Acta S. Sebastiani martyris 15.1
Chromatii confracta Idola. 49. Igitur cum dies tertia, quae constituta fuerat, advenisset, ad domum sustinentis praefecti veniunt pariter properantes. Qui ingressi dixerunt: Pax fidei tuae.
PL 17, 1042Dクロマティウスの偶像が砕かれる。49. こうして、定められていた第三の日が来ると、彼らは連れだって急ぎ、待っていた長官の家に来る。入って彼らは言った。「あなたの信仰に平安があるように」。
Acta S. Sebastiani martyris 15.2
At ille resalutavit eos officiosissime; et hortatur eos sedere juxta se, et dixit: Ex ore Tranquillini ratio egressa oculorum meorum assertione declaratur. Video enim hunc sanissimum quem podagrico et chiragrico videram dolore contractum.
PL 17, 1043A長官は彼らにきわめて丁重に挨拶を返し、自分のそばに座るよう勧めて言った。「トランクィリヌスの口から出た道理は、私の目の確証によって明らかである。足と手の痛風の痛みに縮こまっているのを見たこの男が、今は全く健やかなのが見えるからだ」。
Acta S. Sebastiani martyris 15.3
A quo genus medicamenti unde fuisset salvatus inquirens, tale ab eo recepi responsum: Dum fidem meam in idolis ponerem, debilis et nimia sum infirmitate contractus: at ubi unum Deum in coelis didici ostensione Christianorum, abnegavi universa quae sine causa colueram, et tradidi fidem animi mei Christo.
PL 17, 1043A「どんな薬で救われたのかと彼に尋ねたところ、私はこのような答えを受けた。『私は偶像に信を置いていたあいだは、衰弱し、ひどい病に縮こまっていた。だがキリスト教徒たちの示しによって天の唯一の神を学んだとき、理由もなく崇めてきたものすべてを否み、心の信仰をキリストに委ねた』」。
Acta S. Sebastiani martyris 15.4
Mox autem ut unum et verum Deum in coelis regnare confessus sum, statim omnis, quam per undecim annos amiseram, ad me reversa est sanitas, et omnis a me est protinus infirmitas separata.
PL 17, 1043A「『唯一の真の神が天に君臨することを告白するやいなや、十一年のあいだ失っていた健康のすべてが、ただちに私のもとに戻り、あらゆる病が私から離れ去った』」。
Acta S. Sebastiani martyris 15.5
Haec audivi auribus, probavi oculis, corde credidi; superest ut quod fecistis Tranquillino et mihi faciatis, ut possim mei corporis recipere sanitatem.
PL 17, 1043B「私はこれを耳で聞き、目で確かめ、心で信じた。残るは、諸君がトランクィリヌスにしたことを私にもしてくれることだ。私が自分の体の健やかさを取り戻せるように」。
Acta S. Sebastiani martyris 15.6
50. Polycarpus presbyter dixit: Si transeuntes dolores anima hominis non suffert, quid de illis doloribus actura est, quibus nullus umquam evenit finis, nulla datur omnino successio?
PL 17, 1043B50. 司祭ポリュカルプスは言った。「過ぎ去る痛みにすら人間の魂が耐えられないなら、終わりが決して来ず、いかなる交替も全く与えられないあの痛みに対しては、どうしようというのか」。
Acta S. Sebastiani martyris 15.7
Nam isti dolores illorum dolorum imaginem portant, et quantum distat inter ignem vivum et picturam ejus, tantum distat inter dolores quos nunc patitur corpus, et illos quos anima passura est, si ignara Creatoris sui praesentis vitae impleverit munus.
PL 17, 1043B「この痛みは、あの痛みの像を帯びているにすぎない。生きた火とその絵のあいだに隔たりがあるのと同じだけ、体が今受けている痛みと、魂が、自らの創造主を知らぬまま現在の命の務めを果たし終えたなら受けることになる痛みのあいだには、隔たりがあるのだ」。
Acta S. Sebastiani martyris 15.8
Age ergo nobiscum prius de doloribus illis, et esto de illa poena sollicitus, quae habet ignem semper ardentem, et vermem semper edentem.
PL 17, 1043B「だから、まずあの痛みについて我々とともに事を進め、絶えず燃える火と絶えず食らう虫を持つあの刑罰を案じる者となれ」。
Acta S. Sebastiani martyris 15.9
51. Tunc Chromatius urbis Romae praefectus, cum unico filio suo Tiburtio, dedit nomen suum dicens: In hoc de fide mea certos vos esse convenit, in qua etiam filium meum Christianum fieri mecum exopto.
PL 17, 1043C51. そのときローマの町の首都長官クロマティウスは、一人子ティブルティウスとともに自分の名を届け出て言った。「このことについて、諸君が私の信仰を確信しているのがふさわしい。私はその信仰において、私の息子も私とともにキリスト教徒になることを願っている」。
Acta S. Sebastiani martyris 15.10
S. Sebastianus dixit: Vide ne sola recuperatione tui corporis ductus te Christianum fieri speres, sed magis spe vitae aeternae facias mentem tuam puram ad videndam rationem veritatis.
PL 17, 1043C聖セバスティアヌスは言った。「あなたの体の回復だけに導かれて、キリスト教徒になることを望むことのないよう、よく心せよ。むしろ永遠の生命の望みによって、真理の道理を見るべく、あなたの精神を清くせよ」。
Acta S. Sebastiani martyris 15.11
Nisi enim agnoveris qui sit Creator tuus, non poteris invenire salutem quam quaeris. Chromatius dixit: Ergo et rusticos et simplicissimos homines non videmus esse Christianos, ita ut inter mille viros vix invenias unum qui possit vel sermonum disciplinam adipisci.
PL 17, 1043C「あなたの創造主が誰かを知らなければ、あなたが求める救いを見いだすことはできないからだ」。クロマティウスは言った。「だが我々は、田舎の人々やごく素朴な人々もキリスト教徒であるのを見ているではないか。千人の男のうちに、言葉の学びさえ身につけうる者は、一人見いだせるかどうかなのだが」。
Acta S. Sebastiani martyris 15.12
Numquid hi omnes ad istam inquisitionem attingere potuerunt dum fierent Christiani? S. Sebastianus ait: Hoc responsum tuum nostrae partis firmat assertionem.
PL 17, 1043C「この人々がみな、キリスト教徒になるとき、その探究に達しえたというのか」。聖セバスティアヌスは言う。「あなたのそのような答えは、我々の側の主張を裏づける」。
Acta S. Sebastiani martyris 15.13
Nam ab origine mundi cum ruricolis et pastoribus ovium Deus habuit rationem, et juxta finem mundi veniens non elegit grammaticos et oratores, sed piscatores et simplices, et ipsis tradidit notitiam suam.
PL 17, 1043D「世の初めから神は農夫や羊飼いたちを顧み、世の終わりが近づいて来たときも、文法家や弁論家を選ばず、漁師たちと素朴な人々を選んで、彼らに自らの知を伝えたからである」。
Acta S. Sebastiani martyris 15.14
52. Chromatius dixit: Cur ergo me dicis prius debere agnoscere quis sit creator meus, quem nisi agnoverim salutem invenire non possim? S. Sebastianus dixit: Quia multos deos, et multas deas coluisti.
PL 17, 1043D52. クロマティウスは言った。「ではなぜ、あなたは私が先に、私の創造主が誰かを知らねばならぬと言うのか。それを知らなければ、救いを見いだせないというのか」。聖セバスティアヌスは言った。「あなたが多くの男神と多くの女神を崇めてきたからだ」。
Acta S. Sebastiani martyris 15.15
Nisi ergo hos a corde tuo excluseris, et imagines eorum confregeris, et cognoveris unum et verum Deum, vitam et salutem invenire non poteris. Chromatius dixit: Indica ergo mihi quis sit unus et verus Deus.
PL 17, 1043D「それゆえ、これらをあなたの心から締め出し、その像を打ち砕き、唯一の真の神を知らなければ、生命と救いを見いだすことはできない」。クロマティウスは言った。「ならば、唯一の真の神が誰か、私に示せ」。
Acta S. Sebastiani martyris 15.16
S. Sebastianus respondit: Si servum tuum ad hauriendam aquam miseris, dum ad fontem venerit, aspicit prius ne sordes aliquae intus lateant in lagena, et non est ausus aquam in vas mittere, nisi mundatum a sordibus viderit; nos tibi quomodo poterimus tradere fontem veritatis, nisi prius te ab omnibus idolorum sordibus et squaloribus feceris alienum?
PL 17, 1044A聖セバスティアヌスは答えた。「あなたが奴隷を水汲みにやるとき、彼は泉に着くと、まず水差しの内側に汚れが潜んでいないかを見て、汚れから清められたのを見るまでは、器に水を注ぐことをあえてしない。まして我々が、あなたにどうして真理の泉を渡せようか。あなたがまず、偶像のあらゆる汚れと汚物から遠ざからなければ」。
Acta S. Sebastiani martyris 15.17
Chromatius dixit: Et quo ordine alienus effici potero ab his? S. Sebastianus dixit: Da nobis potestatem ut omnia idola, quae in domo tua invenerimus, lapidea confringamus, lignea incendamus, aurea et argentea vel aerea conflemus, et pretia eorum egentibus dividamus.
PL 17, 1044Aクロマティウスは言った。「どのような順序で、私はこれらから遠ざかることができるのか」。聖セバスティアヌスは言った。「あなたの家で見つけた偶像をすべて、石のものは砕き、木のものは焼き、金・銀・青銅のものは溶かし、その値を貧しい者たちに分けることを、我々に許せ」。
Acta S. Sebastiani martyris 15.18
Chromatius dixit: Et cum haec feceritis, mihi quid fructus accedet? S. Sebastianus dixit: Omnium nervorum tuorum, quorum nodositate constringeris, statim consequeris sanitatem; et quasi qui numquam dolueris, ita pedibus tuis currere incipies, et agnoscere quod inimicos tuae salutis deos dilexeris; tuum vero parentem hunc esse, qui te statim ut ejus notitiam atque culturam inveneris, restaurat et salvat.
PL 17, 1044Bクロマティウスは言った。「諸君がそれを行ったとして、私にどんな実りが加わるのか」。聖セバスティアヌスは言った。「あなたを縛るあなたのすべての筋の結び目は、ただちに癒やされる。あなたは一度も痛んだことのない者のように、自分の足で走りはじめ、また、あなたの救いの敵である神々を愛していたことを悟る。あなたの父はこの神であり、その知と崇拝を見いだすやいなや、あなたを回復し、救うのだと悟る」。
Acta S. Sebastiani martyris 15.19
53. Chromatius dixit: Nolite vosmetipsos ad hanc injuriam deponere: sed servis meis praecipiam; et ipsi universa confringent.
PL 17, 1044B53. クロマティウスは言った。「諸君自身がこの不名誉に身を落とすことはない。私の奴隷たちに命じよう。彼らがすべて砕くであろう」。
Acta S. Sebastiani martyris 15.20
S. Sebastianus dixit: Dubii et timidi et infideles si ea confregerint, inveniet diabolus per quamcumque negligentiam eorum occasionem laedendi eos, et statim ut laesi fuerint, dicent infideles, propterea eos laesos esse quia idola confregerunt.
PL 17, 1044B聖セバスティアヌスは言った。「疑い、臆する不信仰の者たちがそれらを砕けば、悪魔は彼らのどんな怠りにかこつけても、彼らを害する機会を見つけ、彼らが害されるやいなや、不信仰の者たちは、偶像を砕いたせいで彼らは害されたのだと言うであろう」。
Acta S. Sebastiani martyris 15.21
Nisi enim loricam habens non eripitur ictibus sagittarum. Galea enim et scuto et hasta utitur docta manus in praelio, ut ex munimine armorum et impetu feriendi assumat audaciam, et terga non vertat.
PL 17, 1044C「胸甲を着けていなければ、矢の打撃から逃れられないからだ。戦いにおいて熟練した手は、兜と盾と槍を用い、武具の守りと打ちかかる勢いから大胆さを得て、背を向けないようにする」。
Acta S. Sebastiani martyris 15.22
Similiter et milites Dei, qui scuto fidei muniuntur, et lorica tegminis Christi proteguntur, habentes galeam fidei et salutis, ipsis est tutum inire certamen.
PL 17, 1044C「同様に、信仰の盾で守られ、キリストの覆いという胸甲で護られ、信仰と救いの兜をかぶっている神の兵士たちにとっては、戦いに入ることは安全である」。
Acta S. Sebastiani martyris 15.23
Pugnant enim acerrime et fortiter vincunt, quia contra invisibilem hostem die noctuque infatigabiliter praeliantur; et sunt tecti in omnibus membris, fide potius armati quam ferro. Chromatius dixit: Fiat volontas Dei et vestra.
PL 17, 1044C「彼らは最も激しく戦い、勇敢に勝つ。見えない敵に対して昼も夜も倦まず戦い、全身の肢体を覆われていて、鉄よりむしろ信仰で武装しているからである」。クロマティウスは言った。「神と諸君の意志が成るように〔底本は volontas。voluntas と読む〕」。
Acta S. Sebastiani martyris 15.24
Tunc S. Polycarpus presbyter, et B. Sebastianus praecingentes se oraverunt; et post orationem amplius quam ducenta idolorum signa confringentes, coeperunt gratias agere Deo suo.
PL 17, 1044Cそのとき司祭聖ポリュカルプスと福なるセバスティアヌスは、身支度を整えて〔praecingentes se。帯を締めて〕祈った。祈りのあと、二百を超える偶像の像を砕いてから、自分たちの神に感謝を献げはじめた。