を求めるためである。そして、この生のほかに別の生があると学んだなら、それ自身が老いによって断たれ得るか、死によって閉じられ得るかを探求する。それが不死だと認めたなら、その永遠そのものが、義しい者に栄誉を与え、不義の者に刑罰を課し得るかを探求する」。